Quæstio 6
S Exto quæritur, An in intellectuali et rationali creatura consistat summæ Trinitatis imago.
Videtur quod non. Primo, quia imago est perfecta alterius similitudo. Omnis autem creatura, a repræsentatione increatæ Trinitatis et eminentia ejus distat et deficit infinite. — Secundo, quia ut habitum est, imago distincte repræsentat id cujus est imago. Si ergo superbenedictæ Trinitatis imago in creatura luceret, posset per naturalem rationem ex creaturis cognosci : cujus contrarium determinatum est supra. — Tertio, quia ut ait Gregorius, sicut in comparatione divini et increati esse, omne esse creatum est quasi non esse, et sicut respectu incircumscriptibilis lucis æternæ, omnis lux creata est tanquam umbra et tenebra; sic comparatione intelligentiæ et sapientiæ Dei, omnis creata intelligentia et sapientia est velut insipientia et nescientia. Non ergo in intellectu ipsiusque actu relucet imago supersapientissimæ Trinitatis.
In oppositum est Scriptura. Nam de angelo in Ezechiele habetur :1 Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia. De homine quoque legitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.2
Ad hæc Thomas : In hoc, inquit, imago a vestigio differt, quod vestigium est confusa et imperfecta alicujus similitudo ; imago autem repræsentat rem magis determine secundum omnes suas partes dispositionesque partium, ex quibus etiam aliquid de interioribus rei percipi potest.
Idcirco in illis creaturis tantum est Dei imago, quæ propter sui nobilitatem ipsum perfectius imitantur ac repræsentant, id est in angelo et homine, secundum id quod in ipsis nobilius est. Alia vero, secundum quod plus de bonitate et perfectione Dei participant, magis accedunt ad rationem imaginis. Sicque Augustinus in libro de Trinitate, imaginem Trinitatis in visu corporali ostendit, secundum tria quæ ad visionem sunt necessaria, utpote objectum, species ejus in oculo, et videntis intentio; item in phantasia aliisque potentiis sensitivis. Sed in nulla earum est tam perfecta similitudo, ut proprie dici queat imago, quemadmodum in potentiis mentis, in quibus distinctio, consubstantialitas atque æqualitas inveniuntur, prout infra dicetur. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione nonagesima tertia, ait : Secundum Augustinum libro LXXXIII Quæstionum, ubi imago, ibi et similitudo, sed non semper econverso. Quo constat, quod similitudo est de ratione imaginis, et quod imago aliquid super rationem similitudinis addit, videlicet quod ex alio sit expressa. Imago etenim dicitur eo quod ad alterius imaginationem producitur. Hinc ovum, quamvis sit alteri ovo simile et æquale, non tamen vocatur ejus imago, quia non est expressum ex illo.3 Æqualitas autem non est de ratione imaginis, secundum Augustinum ibidem, ut patet de imagine hominis apparente in speculo; est tamen de ratione perfectæ imaginis. Perfectæ namque imagini non deest quidquam quod insit illi de quo expressa est seu producta. Manifestum est autem quod in homine reperitur aliqua Dei similitudo quæ deducitur a Deo tanquam ab exemplari. Non tamen est similitudo secundum æqualitatem, quia in infinitum excedit exemplar illud hoc exemplatum. Hinc in homine est imago Dei non perfecta, sed imperfecta : quod designat Scriptura, quum ait hominem factum ad imaginem Dei. Præpositio enim ad, notat quemdam accessum qui competit rei distanti. Unde in Isaia habetur : Cui Is. XI, 18. similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? ad insinuandum quod in creaturis non relucet similitudo æqualis aut perfecta imago Dei. Quod tamen intelligi potest de corporalibus imaginibus ab homine fabricatis. Unde signanter ait : Quam imaginem ponetis ei? Sed ipsemet Deus posuit sibi in homine spiritualem imaginem. Denique Unigenitus Patris est perfecta imago ipsius, juxta illud Apostoli : Qui est imago Dei invisibilis.4 Hinc Filius Dei dicitur Patris imago, et nunquam ad imaginem. Homo autem et propter similitudinem vocatur imago, et propter similitudinis imperfectionem, ad imaginem. Et quia perfecta Dei similitudo esse non potest nisi in identitate naturæ, imago Dei in unigenito Filio, est sicut imago regis in filio sibi connaturali; in homine autem, sicut imago regis in nummo, ut asserit Augustinus libro de Decem chordis. Hæc Thomas in Summa.
Præterea, in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo undecimo, de his profundius scribit, inter cetera dicens : Imago rei est duplex. Est enim aliqua imago quæ non communicat in natura cum eo cujus est imago, sive sit imago ejus quantum ad exteriora accidentia, quemadmodum statua ænea imago est hominis, nec tamen est homo; sive sit imago quantum ad substantiam rei, ut species intelligibilis. Ratio enim hominis in intellectu, non est homo. Nam et Philosophus dicit : Lapis non est in anima, sed species lapidis. Imago autem rei quæ eamdem habet naturam cum re cujus est imago, est sicut filius regis, in quo sui patris imago apparet : sicque Filius Dei est Patris imago. Hæc ibi.
Sed contra hæc objici potest, quia secundum divinum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, sol est evidens Dei imago : ergo non solum intellectualis et rationalis creatura. — Ad hæc Petrus respondet : Imago uno modo communissime dicitur pro omni repræsentativo Dei.
