Quæstio 4
Quarto quæritur, Qualiter Trinitas adoranda repræsentetur, reluceat et cognoscatur in creaturis per vestigium.
Et videtur quod nullo modo. Primo, quoniam Trinitas superdignissima non potest ex creaturis naturali ratione cognosci, ut in præcedenti patuit quæstione: ergo non relucet in eis. Quod enim relucet in alio, potest cognosci ex illo tanquam in speculo. — Secundo, quia vestigium est quædam impressio ex re corporali ac mobili: Deus autem incorporalis immobilisque consistit. Ergo effectus ejus in creaturis non potest dici vestigium. — Tertio, vestigium est figuratio lineamentorum pedis in pulvere: Deus vero quum sit infinitus et maxime simplex, infigurabilis est. — Quarto, vestigium est quædam similitudo alterius: similitudo vero, secundum Philosophum, est rerum differentium eadem qualitas. Creatoris vero et creaturæ non est eadem qualitas. Ergo Deus non repræsentatur in creaturis per modum vestigii. — Quinto, quia in Psalmo habetur:1 Vestigia tua non cognoscentur. In libro Job quoque dicitur: Forsitan vestigia Dei comprehendes?2 Quasi dicat, Non. Ergo Trinitas ex creaturis non potest per modum vestigii deprehendi.
In oppositum est auctoritas Magistri in littera, imo Augustini, atque Scripturæ.
Hebræos: Fides est argumentum non apparentium. Secundo, quantum ad utilitatem trahendi infideles ad fidem. Quum enim quis ad probandum quæ fidei sunt, inducit rationes non cogentes, cedit in irrisionem infidelium, qui putant quod hujusmodi rationibus innitamur, et propter eas credamus. Hæc Thomas.
Circa materiam hanc multæ a doctoribus quæstiones moventur, multaque pulchra scribuntur. Quæ, ut vitetur prolixitas, volo compendiosius quo potero sub hujus quæstionis determinatione concludere.
Itaque circa hæc scribit Albertus: Cognitio Dei per vestigium, includit tria essentialia sibi. Primum est, ut vestigium in ratione vestigii cognoscatur. Secundum, ut ab ipso inquisitiva cognitio Creatoris incipiat. Tertio, ut utens vestigio, sit aliquo modo capax notitiæ Creatoris. — Ex quibus patet primo solutio quæstionis qua quæritur, utrum angeli cognoscant Deum per vestigia creaturæ. Et dicendum quod non, duplici ratione. Primo, quoniam angeli non indigent collativa cognitione, quia cognoscunt intellectu deiformi atque intuitu simplici, ut S. Dionysius docet. Secundo, quoniam angelorum cognitio non incipit a creatura, ut sic in Creatorem deveniant, sed potius econtrario. Unde incipiat. Tertio, ut utens vestigio, sit aliquo modo capax notitiæ Creatoris. — Ex quibus patet primo solutio quæstionis qua quæritur, utrum angeli cognoscant Deum per vestigia creaturæ. Et dicendum quod non, duplici ratione. Primo, quoniam angeli non indigent collativa cognitione, quia cognoscunt intellectu deiformi atque intuitu simplici, ut S. Dionysius docet. Secundo, quoniam angelorum cognitio non incipit a creatura, ut sic in Creatorem deveniant, sed potius econtrario. Unde quarto super Genesim asserit Augustinus, quod angelorum cognitio de rebus creatis incipit in Deo, et terminatur in creatura. Sanctus quoque Bernardus quinto de Consideratione locutus est, quod non opus est scalis tenenti jam solium. Et loquitur de angelis, qui ad cognoscendum Deum non indigent scala vestigii neque imaginis. — Deinde ex his patet solutio quæstionis, an bruta cognoscant Deum per vestigium, eo quod in Scripturis dicantur Deo obedire, et tempus suum cognoscere. Et respondendum quod non. Primo, quia non sunt divinæ cognitionis capacia. Secundo, quia non noscunt vestigium sub ratione vestigii, quia non conferunt unum ad aliud. Hinc secundum Damascenum, aguntur seu moventur et impelluntur a natura et auctore naturæ, magis quam agant per apprehensionem. Quamvis enim apprehendat milvus venire tempus suum, tamen ad hoc incitatur qualitatibus corporis, ut calore temporis.3 Cujus signum est, quod omnia bruta ejusdem speciei similiter operantur: sicut omnis hirundo eodem modo nidificat. Quod non esset, si sequerentur apprehensionem ut artem, ut in mechanicis patet. Hinc constat quod homini proprie competat Deum unum ac trinum per vestigia noscere. Hæc Albertus.
Quibus consonat quod Thomas ait in Scripto: Quamvis angelus cognoscat divinam bonitatem relucere in creatura, non tamen ex notitia creaturæ pertingit in notitiam Creatoris. Idcirco nec angelis nec beatis hominibus convenit cognoscere Deum per creaturas, quia a Creatoris cognitione procedunt in creaturas.
Hinc Petrus clarius ait: Aliud est cognoscere per vestigium, aliud in vestigio. Nam primo modo, notatur medium cognoscendi; secundo modo, objectum. Itaque homo viator cognoscit Deum in vestigio, et per vestigium; angelus et homo comprehensor in vestigio, non per vestigium; brutum, nullo modo. Hæc Petrus.
Hinc Richardus: Quamvis intellectus beatus Deum non noscat per creaturam, tamen cognoscit eum in creatura: quia cognoscere Deum per creaturam, est per agnitionem creaturæ discurrendo ad Creatoris cognitionem ascendere, quantum ad aliquid quod alias non agnoscebatur de eo, sicut cognoscere conclusionem per principia: quod Beatis non convenit. Porro cognoscere Deum in creatura, est ita perfecte cognoscere creaturam, quod una cognitione et sine discursu cognoscit Deum, quantum ad id quod de ipso in creatura refulget: sicut cognoscere conclusionem in principio, est tam perfecte cognoscere ipsum principium, quod eodem intuitu cognoscatur conclusio. Hinc Beati vident Deum in creaturis. Hæc Richardus.
