Skip to the text

Quæstio 9

Nono quæritur, An intellectus agens pertineat ad imaginem.

Videtur quod sic. Primo, quia intellectus agens est possibili intellectu præstantior, ut tertio de Anima patet. Sed possibilis est pars imaginis, ut patuit:

ergo agens. — Secundo, quoniam imago consistit in his quibus nihil melius est in anima, ut habetur in littera. Sed intellectu agente non habet anima melius, saltem inter intellectivas potentias. — Tertio, in his consistit imago, per quæ anima assimilatur potissime Deo ac Trinitati. Sed intellectus agens hujusmodi est, etiam magis quam possibilis.

Ad hoc respondet Henricus tertiodecimo Quodlibeto: Secundum Philosophum tertio de Anima, intellectus agens est qui facit intelligere, et est habitus quidam, extense loquendo de habitu, quum sit lux. Et habet similitudinem habitus in duobus. Unum est illuminare intellectum possibilem, quemadmodum lumen materiale diaphanum, vel potius sicut lux aliud corpus luminosum. Nam actio ejus quoad intellectum possibilem, est lucere magis quam illuminare. Est enim lux quædam spiritualis, sicut et ipse possibilis, et sicut lux est natura atque perfectio visus. Sicque ut ait Averroes, intellectus possibilis perficitur per agentem, sicut visus luce sibi connaturali, sine qua non ageret ad formandum in se actum visionis, nec ad recipiendum eumdem. Sic quoque duodecimo de Trinitate loquitur Augustinus: Intellectus noster intelligit in quadam luce interiori, quemadmodum oculus videt colores in quadam luce generis sui corporalis. Secundus actus intellectus agentis, est resplendere super phantasmata, sicut lumen diaphani super colores: et per hoc separat phantasmata a conditionibus materiæ particularibus, et de universali ac intelligibili secundum potentiam, facit universale et intelligibile actu; et facit illud movere intellectum possibilem, per hoc quod informatum et imbutum est lumine intellectus agentis, sicut colores movent visum, ut imbuti lumine exteriori et ei immixti. Sicque dispositive ac præparatoire intellectus agens causat actum intelligendi in intellectu possibili: et quoad hoc ad imaginem pertinet, cooperando videlicet ut intellectus possibilis formetur notitia simplici sensibilium rerum quarum phantasmata sunt in vi imaginativa, et ut sic fiat memoria intellectualis intelligentiæ. Omnis namque notitia simpliciter primo generata in intellectu possibili, adscribitur memoriæ. Eadem enim potentia sunt memoria et intelligentia, quamvis distinguuntur quasi diversæ vires. Sed memoria dicitur, in quantum est susceptiva notitiæ directo adspectu ab intellectibus simplicibus, et conservativa ejusdem; intelligentia vero vocatur, in quantum conversa super se, est informata a memoria notitia simplici, et susceptiva informationis notitiæ declarativæ, quæ simplicem declarat notitiam. Hæc Henricus Quodlibeto præallegato.

Insuper de eadem scribit materia Quodlibeto octavo, quæstione qua quærit an intellectus agens intelligat: Intellectus (inquiens) agens, in essentia animæ consistens sicut lux in aere, respicit phantasmata: et quemadmodum lux illustrat colores, ut agant speciem suam in medio sine subjecti materia et sine colorum substantia, et species illa per medium defertur ad pupillam, eamque actu visionis informat; sic spiritualiter intellectus agens illustrat phantasmata, ut apta sint agere in intellectum possibilem sub ratione qua essentiæ simplices sunt, non secundum particulares et materiales conditiones: quod appellatur denudare et abstrahere phantasmata. Quæ abstractio non fit per aliquam migrationem vel generationem ab eis in intellectu possibili, præterquam quod phantasma per hujusmodi abstractionem habet rationem universalis activi et motivi intellectus possibilis: ita ut id quod movet, non sit in subjecto nisi in phantasia, licet non moveat nisi sub ratione universalis per actum agentis, id est intellectus agentis. In intellectu autem possibili non est nisi sicut movens in moto ante actum intelligendi: quia per suam actionem generat in intellectu possibili intellectionem qua ipsum sibi assimilat, per quam est in intellectu possibili sicut cognitum in cognoscente, et intellectum in intelligente. Et quoniam intellectus agens est quasi lumen cui phantasma est immixtum, movet intellectum possibilem quemadmodum species coloris mixti lumini movet visum. Est tamen hic et ibi differentia: quia lux facit ut præter visionem faciat color speciem in medio, qua vice coloris informat pupillam in actu videndi. Porro intellectus agens, præter intellectionem non facit aliquam aliam speciem in intellectu possibili. Itaque intellectus agens quum non sit nisi coadjuvans rationem intelligendi, nihil omnino intelligit; nec natus est intellectus noster intelligere per potentiam agentis, sed possibilis. Hinc intellectus agens dicitur intellectus ab intelligendo active, non quod intelligat, aut quod sit objectum movens possibilem, sed quoniam agit circa phantasmata, ut idonea sint agere actum intelligendi in possibili juxta modum prædictum. Hæc Henricus.

