Quæstio 5
Quinto quæritur, An partes vestigii convenienter in littera approprientur personis.
Videtur quod non. Primo, quoniam Patri attribuit per appropriationem esse principium : quod videtur appropriandum Filio, qui in Evangelio ait, Ego sum principium, qui et loquor vobis ;1 et in Apocalyptic, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.2 — Secundo, quoniam veritatem appropriat Filio. Sed Augustinus in libro Soliloquiorum disseruit : Veritas est id quod est. Sed ens nulli appropriatur personæ : ergo nec veritas. — Tertio, quoniam ordinem appropriat Spiritui Sancto. Sed ex ordine seu ordinatione rerum innotescit sapientia Creatoris, quum sapientis sit ordinare. Sapientia vero appropriata est Filio : ergo et ordo.
In oppositum est auctoritas Augustini in littera.
Circa hæc scribit Albertus : Deo Patri in littera appropriatur quod ipse est summa rerum origo, et principium a quo sumus, atque ad quod recurrimus : qui est unum, et auctor conditionis ; cui competit dicere, Fiat ; et qui proprie Pater appellatur.3 Pater namque consideratur tripliciter, scilicet : ut principium non de principio, tam respectu personarum quam creaturarum : quia etsi Filius ac Spiritus Sanctus creant, hoc habent a Patre. Pater etiam accipitur in sua proprietate personali, et sic proprie Pater vocatur. Consideratur quoque ut finis in quem omnia referuntur, tam a personis quam a creaturis : quoniam Filius refert in Patrem quod est, a quo habet ut sit, ut ait Hilarius ; et similiter Spiritus Sanctus. Insuper, quum unum non sit ab alio, sed ab ipso est numerus omnis : hinc Patri a quo omnia, et qui a nullo, unum appropriatur. Et quoniam ei proprie convenit auctoritas, convenit ei dicere, Fiat. — Filio autem Magister attribuit septem, videlicet quod ipse est veritas, pulchritudo, forma formans, forma per quam facta sunt omnia, et forma quam sequimur, similitudo reformationis, et Verbum. Quæ appropriantur aut propria sunt Filio secundum quatuor considerationes ipsius. Comparatur namque ad Patrem dicentem: et ita est Verbum. Comparatur etiam ad exitum creaturarum ab ipso. Et hoc dupliciter: vel sicut ab arte, vel sicut ab operante. Sicut ab arte, tripliciter: primo, ut est idea rei, et sic dicitur forma formans; secundo, ut exsistens extra umbram privationum eorum quorum est idea, et dicitur pulchritudo; tertio, ut totum præhabens, et continens quidquid in rebus est: sicque veritas nuncupatur. Si vero comparetur ad creaturam prout illa exit ab ipso tanquam ab operante, sic convenit Filio forma per quam omnia facta sunt. Tertio consideratur Filius ut nos ad Patrem reducens, juxta illud Apostoli ad Romanos:4 Per ipsum accessum habemus ad Patrem. Tunc consideratur adhuc dupliciter. Primo, ut imago imitationis, ad quam nostram imaginem pro viribus reformamus: et ita est forma quam sequimur. Secundo, ut recreator et mediator Dei et hominum: et sic est similitudo recreationis. — Porro Spiritui Sancto attribuuntur sex in littera, utpote quod ipse est delectatio, bonitas, in quo omnia continentur, gratia qua reconciliamur, pax qua unitati adhæremus, et donum benignitatis. Et ista conveniunt Spiritui Sancto secundum triplicem ejus considerationem. Si enim consideretur in comparatione ad Patrem et Filium, a quibus procedit, hoc potest esse dupliciter. Primo, secundum rationem suæ processionis: quæ ratio est quod procedit ut amor ac bonitas, et sic bonitas convenit ei. Secundo, secundum modum quo se habet ad Patrem et Filium: sicque delectatio dicitur, quoniam ipse est secundum appropriationem delectatio quædam amborum. Si vero consideretur in comparatione ad creaturam universaliter, sic convenit ei esse id in quo continentur, scilicet creaturæ. Tertia consideratio Spiritus Sancti est in comparatione ad creaturam rationalem, in quam procedit ut ipsam sanctificet. Sicque consideratur tripliciter. Primo, in se, tanquam primum donum in quo omnia bona donantur: sicque convenit ei donum benignitatis. Secundo, in muneribus gratiarum: et ita convenit ei esse gratiam in qua reconciliamur. Tertio, in effectu sequente collationem sui ac gratiarum suarum: et sic convenit ei esse pacem qua unitati quæ Deus est, adhæremus. Hæc Albertus.