Bonaventura quoque: Aliud (inquit) est cognoscere Deum in creatura, aliud per creaturam. Cognoscere Deum in creatura, est cognoscere præsentiam influentiamque ipsius in rebus creatis: quod est viatorum semiplene, comprehensorum autem perfecte. Cognoscere vero Deum per creaturam, est elevari a notitia creaturæ ad Dei cognitionem tanquam per scalam: quod est proprium viatorum. Quod tamen aliter convenit homini in statu naturæ institutæ seu integræ, et in statu naturæ lapsæ: quia in statu illo primo cognovit Deum per creaturam tanquam per speculum clarum, sed post lapsum tanquam per speculum obscurum et ænigma, propter intellectus obnubilationem et rerum pejorationem. — Hæc Bonaventura. Et idem Alexander.
Instantiæ autem inductæ aliud non convincunt, nisi quod Deus seu Trinitas non potest per vestigium nisi obscure cognosci, quemadmodum et vestigium obscure et imperfecte Deum ac Trinitatem repræsentat.
Consequenter quæritur, quid sit vestigium. Respondet Albertus: Vestigium est repræsentatio seu deprehensio alicujus per figuram pedis impressam in via. Sicque vestigium est similitudo dupliciter deficiens in repræsentatione ejus cujus est vestigium. Primo, quia est similitudo partis, videlicet pedis, non totius. Secundo, quoniam est confusa similitudo partis, eam repræsentans quoad superficiem ejus inferiorem; nec repræsentat an pes sit spissus, aut aliter bene dispositus. Hinc vestigium transumitur ad designandam confusam similitudinem artificis primi in suo effectu, in quo imperfecte relucet. Hinc in fine hujus capituli ait Magister, quod videntes per vestigium, de longinquo et per umbram viderunt veritatem, cognoscendo obscure Deum trinum per appropriata, non per propria. Hæc Albertus.
Qui quærit deinceps, quot sint partes vestigii. Et respondet, Tres, ut habetur in textu, videlicet unitas, species, ordo. Porro in Sapientia ponuntur hæc tria:4 numerus, pondus, mensura. Alibi vero ponit Augustinus modum, speciem, et ordinem. Augustinus etiam et Bernardus alibi ponunt hæc tria: unitatem, veritatem, et bonitatem. Trinitas enim creati vestigii sumitur ex ratione qua creatura exit a Creatore, et secundum habitudinem creaturæ ad Creatorem relucet in creatura. Unde Basilius in quodam sermone super principio Proverbiorum, tractans illud, Cœli enarrant, ait:5 Sunt quædam rationes atque sermones sapientiæ quæ ante omnia inserta sunt creaturis, illa videlicet ratio per quam unumquodque a Sapientia summa est procreatum, per quam etiam creatura tacens clamat, et Creatorem suum fatetur. Idcirco per tria quæ sunt in Creatore, triplicatur: ut quoddam conveniat potentiæ, ut unitas, quæ quasi fundat rem ipsam; et quoddam sapientiæ, ut species, per quam res cognoscitur; et quoddam bonitati, ut ordo ad perfectionem.
Tertio quæritur de ratione enumerationis diversorum vestigiorum: quia ut tactum est, in libro Sapientiæ ponuntur hæc tria: numerus, pondus, et mensura.6 Augustinus super Genesim ponit hæc tria: modus, species, ordo. Bernardus: unum, verum, et bonum. Glossa super psalmum, Bonum est confiteri Domino, ponit hæc tria: substantia, species, virtus. In Cœlesti hierarchia undecimo capitulo, ponuntur essentia, virtus, et operatio. Octavo de Civitate Dei ponuntur hæc tria: causa subsistendi, ratio intelligendi, ordo vivendi. In libro LXXXIII Quæstionum ponuntur, quod constat, quod congruit, quod discernitur. Sunt quoque alii plures modi enumerandi ista vestigia: qui omnes patebunt, si ratio enumerationis omnium istorum bene pensetur.
Hinc advertendum, quod res tripliciter consideratur, videlicet in se, in opere, et in comparatione ad hominem, ad cujus eruditionem et usum est facta. In se vero consideratur tripliciter, puta in fieri, in esse, et in sua ultima perfectione. Porro in fieri sunt tria illa Sapientiæ undecimo enumerata, scilicet numerus, pondus, mensura.7 Numerus enim refertur ac pertinet ad substantiam principiorum constituentium rem, secundum quod unum cum alio facit numerum in constituendo totum esse. Pondus autem refertur ad inclinationes principiorum illorum ad esse; mensura vero, ad proportionem ipsius esse terminantis principia inclinata ad ipsum. — Præterea modus, species, et ordo, referuntur ad rem secundum quod est in esse. Modus namque, secundum Augustinum, est qui præfigit unicuique mensuram sui esse: ideo est a forma, quæ tribuit esse; et ubi terminatur præcedens trinitas, utpote numerus, pondus, mensura, ibi incipit ista, sicut esse est post fieri. Similiter species, quum ipsa sit id quo res est, et propria rei natura, dans esse ei in quo est, patet quod ipsa non est rei nisi secundum quod est in esse. Primus autem ordo rei, est ad permanentiam et quietem in suo esse, atque ad locum suæ naturæ proprium, vel corporalem aut spiritualem, qui consequitur ex tali esse, quod est a forma. — Insuper tertia trinitas vestigii, scilicet unum, verum, bonum, accipitur in re secundum quod perfecta est perfectione ultima. Unum enim, ut ait Philosophus, est indivisum in se, et divisum ab aliis. Nihil autem est indivisum in se, nisi
Ps. xci. quod suis finibus continetur intra se: et hoc est quod cluditur metis suorum definientium. Hoc autem est quod in natura locatum seu constitutum est in esse ordinato. Unde patet quod unum includit et habet in se ordinem, et per consequens omnia præcedentia ordinem, utpote numerum, pondus, mensuram, modum, ac speciem. Quumque verum sit quod exemplariter est a vero, seu id quod est per verum, supponitur propria rei substantia: sicque verum supponit unum, bonum autem dicit indivisionem a fine, et finis est ultimum complementum: ideo bonum præsupponit verum et unum. Sicque hæc tria conveniunt rei, prout est in ultimo complemento.