Cujus opinionem Scotus diffuse hic recitat, eamque (ut reor) quantum ad hoc efficaciter reprobat, quod ait per actionem intellectus agentis atque phantasmatis non generari in intellectu possibili aliquam intelligibilem speciem, quum omnis cognitio fiat aut sit per speciem cogniti exsistentem in cognoscente. Unde tertio de Anima protestatur Philosophus, quod lapis non est in anima, sed species lapidis; item, quod anima est locus specierum non tota, sed intellectus.

Scotus quoque inter cetera arguit sic: Intellectus prius naturaliter quam actu intelligat, potest habere objectum actu universale, præsens sibi sufficienter in ratione objecti: quoniam naturaliter prius obvium est objectum et præsens intellectui, quam actus eliciatur. Ergo intellectus habet objectum universale sibi præsens in ratione speciei intelligibilis prioris naturaliter actu intelligendi. Species namque ex hoc quod est species, habet rationem repræsentandi id cujus est species, sub tali aut tali ratione. — Quumque sequaces alterius opinionis sic arguunt: præsentia speciei in potentia cognitiva, non est causa quod objectum sit præsens, sed econtrario: sicut præsentia speciei albedinis non est causa quod albedo sit visui præsens, sed præsentia albedinis causa est quare species albedinis præsens est visivæ potentiæ: ergo prius natura est præsentia objecti, quam præsentia speciei. Non ergo objectum est intellectui præsens per speciem. Ad hoc Scotus respondet, quod species impressa in intellectu possibili, non est secunda intentio, sed realis effectus, qualitasque realis intellectum informans. Objectum igitur ut activum, est præsens intellectui sub ratione agentis, vel alicujus quod tenet vicem objecti, antequam species sit præsens ut forma informans intellectum: et secundum hoc, objectum est causa quare species est præsens. Sed tamen in secundo instanti naturæ, species perficiens intellectum, et repræsentans objectum, est causa quare objectum est præsens intellectui in esse intelligibili*. — Hæc Scotus, qui de his hic scribit multum prolixe:1 quod brevitati studens dimitto.*

Præterea, circa hæc multa inducit Franciscus de Mayronis. Mota siquidem quæstione, utrum imago Trinitatis sit in anima, solvit sic: Hic communiter dicitur, quod per tres potentias quæ sunt in anima nostra, intelligitur imago Trinitatis. Ordo enim est inter eas. Nam memoria est intellectus agens cum specie, quæ simul juncta producunt verbum: et memoria appropriatur Patri. Intelligentia autem, quæ appropriatur Filio, dicit actum intelligendi in intellectu possibili, non quod intellectus sit productus, sed intellectus sub actu. Velle autem est in voluntate ab utroque, sicut Spiritus Sanctus. — Deinde quærit, an ad actum intelligendi requiratur species intelligibilis. Ad quod, post varia argumenta, respondet: Sequendo viam naturalem, nulla ad hoc apparet necessitas. Sed duæ sunt (inquit) necessitates quæ movent me : quæ tamen procedunt ex creditis. Prima est, quoniam intellectus separatus recipit species intelligibiles, ut patet de vespertina angelorum notitia : ergo et intellectus conjunctus, puta humanus. Idem patet de anima Christi, quæ novit multa quæ non erant ei præsentia ; novitque ea non solum in Verbo, sed etiam in genere proprio, et non nisi per species. Secunda necessitas est, quoniam anima separata multa recordatur eorum quæ vidit in vita hac, et non per phantasmata, quæ quum sint materialia, non manent in anima separata. — Hæc Franciscus. Qui etiam multa scribit de his. Tamen quod ait aut recitat memoriam esse intellectum agentem, non consonat communi doctrinæ doctorum; nec videtur posse salvari, quum officium intellectus agentis sit speciem a phantasmate abstrahere : quod non est opus memoriæ.

Postremo ex dictis patet ad objecta solutio, quia ostensum est et concessum, quod et qualiter intellectus agens ad imaginem spectet.

Footnotes

  1. * sub ratione cognoscibilis ↩

Chapter 83 of 271