B Siquidem quum finis sit dignior ac melior his quæ referuntur ad ipsum, Pater non dicitur proprie finis Filii et Spiritus Sancti, loquendo de Filio secundum suam divinam naturam. Et quamvis Filius et Spiritus Sanctus referunt in Patrem quod sunt et habent, tanquam in principium et datorem, non tamen tanquam in finem. Conformiter, quod Spiritus Sanctus vocatur gratia et pax qua reconciliamur ac adhæremus unitati, intelligendum est de gratia et pace increata qua efficienter reconciliamur adhæremusque Deo, non de gratia et pace qua formaliter reconciliamur et adhæremus Altissimo. Vel appellatur gratia et pax, quia est causa pacis et gratiæ exsistentis in nobis, quemadmodum Deus dicitur fortitudo et spes nostra.
D Insuper, circa resplendentiam Dei benedicti in universo, pulchre scribit Richardus de S. Victore, primo Excerptionum volumine: Non est (inquiens) prætereundum, quod per opus conditionis tria Dei invisibilia, scilicet potentia, sapientia, benignitas, demonstrantur. Ab his tribus procedunt omnia, in his tribus consistunt omnia, per hæc tria reguntur omnia. Potentia creat, sapientia gubernat, benignitas conservat. Quæ tria sicut in Deo ineffabiliter unum sunt, ita in operatione separari non possunt. Potentia per benignitatem sapienter creat; sapientia per potentiam benigne gubernat; benignitas per sapientiam potenter conservat. Potentiam Dei manifestat creaturarum immensitas; sapientiam, decor; bonitatem, utilitas. Immensitas creaturarum constat in magnitudine et multitudine; multitudo, in similibus, in diversis, et in permixtis; magnitudo, in mole et spatio; moles, in massa et pondere; spatium, in longo, lato, profundo, et alto. Decor creaturarum est in situ et motu, in specie et qualitate. Utilitas creaturarum consistit in grato et apto, in commodo et necessario. Gratum est quod placet; aptum, quod convenit; commodum, quod prodest; necessarium, sine quo quid esse non potest. Hæc Richardus.
Hinc Thomas de Argentina: Relucet in creaturis vestigium Trinitatis. Cognoscitur enim in creaturarum magnitudine potentia Patris; in dispositione, sapientia Filii; in ornatu, bonitas Spiritus Sancti. In quolibet quoque individuo invenies unitatem, speciem, et utilitatem: quorum primum convenit Patri, secundum Filio, tertium Spiritui Sancto. — Hæc Thomas. Quocirca quæri potest, cur ornatum adscribat Spiritui Sancto, et non potius Filio, cui appropriatur pulchritudo et species. Ad quod poterit responderi, quod forsan ex vitio scriptoris pro ordinatu scriptum est ornatu; vel per ornatum intelligit perfectionem quæ est ex respectu seu unione ad finem.