Secunda consideratio rei, est secundum quod est in opere. Sicque denuo tripliciter consideratur: primo, secundum disponentia ad opus; secundo, prout est in actu seu exercitio operis; tertio, prout est in fine intento per opus. Juxta primam considerationem sumuntur tria illa in Glossa Psalmi expressa, videlicet substantia, species, et virtus. Substantia enim ponit ens in se perfectum: ideo præsupponit bonum, et per consequens omnia præcedentia bonum. Substantia quippe est a qua egreditur actus seu operatio: quoniam actus sunt particularium et compositorum. Omnis vero substantia agit per formam. Hinc species importat primum disponens ad opus. Species autem non elicit opera nisi per virtutem. Ideo virtus est immediate disponens ad opus. Ideo tribus illis sufficienter disponitur res ad operandum, puta: substantia, a qua egreditur actus; specie, secundum quam est actus; et virtute activa, quæ est immediatum principium operis. — Juxta secundam considerationem sumuntur tria illa a B. Dionysio posita, scilicet essentia, virtus, et operatio: quæ sunt in re, secundum quod res est in opere. Essentia namque hic ponitur pro natura, secundum quod natura est principium motus et status. Virtus autem est ultimus potentiæ prolapsus in opus.
A Operatio vero designat exercitium actus. Unde faciliter patet qualiter in his præcedentia cuncta clauduntur. — Juxta tertiam considerationem accipiuntur hæc tria: substantia, species, ratio, scilicet, prout res est in fine intento per opus. Sicque substantia designat substantiam actualiter agentem; species vero, determinationem sui in actu hoc vel illo, qui actus est secundum naturam suæ formæ vel sui esse; ratio autem dicit finem intentum. Et tunc iterum posterius præcedentia semper præsupponit.
At vero tria illa ab Augustino in libro de Civitate Dei expressa, videlicet causa subsistendi, ratio intelligendi, et ordo vivendi, non dicunt aliquid in creatura, sed magis in Deo, secundum divisionem trium scientiarum, videlicet scientiæ naturalis, rationalis, atque moralis, ut dicit ibidem Augustinus. Hæc namque in Deo ostendunt quod ipse est causa subsistendi naturalibus, ratio intelligendi rationalibus quæ in nudis ac puris intellectibus consistunt, et ordo vivendi qui in moralibus quæritur, quæ non sunt ut sciamus, seu gratia contemplationis, sed ut boni fiamus.
Tertia consideratio rei, est secundum quod ordinatur ad intellectum affectumque hominis, quem juvant et instruunt res creatæ. Et sic rursus est triplex consideratio rei: prima, secundum quod disponitur ad intellectum atque affectum; secunda, prout est in intellectu et affectu; tertia, prout est in effectu consequente se secundum quod est in intellectu et affectu. Et primo modo accipiuntur hæc tria: quod constat, quod congruit, quod discernitur. Nihil enim secundum naturam constat, nisi quod stat in perfectione naturæ ac potestatis: tunc enim constat, id est, simul stat. Sed perfectio naturæ est in tribus primis ternariis, scilicet, numero, pondere, mensura; perfectio autem potestatis est in tribus secundis, videlicet modo, specie, ordine. Ergo, quod constat, præsupponit præcedentia cuncta. Porro, quod congruit, notat ordinem quemdam ad aliud, præsertim ad hominem, cui congruit in usu vitæ. Quod autem discernitur, dicit respectum ad intellectum. — Denique tria hæc, verum, bonum, pulchrum, sunt in re exsistente in affectu et intellectu. Verum namque est finis intellectus speculativi, ut dicit Philosophus; et bonum est finis potentiæ affectivæ; pulchrum autem designat venustatem decentiamque affectus secundum rationem honesti. — Hæc Albertus.
De his scribit Bonaventura: Res creata habet tripliciter considerari: aut in se, aut in comparatione ad alias creaturas, aut in comparatione ad primam causam. Et secundum omnes hos modos, contingit reperiri trinitatem quamdam vestigialem in rebus dupliciter. Si enim consideretur in se, aut quantum ad se, hoc est, aut in quantum ad substantiam principiorum: et sic est trinitas ista, materia, forma, compositio, quæ ponitur in libro de Regulis fidei;8 aut quantum ad habitudines: et sic est illa, numerus, pondus, mensura. In numero namque intelligitur principiorum distinctio; in pondere, propria ipsorum inclinatio; in mensura autem, eorum ad invicemportio. At vero si consideretur una creatura in comparatione ad alias creaturas, hoc potest esse, vel in quantum agit actione naturali: et sic sumitur trinitas illa Dionysii, substantia, virtus, et operatio; aut in quantum agit actione spirituali: sicque sumitur illa, quod constat, quod congruit, quod discernitur. Si vero consideretur creatura per respectum ad Deum, hoc potest esse dupliciter: aut in quantum refertur tantum: et sic est illa, modus, species, ordo; aut in quantum refertur et assimilatur: et ita est illa, unitas, veritas, bonitas. Quoniam ergo vestigium attenditur in comparatione ad Deum proprie, ideo in his ultimis conditionibus proprie accipitur vestigium. Et quoniam magna est inter istas conditiones convenientia, idcirco Magister miscet hæc invicem propter mutuam convenientiam et correspondentiam. Nam unitas correspondet modo, qui respicit Deum ut causam efficientem; veritas correspondet speciei, quæ respicit Deum ut causam exemplarem; bonitas ordini, qui respicit Deum ut causam finalem. Hæc Bonaventura in Scripto.
