Quæstio 11
Undecimo quæritur, An memoria, intelligentia et voluntas æquales sint.
Videtur quod non. Primo, quia intellectus, secundum quosdam, est nobilior voluntate. — Secundo, quoniam multa intelligimus quæ non volumus. Aliqua quoque volumus quæ non intelligimus: sicut aliquis vult esse episcopus; nec tamen intelligit hoc, quum non sit verum: verum autem est intellectus objectum. Ergo excedunt se invicem intellectus et voluntas respectu objecti. — Tertio, quia voluntas est circa bonum et finem, intellectus circa verum: bonum autem et finis eminent dignitate. — Quarto, quoniam ordo est inter potentias istas: ergo et inæqualitas, quum ordo, secundum Augustinum, sit æqualium et inæqualium suum cuique locum tribuens dispositio.
In oppositum est auctoritas Augustini in littera. Nec anima per has vires esset imago Trinitatis, nisi inter eas esset æqualitas.
Ad hoc respondet Ægidius: Æquale et inæquale, proprie competunt quantitati, ut in prædicamentis habetur. Ideo, prout potentiæ istæ sortiuntur modum aliquem quantitatis, dici possunt æquales vel inæquales. Quadruplex autem quantitas inter eas attenditur. Prima est quantitas dignitatis: et hanc habent ex subjecto, quoniam in eadem essentia animæ fundantur. Secunda est quantitas virtutis: quam habent in quantum potentiæ. Potentia namque est virtus quædam, et omnis virtus habet rationem quanti. Tertia est ex parte actus: quia quo actus est altior, eo potentia ex qua procedit, est major. Quarta est ex objecto, quoniam major potentia est objecti majoris. His quatuor modis possunt potentiæ istæ dici æquales. Et de primo modo jam patuit. De secundo etiam patet. Majoritas namque et minoritas potentiæ in se, habetur ex hoc quod virtus est magis aut minus unita, secundum quod Proclus ait: Omnis virtus exsistens unitior, est magis infinita quam plurificata. Porro major aut minor unitas seu unitio inest virtuti, secundum quod magis aut minus conversiva ad se. Quum ergo quælibet virium harum sit omnino conversiva ad se, et reflexiva super proprios actus (quia intelligo me intelligere, et recordor me recordari, et volo me velle), constat quod isto modo æquales sint. Sunt item æquales quantum ad actum. Nam actus unius non est perfectus sine actu alterius, et una earum versatur circa actum alterius: quia memini me intelligere ac velle. Quarto, est inter eas æqualitas ratione objecti, quia in omnibus reperitur ratio veri et boni. Hinc de æqualitate potentiarum istarum dici potest quod sexto de Trinitate asserit Augustinus de divinarum æqualitate personarum, utpote quod singula sint in singulis, et singula in omnibus, etc. Decimo quoque de Trinitate: singulis, inquit, tota et singula capiuntur. Et hæc tria sunt una mens, una vita, una essentia, etc., prout infra exponetur. — Verumtamen æqualitas respectu objecti potest sumi tripliciter. Potentia namque ad objectum tripliciter comparatur: primo, per proprium actum; secundo, per rationem objecti: nam ea quæ cognoscit intellectus sub ratione veri, vult affectus sub ratione boni; tertio, per actum alterius. Itaque, secundum primum horum modorum, non sunt potentiæ istæ æquales simpliciter. Non enim oportet ut quidquid quis velit, intelligat. Nec oportet ut quantum vult, tantum intelligat, vel econtra, nisi forte respectu objectorum quorumdam. Nec etiam est æqualitas in istis potentiis quoad modum secundum: quoniam intellectus cognoscit sub ratione veri, et voluntas cupit sub ratione boni. Verum autem et falsum sunt in anima; sed bonum et malum, in rebus. Res vero in se et in anima non oportet habere æquale esse in cunctis objectis. Sed tertio modo est in potentiis istis æqualitas. Quia etsi quidquid volo, non intelligo : tamen quidquid volo, intelligo me velle; et quidquid intelligo, me intelligere volo. Et per hoc solvuntur quædam objecta, præsertim secundum. Hæc Ægidius.