Sicque sol vocatur imago Dei, quia in multis exterioribus similitudinem habet cum Deo, ut ibidem S. Dionysius docet. Sicque dixit Boetius :5
Mundum mente gerens, similique in imagine
Et idem dicit Plato in primo Timæi. Secundo, imago dicitur proprie, ut angelus, propter repræsentationem simplicitatis divinæ. Tertio, magis proprie, ut homo seu anima, propter repræsentationes unitatis et Trinitatis. Quarto, propriissime, sicut unigenitus Filius Patri in nullo dissimilis. — Hæc Petrus. Tamen quod dicit hominem seu animam magis proprie dici imaginem quam angelum, infra diligentius inquiretur.
Circa hæc movet Ægidius tres quæstiones : prima est, an in angelis sit Dei imago; secunda, an in homine; tertia, an in muliere. Ad primam respondet : Vestigium Trinitatis repræsentatur in creaturis, dum Trinitas per communia declaratur; sed repræsentatur imago, quando per propria. Personæ autem divinæ per originem distinguuntur. Ideo personalia in divinis accipiuntur per actus notionales, qui radicaliter sunt in actibus ad se conversivis: qui sunt, intelligere, velle, etc. Converti vero ad se, non convenit alicui corpori, aut organicæ seu corporali potentiæ (quemadmodum probat Proclus), sed soli intellectuali naturæ. Ideo in ea dumtaxat proprie est Trinitatis imago. Propter quod dicit Damascenus quarto libro : Quid est secundum imaginem, nisi intellectivum?
Quasi dicat, Nihil. Intellectivum vero potest tripliciter sciri. Primo, ex hoc quod habet actionem corpori non communicatam : et talis præsertim est angelus, qui est incorporalis et simplex. Secundo, quia hujusmodi actionem non communicat corpori per se, sed per accidens : et hujusmodi substantia intellectualis est homo, qui non intelligit sine phantasmate. Tertio, quia aliquo modo communicat intellectui in actione intellectuali, sicut phantasia dicitur intellectualis. Hinc patet quod imago
A Trinitatis præcipue reperitur in angelo, quia post Deum est magis intellectualis; deinde in homine, qui quamvis sit rationalis, est tamen etiam intellectualis, et quædam intelligit claro simplicique intuitu.6 Per quod patet secundi solutio. Ad tertium quoque dicendum quod imo, quum inter virum et mulierem non sit distinctio secundum speciem. Ideo non magis est vir per se intellectualis, quam mulier. Tamen per accidens potest vir magis esse imago Dei, in quantum omnes homines processerunt ab uno viro, non ab una muliere; et quia mulier facta est propter virum, non econverso : quemadmodum omnia processerunt a Deo, et sunt propter Deum. Et quantum ad hoc, dixit Apostolus :7 Vir imago est Dei, mulier autem viri. Verum ista sunt accidentalia imagini. Unde Augustinus in libro de Trinitate, ostendit quod non est distinctio inter virum et mulierem in eo quod sunt ad imaginem Dei. — Hæc Ægidius. Quibus concordat Richardus.
C Denique Antisiodorensis in secunda parte Summæ suæ, ad quæstionem hanc, cur vir dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei, non mulier, respondet : Tribus de causis hoc dicit Apostolus. Prima est, quia vir immediate factus est ad imaginem et similitudinem Dei, mulier vero mediante viro : quia facta est propter virum. Unde fertur in Genesi :8 Faciamus ei adjutorium simile sibi. Secundo, quia vir naturaliter perspicaciorem habet intellectum quam mulier, atque secundum ordinem naturæ debet mulier subjici viro. Tertio, quia sicut ab uno Deo sunt omnia, ita ab uno viro sunt alii homines tam mares quam feminæ. Verumtamen Augustinus verba illa Apostoli dicit potius esse trahenda ad figuram seu mysticum sensum, ita quod Apostolus per verba illa dedit intelligi virum et mulierem esse in homine interiori, id est rationem superiorem, quæ contemplatur divina, et rationem inferiorem, quæ versatur circa terrena et regi debet a ratione superiori, secundum quam dicitur homo factus ad imaginem et similitudinem Dei, et non proprie secundum rationem inferiorem. Hæc Antisiodorensis.
Qui etiam quærit hic, quare homo dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei, et non angelus, quum tamen dicat B. Dionysius quod angelus est prima imago Dei, et rursus, quod angelus habet intellectum deiformem. Ad quod respondet, quod angelus a nobiliori excellentiorique dono nomen sortitur, et dicitur Lux in Genesi, quo legitur, Fiat lux;9 et in Ezechiele, Tu signaculum similitudinis Dei. Quod est propter deiformitatem et perspicacitatem sui intellectus, cujus luciditas atque subtilitas tanta est propter abstractionem a carne, quod sine tempore et absque mora collationis intuetur quid agendum, quid fugiendum sit.10 Sic autem homo in omnibus videre non potest. Hæc Antisiodorensis.
Ad primum dicendum, quod homo seu angelus dicitur perfecta Dei imago, non simpliciter, sed in genere, et secundum modum possibilem creaturæ. — Conformiter dicendum ad aliud, quod imago repræsentat distincte comparatione vestigii, non tamen ita distincte, quod ex ea sine lumine fidei possit Trinitas summa cognosci. Nam quamvis non esset in Deo trinitas personarum, adhuc tamen esset in eo intelligere et velle essentialiter sumpta. — Ad tertium dicendum, quod quamvis respective sit ita, tamen absolute loquendo, tam homo quam angelus est Dei imago.
Footnotes
Chapter 80 of 271