Porro in Itinerario mentis super his diffusius tractat, inter cetera dicens: Mundus iste sensibilis intrat in animam per portas quinque sensuum, non per substantiam suam, sed per suam similitudinem, quæ primo generatur in medio, deinde in organo, et ab organo exteriori in interius organum, deinceps in vim intellectualiter apprehensivam. Ex perceptione quoque sensibilis convenientis oritur delectatio, deinde perfecta dijudicatio intellectiva. Hæc sunt vestigia in quibus Deum possimus speculari. Quum enim species apprehensa, sit similitudo ab objecto in medio genita, atque deinceps organo impressa, sicque in suum ducat principium, utpote in objectum cognoscendum: manifeste insinuat, quod lux illa æterna gignit ex se similitudinem sui, puta splendorem sibi æqualem, consubstantialem et coæternum; et quod imago illa Dei Patris, in toto mundo quasi in medio, producit similitudinem sui in suis effectibus, et per gratiam unionis unitur rationali naturæ, quemadmodum species sensibilis organo corporali. Si ergo omnia cognoscibilia habent sui speciem seu similitudinem generare, manifeste exclamant quod in eis tanquam in speculis videri potest æterna generatio Verbi; et per delectationem consequentem insinuatur processio Spiritus Sancti, qui est quædam hilaritas Patris ac Filii, ut infra patebit. Itaque omnes creaturæ istius sensibilis mundi, animum contemplantis ac sapientis ducunt in Deum æternum, eo quod sint umbræ et resonantiæ ac picturæ primi principii et æternæ originis summæque lucis, vestigia quoque et simulacra atque spectacula primæ artis efficientis, exemplantis, et ordinantis, nobis ad contuendum proposita, et signa divinitus data. Quæ, inquam, sunt exemplaria, vel potius exempla, mentibus adhuc rudibus proposita, ut per sensibilia quæ vident, transferantur in intelligibilia quæ non vident, tanquam per signa ad signata. Denique creaturæ hujus mundi sensibilis significant invisibilia Dei: partim quia Deus est omnis creaturæ origo, exemplar, et finis, omnisque effectus est signum causæ, exemplatum exemplaris, ac via finis ad quem ducit; partim ex propria repræsentatione, partim ex prophetica præfiguratione, partim ex angelica operatione, partim ex superaddita institutione. Omnis enim creatura ex sua natura est illius æternæ Sapientiæ quædam effigies ac similitudo: sed specialiter illa quæ in libro Scripturæ per spiritum prophetiæ assumpta est ad spiritualium præfigurationem; specialius vero illæ creaturæ in quarum effigie Deus angelico ministerio voluit apparere; specialissime autem illa quam voluit ad significandum instituere, quæ tenet non solum rationem signi secundum nomen commune, sed etiam sacramenti. Unde, qui ista nolunt advertere, nec Deum in his cunctis agnoscere, benedicere, timere, colere et amare, inexcusabiles sunt omnino. — Hæc Bonaventura in Itinerario. Qui et de eadem materia scribit in Breviloquio suo: quod infra tangetur.
Insuper, de his loquitur Thomas: Tria considerantur in ratione vestigii, scilicet similitudo, et similitudinis imperfectio, et quod per vestigium devenitur in rei notitiam. Hinc imperfecta similitudo Creatoris in creaturis, ducens in ejus notitiam, appellatur vestigium Creatoris. Et quoniam creaturæ magis deficiunt a repræsentatione distinctionis personarum, quam essentialium attributorum, ideo magis proprie dicitur vestigium ipsa creatura secundum quod ducit in personas, quam in divinam essentiam.