Postremo Guillelmus Parisiensis in libro suo de Trinitate, ponit alia quædam vestigia beatissimæ Trinitatis in materialibus rebus. Primum est ipsum subjectum, et circumvestitio ejus, et amor naturalis quem habet ad suum ornatum: inter quæ subjectum est quasi parens suæ circumvestitionis, quoniam accidens ex substantia, derivatur; circumvestitio vero est quasi proles; et mutuus amor naturalis atque tendentia unius in aliud, appropriatur Spiritui Sancto. Unde videmus quod unumquodque quærit locum suæ naturæ convenientem; et pavo amat pulchritudinem suarum pennarum, ac lutum ex eis mox excutit; corvus quoque suos abjicit pullos nisi conspexerit nigros. Secundum ponit vestigium, quia materia ex qua sive in artificialibus sive in naturalibus educitur forma, est quasi parens, cujus quasi proles est forma educta. In quarum mutuo complexu et nexu patet naturalis dilectio atque tendentia et inhærentia unius ad aliud: et hæc tria sunt unum subjecto, seu una substantia. Ipsa quoque materia quasi in sinu et gremio suo continet formam ut prolem: quarum est tanta connexio ac velut dilectio, ut non nisi per violentiam queant ab invicem separari. Tertium item vestigium Trinitatis ponit in figuris, et primum in triangulo æquilatero, qui prima est figurarum planarum. Vide quod a b c, tres revera anguli sunt, quum tamen ipsi sint superficies una et eadem. Estque superficies velut communis essentia angulis tribus, et triangulus velut Trinitas ipsa est. Quemadmodum enim Trinitas summa non est singulatim ulla trium personarum, sic triangulum non dicimus angulum. Triangulum ergo trinitatem intelligas angulorum, non ipsam superficiem triangulam. — Verumtamen scias umbram veritatis non debere usquequaque esse proportionabilem veritati: et quanto aliquæ elongatiores sunt a primo principio, tanto minus repræsentant similitudinem veræ ac summæ Unitatis et Trinitatis. Nulla autem ex rebus creatis potest esse ad integrum similitudo Creatoris: quoniam non est possibile ut communicent cum eo vel genere, aut specie seu numero, vel accidente: quæ sola similitudinem faciunt. Similitudo autem quam assignavimus, omnium similitudinum est postrema, tam ordine quam parvitate imitationis. Non est ergo mirabile si discrepet multum quod in minimo convenit. Hæc Guillelmus.
Cui consonat quod in Arce fidei diffuse scribit Alanus, dicendo: Materia, et forma, et earum compago, tria diversa sunt quæ in cujuslibet creatione principaliter exiguntur. Unde manifestum est, quod in una eadem substantia seu creatione substantiæ trinus effectus, in uno eodemque Creatore trinitatem personarum esse convincit. Et rursus, licet in cujuslibet substantiæ creatione, materiam Patri, formam Filio, compositionem Spiritui Sancto possit ordo congruus adaptare; tamen in quolibet trium necesse est totam Trinitatem operari. Materia namque, tanquam substantiæ fundamentum, congruit primæ Trinitatis personæ, videlicet Patri; formam, quæ innascitur materiæ, congruenter attribuimus Filio; tertiæ vero personæ, compositionem, quæ non solum ambarum juncturam, sed et ornatum designat. Itaque materiæ forma innata, et ex istis procedens compago, Filium natum ex Patre, et eorum nexum amoremque Spiritum Sanctum ab utroque procedere, nobis figuraliter denuntiat. — Hæc Alanus. Et de his ponuntur verba Augustini pulcherrima prorsus in textu : quæ legantur et attendantur.
Ad primum objectum dicendum, quod tota Trinitas adoranda est unum universorum principium, et unaquæque divina persona est omnium principium et creator : ad quod insinuandum, Filius dixit se esse principium; et non ad innuendum quod esse principium sibi approprietur.5 — Ad secundum respondet Bonaventura : Veritas dupliciter consideratur, quemadmodum color, qui uno modo consideratur secundum id in quo est : sicque definitur in libro de Sensu et sensato, Color est extremitas perspicui in corpore terminato. Alio modo, in comparatione ad visum quem movet : et ita definitur in libro de Anima, Color est motivum visus secundum actum lucidi. Similiter veritas considerari potest in comparatione ad id in quo est : sicque verum est id quod est. Et item, in comparatione ad intellectum : et sic veritas, secundum Philosophum secundo Metaphysicæ, est finis intellectus speculativi. Juxta primum modum ait Anselmus : Veritas Patris est essentia Patris. Quoad secundum dicit Hilarius : Veritas est declarativa ipsius esse. Et quoniam Filius procedit ut verbum, cui appropriatur ratio declarandi, ideo appropriatur ei ratio exemplaris, et per consequens ratio veritatis. Hæc Bonaventura. — Ad tertium, quod duplex est ordo rerum : unus in universo, alius in ultimum finem. Primus appropriatur sapientiæ, alius bonitati.
Footnotes
Chapter 79 of 271