Quocirca scribit Bonaventura : Secundum Augustinum, in his tribus, videlicet mente, notitia et amore, est ordo et æqualitas ac consubstantialitas. Ordo attenditur in eis, in quantum notitia et amor sunt habitus menti connaturales, et hoc per comparationem ad actus : sicut exemplum poni solet in fide, spe et caritate, quamvis simul infundantur. Similiter est ibi æqualitas secundum conversionem animæ supra se, et suorum perfectionem habituum. Hinc secundum Augustinum, nono de Trinitate, non est in his habitibus æqualitas, nisi secundum quod sunt perfecti. Sunt quoque æquales secundum quod sunt connaturales. Nam quantum quis habilis aut facilis est ad cognoscendum se, tantum et ad amandum se. De habitibus vero acquisitis non est verum, nec de eis loquitur Augustinus. Hæc Bonaventura.
His concordat Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, quo ait : Sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus æquales sunt, ita memoria et intellectus atque voluntas. Unde colliguntur tres propositiones, quas oportet esse veras. Prima est : Quidquid volo vel intelligo, memini. Sed contra hoc argui potest : quia quod de novo intelligo, ad memoriam non reduco : ergo non quidquid intelligo, memini. Ad hoc respondent magistri, quod verbum hoc, Memini, non ponitur ibi pro actu, sed habitu. Quidquid enim volo aut intelligo, memini : quia de facili possum illud ad memoriam revocare. Verumtamen Augustinus velle videtur, quod istud intelligatur de anima bene disposita, in qua scripta est lex Dei, juxta illud :1 Scribam legem meam in cordibus eorum. Itaque, secundum Augustinum, non contingit cognoscere actualiter aliquid, nisi prius fuerit per memoriam actualiter cogitatum aut cognitum, vel quasi jam per formas expressas in memoria collocatum, ut intelligatur tantum de rebus de quibus spiritualis habet judicare. — Secunda propositio est : Quidquid volo vel memini, intelligo. Quæ similiter vera est in anima bene disposita. — Tertia est : Quidquid memini vel intelligo, volo. Sed hæc aperte falsa videtur : quoniam memini atque intelligo me peccasse, nec tamen hoc volo; similiter intelligo istum esse ins firmum, nec tamen id volo, imo condoleo. Ergo et anima bene disposita aliquid intelligit quod non vult. Ad primum dicimus, quod objectio illa non valet : quia dum dicitur, Quidquid intelligo, volo; intelligitur de naturalibus quibus non contingit male uti. Ad aliud, quod quum judico aliquem ægrum, debeo velle ipsum esse tunc ægrum, quoniam scio Deum hoc velle. Nec sequitur : iste compatitur huic meritorie in sua ægritudine, ergo non vult istum esse ægrum. Debet enim addi : vel non vellet istum esse ægrum. Paratus namque esse debet ad similitudinem Dei velle quod non sit æger, videlicet ut cesset peccare, et cessante peccato, cesset pœna peccati. Quamvis tamen non vellet istum esse non ægrum, tamen vult ipsum non esse ægrum in futuro, quoniam super hoc voluntatem Dei ignorat. — Hæc Antisiodorensis. Cujus hæc ultima solutio non satis resoluta videtur; et de hoc infra tractabitur, distinctione qua continetur qualiter debeamus et teneamur voluntatem nostram conformare Deo in volito.