Amplius de partibus vestigii scribit Thomas: Vestigium invenitur in creatura secundum quod imitatur divinam perfectionem. Perfectio autem creaturæ habetur non statim in principiis sui esse, quorum utrumque imperfectum est in ase, sed in conjunctione ad suum finem. Distantia autem non conjunguntur sine medio. Hinc in creaturis inveniuntur principium, et medium, ac finis: secundum quæ tria ponebat Pythagoras perfectionem cujuslibet creaturæ. Atque secundum rationem trium istorum, repræsentatur in creaturis divinarum distinctio personarum, in quibus Pater est principium et prima persona, Filius media, Spiritus Sanctus tertia et ultima, in qua terminatur personarum processio. — Porro, inter duo extrema possunt esse media multa. Hinc principium, medium, et finis, diversimode assignantur, secundum quod ex omnibus his quædam accipi queunt tanquam principium, et quædam ut medium, et quædam ut finis, ea diversimode combinando. Ideo a diversis partes vestigii diversimode exprimuntur. Verbi gratia, primum pertinens ad perfectionem rei, sunt essentialia ejus principia; ultimum autem, est comparatio ejus ad alia, utpote prout non solum in se ipsa perfecta est. Et inter ista sunt media multa. Est namque dispositio seu inclinatio principiorum ad esse principiati, est quoque limitatio principiorum sub forma principiati, et est forma principiati, et est virtus, et actio, ac multa similia. Potest ergo assignari vestigium, ita ut pro principio sumatur solum id quod est primum in re, puta substantia principiorum; et pro medio, id quod immediate est sequens, videlicet dispositio seu inclinatio principiorum ad esse principiati; et pro fine, totum quod sequitur, scilicet principiatum. Sicque sumitur illud Sapientiæ, Omnia in numero, pondere, et mensura constituisti:9 quia numerus pertinet ad pluralitatem principiorum, pondus ad inclinationem principiorum in esse principiati, mensura ad terminationem principiorum sub esse terminato causati, sic quod in terminatione hac sumatur etiam terminatio in operari, ac in ceteris omnibus. Insuper potest vestigium aliter sumi, accipiendo pro principio substantiam principiorum et inclinationem, et [materia et forma,] quidquid aliud ad principia pertinet; pro medio autem sumatur forma principiati; et pro ultimo, comparatio rei ad alia. Sicque sumuntur illa: quod constat, quod discernitur, quod congruit. Constat enim res per sua principia, discernitur per formam, congruit per comparationem ad alterum. Consimiliter accipiuntur, modus, species, et ordo: ita quod modus pertineat ad principia determinata sub esse principiati, species ad formam, ordo ad comparationem ad alterum. Conformiter accipiuntur, unum, verum, bonum: ut unitas rei ad suam pertineat determinationem prout ex principiis suis est constituta, veritas ad formam, bonitas autem ad finem. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte, quæstione quadragesima quinta: Omnis (inquit) effectus repræsentat aliqualiter suam causam, sed diversimode. Nam quidam effectus solum repræsentat causalitatem suæ causæ, non autem formam seu naturam ipsius, ut fumus ignem: et talis videtur repræsentatio vestigii. Quidam vero effectus repræsentat causam quantum ad similitudinem formæ ejus, ut ignis generatus ignem generantem. In omnibus itaque creaturis est repræsentatio Trinitatis per modum vestigii, in quantum in qualibet creatura inveniuntur aliqua quæ oportet reducere in divinas personas sicut in causam. Quælibet namque creatura subsistit in suo esse, et habet formam per quam determinatur ad speciem, ordinem quoque ad aliud. Et quantum ad primum, repræsentat Patrem; sed in quantum habet formam ac speciem, repræsentat Filium, qui est Verbum, secundum quod forma artificiati est ex conceptione artificis; secundum vero quod ordinem habet ad aliud, repræsentat Spiritum Sanctum, qui amor est: quoniam ordo effectus ad aliud, est ex voluntate creantis, ad quam pertinet amor. Hinc sexto de Trinitate asserit Augustinus, quod vestigium Trinitatis invenitur in qualibet creatura, secundum quod est aliquid unum, et ut specie quadam formatur, atque ut quemdam ordinem tenet. — Hæc Thomas in Summa. Ex cujus verbis habetur, quod vestigium Trinitatis in qualibet creatura reperiatur.
Et de hoc quoque in Scripto testatur: Vestigium invenitur in creatura prout consequitur et habet esse perfectum a Deo. Idcirco in partibus vestigii non oportet assignare vestigium, quia iretur in infinitum; nec in accidentibus, nisi in ordine ad substantiam, ita quod accidentia magis sunt modi, et species, ac ordines substantiarum, quam ipsa habeant tria hæc. Tamen, quia per quodlibet accidens additur aliquod esse subjecto, erit secundum illud esse aliquo modo considerare vestigium. Ideo quod auffert accidens illud, privat parte vestigii quantum ad illud esse: sicut peccatum, quod privat gratia ac virtute, dicitur privatio speciei, modi, et ordinis, secundum esse gratuitum. Nihilo minus manent hæc tria secundum esse naturæ. Sic quoque in anima rationali seu homine, secundum aliud et aliud assignatur ratio imaginis et ratio vestigii: quia imago Trinitatis consistit in anima quoad vires ejus superiores; vestigium vero, in quantum est quædam natura creata. Conformiter gratia gratum faciens dicitur perfecta Dei similitudo respectu aliarum similitudinum creatarum. Habet tamen rationem vestigii secundum id in quo cum aliis creaturis communicat. — Verumtamen his objici potest, quia secundum Ambrosium in Hexameron, lucis natura est, ut non sit creata in numero, pondere, et mensura, ut alia. Item ut ait Bernardus, modus caritatis est esse sine modo. Et respondendum ad primum, quod lux in se considerata, creata est in numero, pondere, et mensura, quum habeat esse et posse finitum; tamen respectu aliarum corporalium creaturarum, habet quodammodo indeterminatam virtutem, quia per lucem omnia corpora aliquo modo informantur et perficiuntur: sicque dicitur non esse creata in numero, pondere, et mensura. [Ad secundum dicendum, quod caritas potest dupliciter considerari: aut secundum esse quod habet in subjecto, et hoc modo modum habet secundum mensuram recipientis, vel ex natura, vel ex conatu; aut secundum inclinationem in objectum, et sic intelligitur non habere modum.] — Hæc Thomas. Aliqui tamen dicunt, quod etiam in partibus vestigii sit assignare vestigium secundum varias habitudines, et quod in actibus rationis potest esse processus in infinitum.
Præterea, circa hæc ait Petrus compendiose ac pulchre: Deus est causa omnis creaturæ secundum triplicem rationem causalitatis. Est enim causa efficiens per potentiam, causa exemplaris per sapientiam, causa finalis per bonitatem. Hinc omni creaturæ imprimit similitudinem hujus triplicis causalitatis, faciens omnia in modo, specie, et ordine, seu in numero, pondere, et mensura: dans unicuique esse terminatum, quod per appropriationem attribuitur potentiæ Patris; et esse distinctum, quod attribuitur sapientiæ Filii; et esse ordinatum, quod bonitati Spiritus Sancti. Est autem duplex similitudo: una indistincte repræsentans, ut similitudo pedis, quæ repræsentat speciem animalis, non individuum; alia vero distincta, ut similitudo faciei, quæ repræsentat individuum. Prima transfertur ad significandum repræsentationem naturæ, quæ personis communis est, et vocatur vestigium; secunda, ad significandum repræsentationem personarum, et appellatur imago. Prima est in omnibus creaturis, secunda in solis hominibus et angelis. Hæc Petrus.
Amplius Alexander de hac materia plenissime scribit, et quærit an tria hæc, modus, species, et ordo, in omni sint creatura. Et arguit quod non, quia secundum Augustinum, peccatum est corruptio horum trium: ergo non sunt nisi in intellectuali et rationali creatura, in qua dumtaxat potest esse peccatum. Ad quod respondet: Modus, species, et ordo, dicuntur dupliciter, scilicet: proprie solum, sicque reperiuntur in omni creatura rationali secundum quod ab omnibus creaturis aliis differt; sic quoque per peccatum possunt corrumpi. Secundo sumuntur communiter: et sic sunt non solum in rationali creatura prout ab aliis differt, sed in ipsa secundum quod cum aliis convenit; et ita reperiuntur in omni ente. Nam verbi gratia, voluntas creata, in quantum est quædam natura, habet modum, speciem et ordinem quæ consequuntur omnem rem, sicut et aliæ creaturæ: et sic modus, species et ordo non sunt dirimibiles aut corruptibiles per peccatum. Sed considerata voluntas ut ordinabilis est sponte ad bonum gratuitum, habet speciem, modum et ordinem minorabiles per peccata. Est quippe duplex vertibilitas: una quæ concomitatur omnem creaturam eo quod creatura est; et hæc vertibilitas per naturam est de esse in non esse, correspondetque modo, speciei et ordini prout in omni creatura consistunt. Alia vertibilitas est quæ non est in non esse simpliciter, sed in non esse moris, quod est malum culpæ: et est vertibilitas electionis, correspondetque modo ac speciei et ordini quæ sunt in rationalibus tantum, in quibus debet esse moderamen virtutis, species gratiæ, et ordo conversionis ad summum bonum. — Amplius, tria ista ab Augustino posita, scilicet modus, species, ordo, sunt realiter idem cum tribus illis quæ Sapientiæ undecimo exprimuntur, quæ sunt, numerus, pondus, mensura, ita ut numerus referatur ad speciem, modus ad mensuram, pondus ad ordinem. Sed in hoc est differentia, quoniam hæc tria, mensura, numerus, pondus, dicunt dispositiones rei ut est in fieri: quod patet in cæmentariis, qui dum faciunt aliquid, mensurant, numerant et ponderant quotquot ad opus necessaria sunt.10 Ideo, quia auctor libri Sapientiæ loquitur de rebus ut sunt in fieri (nam dicit, Disposuisti), proprie utitur tribus prædictis. Modus vero, species, et ordo, proprie dicunt dispositionem rei ut jam facta est. Hinc Augustinus loquens de conditionibus rerum ut jam facta sunt, proprie utitur tribus his, modus, species, ordo. Est etiam multiplex ordo rei, videlicet ad suas partes seu ad ea quæ in ipso sunt, et ad entia universi, et item ad Creatorem. Sicque ordo diversimode a diversis exponitur. — Insuper, penes hæc tria determinatur atque dignoscitur bonum, tam in Creatore, quam in creaturis. Bonum namque in Creatore (secundum Dionysium) dicitur, ex quo omnia, quoniam bonum est sui diffusivum: et sic se habet in ratione efficientis ad bona causata. Rursus dicitur bonum increatum, in quo omnia sunt contenta: et ita se habet in ratione causæ formalis seu exemplaris ad bona creata, quæ exemplariter sunt in eo. Tertio dicitur bonum increatum, quod cuncta affectant, et ad quod omnia convertuntur: et ita se habet in ratione causæ finalis ad omnia. Bonum ergo creatum dicitur, quia a bono, et quia in bono, et quia ad bonum. Modus autem sumitur ex comparatione creaturæ ad efficientem, quia dat modum; species ex ordinatione rei ad causam formalem; ordo ex comparatione ad causam finalem. Principaliter tamen secundum ordinem ad causam finalem, attenditur ratio bonitatis. Hæc Alexander.
Circa hæc scribit Richardus: Ex hoc quod Deus est causa creaturarum efficiens, exemplaris, et finalis, oportet in omni creatura esse limitationem, eo quod sit effecta; et speciem, id est pulchritudinem, eo quod ad pulcherrimum exemplar producta sit; et ordinem, eo quod habeat finem ad quem ordinatur. Denique tria ista in quantum sunt partes vestigii, non superaddunt rei in qua sunt, aliquid absolute: quoniam creatura limitata est se ipsa, id est per se ipsam formaliter. Hinc limitatio creatæ essentiæ, super ipsam non addit nisi relationem ad causam efficientem, et sua pulchritudo relationem ad causam exemplarem, ejusque ordo relationem ad causam finalem: aliter modi esset modus, et species speciei, et ordinis ordo in infinitum. — Præterea quærit Richardus, utrum cognitio Dei per vestigium, sit prima cognitio quam per naturam de Deo habemus. Ad quod respondet: Quamvis cognitio nostra de Deo per naturam valde sit generalis, una tamen est generalior alia. Quum enim intelligimus ens in communi, non descendendo ad ens creatum vel increatum, intelligimus Deum intellectione generalissima, in quantum intelligimus aliquid sibi et creaturis per analogiam commune: et hæc naturalis cognitio Dei, prior est cognitione ejus per vestigium. Cognitio namque per vestigium præsupponit in intellectu alicujus alterius rei cognitionem, non econtrario. Alio modo cognoscitur Deus a nobis, in quantum cognoscimus esse aliquod ens primum et increatum, cujuslibet alterius entis causam efficientem, exemplarem, et finalem: quam cognitionem naturaliter habemus de Deo, primo per vestigium, quia in omni naturali cognitione quam habemus de Deo in quantum cognoscitur ut quid distinctum ab ente creato, cognitio per vestigium prima est. Hæc Richardus.