Albertus demum circa hæc ait : Imaginem duo perficiunt, scilicet actus imitandi exemplar, atque æqualitas. Et quantum ad actum illum, magis consistit imago in notitia veri et boni increati, quam in notitia mentis : quoniam in illius boni notitia, intellectus conjungitur actu ei quod imitatur, tanquam primum et summum exemplar; in agnitione vero ipsius mentis se cognoscentis, non habet Deum nisi sicut in speculo in quo Deus relucet. Porro, si attendatur æqualitas imaginis, quæ principaliter hic probatur, tunc secundum Augustinum, oportet fateri quod adhuc duobus modis potest attendi. Aut enim æqualitas accipitur penes actus a potentiis egredientes super objecta tantum, aut penes potentiam et objectum. Si primo modo, sic est æqualitas tam in cognitione Dei quam sui: quoniam quantum de Deo vel de se mens cognoscit ista cognitione, tantum amat; et quantum amat, tantum cognoscit illa cognitione in naturali de qua loquimur ratione. Si autem attendatur æqualitas penes objecta et potentias, tunc non erit nisi in cognoscibili quod est mens ipsa. — Sciendum quoque, quod anima est totum potestativum respectu potentiarum in quibus consistit imago. Tale etiam totum est una potentia respectu eorum in quæ potest ut in objecta. Ideo si tota virtus Herculis potest in sexaginta, dimidia potest in triginta, et tertia in viginti. Sicque potentiæ istæ sunt totum respectu objectorum suorum, et partes respectu totius animæ. In potestativis autem frequenter una pars major est quam multæ, sed non major quam totum: quia in potestativis, semper quod potest inferior, potest superior, non econtra. Ideo tantum potest una potentiarum istarum imaginem constituentium, quantum aliæ duæ respectu objectorum, quia in illis sunt æquales, et una uni, et una duabus, et una omnibus tribus. Attamen verum est quod una non potest tot modis in illa objecta, ut duæ vel tres: quoniam duo possunt in ea duobus modis, et tres tribus. Hæc Albertus.
Cui consonat quod in littera ex verbis inducitur Augustini dicentis: Nec minor est proles parente, dum tantam se novit mens quanta est; nec minor est amor parente et prole, id est mente atque notitia, dum tantum se diligit mens quantum se novit et quanta est. Sunt quoque hæc singula in se ipsis et in singulis: quoniam et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente. Hæc Magister in littera. Quibus concordat illud Augustini, undecimo de Trinitate: Mens quum se ipsam cognoscit, sola parens est suæ notitiæ, etc.
Ad primum objectum dicendum, quod istæ tres potentiæ dicuntur æquales, non quasi una non sit aliquo modo dignior alia, sed juxta sensum expressum, et quia in eadem fundantur essentia animæ, et quantum ad suos actus, sicut expositum est. Nec enim imago creata potest increatam Trinitatem repræsentare aut imitari perfecte. — Secunda instantia est soluta; similiter tertia. — Ad quartam quoque dicendum, quod inter istas potentias non est omnifaria et perfecta æqualitas, quemadmodum inter divinas personas, sed etiam inæqualitas aliqua dignitatis.
C Duodecimo quæritur, An potentiæ istæ in quibus consistit imago, sint vere indesinenter in actu, saltem respectu objectorum in quorum actibus præcipue attenditur imago.
Videtur quod non. Primo, quia de tali opinione Aristoteles reprehendit Platinem; et habet Aristoteles ipse pro inconvenienti, quod in nobis essent nobilissimi actus et habitus, et tamen laterent nos, ut patet in secundo Posteriorum. — Secundo, quia secundum Philosophum, nostra cognitio inchoatur a sensu, et intellectiva notitia a sensitiva originatur, nec ad immaterialium atque invisibilium cognitionem pertingimus nisi per corporalium considerationem. Anima autem, immaterialis ac invisibilis spiritus est. Non ergo jugiter noscit se in se, sed ex corporalium investigatione ad sui pertingit notitiam. — Tertio, quia et magni philosophi circa animarum suarum notitiam graviter ac multipliciter erraverunt: quod non esset, si anima cognosceret se in se ipsa.
Footnotes
-
Jer. xxxi, 33. ↩
Chapter 85 of 271