C Amplius, secundum Ægidium, sicut vestigium corporale repræsentat eum cujus est vestigium, repræsentatione medio modo se habente inter repræsentationem omnino confusam et repræsentationem distinctam (ut patet de vestigio Petri, quod repræsentat eum quantum ad speciem, scilicet, quod sit vestigium hominis, non quantum ad individuum illud: cognitio autem speciei est media inter cognitionem generis atque suppositi, et distinctior cognitione generis, ac minus distincta quam individui notitia); sic vestigium Trinitatis in creaturis, repræsentat personas quantum ad attributa appropriata (quæ sunt, potentia, sapientia, bonitas), quorum cognitio habet se medio modo inter cognitionem attributorum essentialium non appropriatorum (ut sunt, essentia, deitas, et cetera consimilia, quæ sunt quasi omnino non distincta), et inter omnino propria, quæ sunt personarum constitutiva, ut paternitas, filiatio, quæ sunt quasi omnino distincta. — Insuper quærit Ægidius, an vestigium Trinitatis reperiatur in su prætacto, vestigium illud ex sua proprietate, natura et figuratione, non plus repræsentaret id cujus est vestigium distincte, quam modo : et quod in tali casu repræsentaret singulare, non esset ex sua dispositione, sed quia aliunde sciretur ab intuente vestigium illud, non esse nisi individuum unum in specie illa. Secundo dico, quod argumentum prætactum non est contra mentem doctorum quos reprehendit. Quum enim agere sit suppositorum, non est dubium quin etiam nunc vestigium repræsentet aliquo modo singulare, utpote singularis effectus singularis causæ. Sed idcirco dicitur non repræsentare individuum cujus exstat vestigium, quia non repræsentat illud quantum ad facialem notitiam, et quantum ad proprietates, dispositiones et circumstantias individuales. Tertio dico, quod distinctio illa doctorum datur secundum naturalem et realem cursum ac ordinem rerum : ideo talis casus non obviat. Denique phœnix est unica avis, et tamen ejus vestigium nequaquam inducit in cognitionem phœnicis distinctam, perfectam, ac individualiter circumstantionatam, sed valde confusam et imperfectam. Rursus, quamvis non esset nisi unus leo in rerum natura, aut unus homo, tamen eorum vestigium non repræsentaret ex sua formatione nisi pedem quantum ad inferiorem superficiem, non autem an pes sit sanus vel æger, spissus aut tenuis, albus aut niger, et an is cujus est vestigium, exsistat in aliis partibus corporis monstrosus.
Verum prædictis, in quibus præclari solennissimique doctores concordant, Scotus solita sibi singularitate contradicit.
Et primo impugnat inductam distinctionem vestigii atque imaginis, quod scilicet vestigium repræsentat aliquid confuse, quantum ad speciem, non distincte, quantum ad singularem notitiam, seu naturam individualiter determinatam; imago autem repræsentat distincte. Contra quod arguit ita : Si esset tantum unum animal, nec posset esse animal aliud, adhuc impressio pedis in pulvere esset vestigium animalis, et non imago : et tamen repræsentaret singulare, et non aliquid secundum speciem. — Sed hæc objectio Scoti potest multipliciter atque facillime solvi. Et primo dico ad eam, quod etiam in casu prætacto, vestigium illud ex sua proprietate, natura et figuratione, non plus repræsentaret id cujus est vestigium distincte, quam modo : et quod in tali casu repræsentaret singulare, non esset ex sua dispositione, sed quia aliunde sciretur ab intuente vestigium illud, non esse nisi individuum unum in specie illa. Secundo dico, quod argumentum prætactum non est contra mentem doctorum quos reprehendit. Quum enim agere sit suppositorum, non est dubium quin etiam nunc vestigium repræsentet aliquo modo singulare, utpote singularis effectus singularis causæ. Sed idcirco dicitur non repræsentare individuum cujus exstat vestigium, quia non repræsentat illud quantum ad facialem notitiam, et quantum ad proprietates, dispositiones et circumstantias individuales. Tertio dico, quod distinctio illa doctorum datur secundum naturalem et realem cursum ac ordinem rerum : ideo talis casus non obviat. Denique phœnix est unica avis, et tamen ejus vestigium nequaquam inducit in cognitionem phœnicis distinctam, perfectam, ac individualiter circumstantionatam, sed valde confusam et imperfectam. Rursus, quamvis non esset nisi unus leo in rerum natura, aut unus homo, tamen eorum vestigium non repræsentaret ex sua formatione nisi pedem quantum ad inferiorem superficiem, non autem an pes sit sanus vel æger, spissus aut tenuis, albus aut niger, et an is cujus est vestigium, exsistat in aliis partibus corporis monstrosus.
Secundo sic arguit : Omnes creaturæ repræsentant Deum sub ratione generali tantum, quia ex creaturis cognoscimus Deum tantummodo in communi conceptu entis. Ergo non distinguitur vestigium ab imagine per hoc quod vestigium repræsentat Trinitatem in generali et indistincte, imago autem in speciali et distincte. — Ad quod respondeo, quod etiam naturali ratione Deus gloriosus et excelsus cognoscitur ex creaturis, non solum in communi conceptu entis, sed etiam specialiter ut ens intellectuale et immateriale; nec hoc solum, sed etiam quod sit intellectus primus universaliter agens, et purus actus, quod ei solummodo convenit; item, quod ipse est omnium primum causale principium, bonitas pura, veritas prima, et multa similia, quæ ei dumtaxat vere ac propriissime competunt ex natura, quamvis per modum in infinitum sublimiorem et perfectiorem, quam in vita hac comprehendere valeamus. Denique ista jam tacta puri philosophi cognoverunt de Deo, ut patuit supra.
Insuper arguit Scotus contra verba doctorum præallegatorum, dicentium quod creatura refertur ad Deum secundum tres modos relationis quinto Metaphysicæ positos, utpote per rationem producti ad principium productivum, per rationem exemplati ad causam exemplarem, et tertio in ratione finis. Contra hoc arguit sic : Deus non refertur ad creaturam nisi quia creatura refertur ad ipsum. Sed ista est relatio secundum tertium modum, in quo non refertur unum ad aliud nisi quia econtra : ergo Deus tantum refertur ad creaturam secundum tertium modum. Unde oportet quod relationes quæ sunt secundum alios duos modos, quum sint reales, sint realiter in utroque extremo, etc. — Ad istud breviter dico, quod omnis relatio Creatoris ad creaturam, est rationis dumtaxat; relatio autem creaturæ ad Deum, realis. Hinc objectio ista infirma, nil prorsus convincit. Potestque creatura ad Deum referri sub multiplici habitudine, proprietate ac dependentia.
Consequenter Scotus subdit : Præterea, contra id quod dicitur, quod vestigium non est nisi relatio creaturæ ad Deum secundum tres modos relationis, arguitur : nam ratio vestigii non attenditur secundum relationem creaturæ ad Deum, quoniam non est similis Deo per relationem, sed per fundamentum. — Ad quod dico, quod præfati doctores non dicunt vestigium esse solam relationem, nec in sola relatione dicunt consistere rationem vestigii. Imo nullus eorum id dicit. Et quamvis Alexander dicere videatur quod in relationibus ratio consistat vestigii, non tamen intelligit hoc per fundamenti exclusionem : imo frequenter testatur quod in modo, specie, et ordine, in numero, pondere, et mensura, in unitate, veritate, et bonitate, ratio vestigii attendatur. Sed verum est, et doctores id asserunt, quod vestigium in his consistit per relationem ad Deum. Imo vestigium formaliter sumptum, relationem importat sicut imago. Ideo non est verum quod Scotus ait : Ratio vestigii non attenditur secundum relationem creaturæ ad Deum. Conformiter falsum videtur quod affirmat : Creatura non est similis Deo per relationem. Imo homo assimilatur Deo Patri omnium per paternitatem, per dominium, per prælationem, per principatum, per jurisdictionem, quæ omnia relationem designant : imo per hæc homines præsidentes dicuntur ministri atque vicarii Dei, imo et dii, juxta illud in Exodo :11 Diis non detrahes.
Deinde Scotus assignat distinctionem inter vestigium et imaginem, dicens quod distinguuntur per repræsentationem totius et partis. Nam quod est vestigium respectu totius, est imago respectu partis. Unde impressio pedis in pulvere, licet sit vestigium respectu animalis, est tamen imago pedis. Nunc autem, quamvis in divinis non sit totum et pars in se, tamen ut comparantur ad intellectum nostrum, habent modum totius et partis. Creata ergo ducunt intellectum nostrum ad cognoscendum totum virtuale in divinis per unitatem, speciem, et ordinem. Sicque vocatur vestigium, quia sic non ducit particulariter in aliquam personam secundum proprium sibi; sed imago ducit ad cognoscendum personas particulariter secundum ea quæ ipsis sunt propria. Idcirco imago similitudo est partis, vestigium vero totius. Hæc Scotus.
Contra quæ tria objiciuntur. Primum, quod non solum unius divinæ et increatæ personæ, sed totius supergloriosissimæ Trinitatis imago est anima rationalis seu in anima ipsa, ut in textu ex verbis Augustini apertissime declaratur. Sicque imago perfecte, proprie et integre sumpta, totam respicit Trinitatem, non unam aut determinatam personam. Secundum, quod etiam in rebus creatis imago proprie est totius : quemadmodum statua Herculis, imago est totius personæ ejusdem. Tertium, quod impressio pedis in pulvere, non est proprie pedis imago : quia ut declarat Albertus, non repræsentat pedem perfecte, sed solum quoad inferiorem superficiem ejus, prout supra jam patuit plenius. — Multa alia scribit circa hæc Scotus. De quibus pertranseo, quoniam infructuosa videntur.
Nunc solvenda sunt argumenta in quæstionis principio tacta. Et dicendum ad primum, quod nec in vestigiis suis, nec in imagine sua, Trinitas superbenedicta tam clare relucet, ut ex eis per naturalem rationem valeat agnosci : et hoc, propter præhabitas causas. — Ad alia duo dicendum, quod vestigium Deo adscribitur metaphorice, non proprie, sicut expositum est. — Ad quartum respondet Petrus : Triplex est similitudo. Prima est æqualitatis : ut duorum hominum in humanitate. Hæc transfertur ad significandum repræsentationem notionis. Secunda est participationis : ut duorum alborum in albedine. Hæc transfertur ad significandum repræsentationem personarum. Et de hac loquitur in definitione illa Philosophus. Tertia est imitationis : ut imaginis et imaginati. Hæc est inter Deum et creaturam. Hæc Petrus. — Ad quintum respondet Albertus, quod illæ auctoritates sic intelliguntur, quod Deus per vestigia non sufficienter comprehenditur.
Footnotes
Chapter 78 of 271