Quæstio 12
In oppositum est auctoritas Augustini in littera: cujus et verba infra tangentur.
Ad hæc respondet Albertus: Quidam philosophus exponens Aristotelem de Intellectu et intelligibili, dicit quod intellectus semper se videt, et semper intelligit se; et dicit quod hoc idem est dicere, quod intellectus intelligit se in omni intelligibili. Quemadmodum enim lux videtur in omni colore, eo quod color sit motivum ipsius visus secundum actum lucidi: ita dicit quod intellectus videtur in omni intelligibili, quoniam ipse est id quod facit aliquid actu intelligibile esse; sicque in intelligibili secundum actum facto, videtur intellectus agens. Et quoniam intellectus possibilis est omnium receptivus, et componit dividitque recepta: hinc dum accipit intelligibile, non nisi in se recipit illud; sicque capit subjectum intelligibilis, puta se ipsum, cum intelligibili simul. Denique radix istius dicti, est quod intellectus agens intelligitur dupliciter: uno modo, ut distinctus in propria natura, et sic non intelligitur in quolibet intelligibili; alio modo, ut actus atque perfectio intelligibilium ut talium, et ita intelligitur in intelligibili unoquoque: sicut et lux videtur dupliciter: primo, ut objectum determinatum in se; secundo, ut colorum perfectio. Conformiter intellectus possibilis duobus intelligitur modis, videlicet: in propria natura, prout habet esse distinctum ab intelligibilibus aliis: sicque non semper intelligitur actu, nec ita se semper intelligit. Secundo, prout intelligibile per hoc est intelligibile, quod est in intellectu possibili: et ita ipse in omnibus intelligibilibus intelligitur, et sic se semper intelligit. — Sed quamvis ista positio apta sit ad salvandum quod ait Philosophus tertio de Anima, Intellectus agens semper in actu est; tamen nullatenus satisfacit dicto Augustini, qui vult quod intellectus sine omni alio intelligibili semper intelligit se, et memoria semper meminit sui, et voluntas semper vult se ac alia duo. Hinc sine præjudicio dico, quod meminisse nil aliud est quam notitiam rei apud se retinere. Intelligere vero, nil aliud est quam in ipsa specie seu essentia notitiæ se intueri simpliciter sine consideratione sui, et sine discretione suæ naturæ ab aliis: quia hoc vocat Augustinus intelligere se. Porro cogitare se et discernere se, secundum eum plus dicunt. Quum ergo intelligere se, non ponat nisi simplicem sui intuitum, sine discretione sui ab aliis, dico quod non ponit conversionem intellectus ad aliquid extra ipsum ad quod ponat convenientiam aut differentiam sui, nec ad aliquam proprietatem suam quæ cogitetur ei inesse aut non inesse. Hic autem intuitus perficitur duobus, videlicet lumine intellectuali emisso ab intellectu, et objecto: et intueri se, nihil aliud est quam in lumine illo objici sibi. Quum igitur lumen intellectus agentis semper resplendeat super possibilem, eo quod agens sit forma et actus possibilis, intellectus possibilis in lumine illo semper objicitur sibi; et quum hoc sit intelligere se, secundum Augustinum, semper intelligit se. Et idem dico de memoria et voluntate: quia ab ipsa notitia semper vaporat amor, licet non distinctus: quemadmodum nec ipsa notitia intellectus, ut distincta ab aliis rebus accipitur. Hæc Albertus.
Concordat Thomas: ex cujus verbis dicta Alberti clarius elucescunt. Ait equidem Thomas: Secundum Augustinum, differunt cogitare, discernere, intelligere. Discernere namque est cognoscere rem per differentiam sui ab aliis. Cogitare vero est considerare rem secundum partes et proprietates suas: unde dicitur cogitare, quasi coagitare. Intelligere autem nil aliud dicit, quam simplicem intuitum intellectus in id quod sibi præsens est intelligibile. Dico ergo quod anima non semper cogitat et discernit de Deo, neque de se: alias quilibet naturaliter sciret totam naturam animæ suæ, ad quod vix magno studio pervenitur. Ad talem enim cognitionem non sufficit præsentia rei quolibet modo; sed oportet ut sit ibi in ratione objecti, et exigitur intentio cognoscentis. Secundum vero quod intelligere nil aliud dicit quam intuitum, qui nil aliud est quam præsentia intelligibilis ad intellectum quocumque modo: sic anima semper intelligit se et Deum indeterminate, et consequitur quidam amor indeterminatus. — Alio tamen modo intelligitur, secundum philosophos, quod anima semper intelligit se, eo quod res non intelligatur nisi illustrata lumine intellectus agentis, atque recepta in intellectu possibili. Hinc sicut in omni colore videtur lumen corporale, ita in omni intelligibili videtur lumen intellectus agentis; non tamen in ratione objecti, sed medii cognoscendi. Hæc Thomas.
Unde et Petrus: Potentiæ istæ respectu specierum innatarum, seu rerum per suam essentiam præsentium animæ, sunt semper in actu suo, utpote memoria in actu retinendi, intelligentia in actu intuendi, voluntas in actu diligendi. Et loquor de actibus earum naturalibus, non deliberativis. Quemadmodum etiam homo videt lucem, videndo coloratum, sed se videre lucem non cogitat, neque discernit, quoniam illam non respicit sub propria ratione, ut visus objectum; interdum vero naturam lucis in se considerat, quum ex intentione visum ad ipsam dirigit veluti ad objectum; aliquando vero discernit, quum ipsam ab aliis visibilibus distinguit. Semper tamen lux videtur, quum aliquid cernitur, utpote medium sine quo non. Hæc Petrus.
Verumtamen Thomas non videtur admittere quod mens indesinenter vere et actualiter exerceat actus prætactos. Ait enim in prima parte Summæ: Quartodecimo de Trinitate loquitur Augustinus, quod mens semper meminit sui, et semper intelligit se et amat. Quod quidam ita intelligunt, quasi animæ semper adsit actualis intelligentia et amor sui ipsius. Verum hunc intellectum Augustinus excludit, subdendo quod non semper cogitat se discretam ab aliis. Ex quo patet quod anima semper intelligit ac amat se, non actualiter, sed habitualiter: quamvis etiam dici possit, quod actum suum percipiendo, se ipsam intelligat. Sed quia non semper est actu intelligens, ut patet in dormiendo, ideo oportet dicere, quod actus isti etsi non permaneant semper in se ipsis, manent tamen semper in suis principiis, puta potentiis atque habitibus. Propter quod quartodecimo de Trinitate disseruit Augustinus: Si secundum hoc facta est anima ad imaginem Dei, quod uti potest ratione ac intellectu ad intelligendum et conspiciendum Deum, fuit in ea Dei imago hæc ab initio quo esse incepit. — Hæc Thomas. Cujus verba infra discutientur, quoniam intentioni Augustini consona non videntur.
Verumtamen Richardus in his Thomam sequens, hic scribit: Quidquid sit de memoria intellectuali, cujus actus non est nisi quasi habitualiter retinere; tamen intellectus et voluntas in nobis non sunt semper in actibus suis, qui sunt intelligere et velle. Quod patet per Philosophum, qui secundo de Anima docet, quoniam naturaliter anima devenit in cognitionem sui primo per cognitionem objectorum, et ab illa veniendo ad notitiam actuum, atque ex cognitione actuum pertingendo ad sui ipsius cognitionem. Anima autem non semper actum suum cognoscit: non enim semper intelligimus nos intelligere, ut experientia docet. Ergo non semper intelligit. Præterea, quinto Topicorum ait Philosophus: Magis scimus quid ignis, quam quid anima. Et tamen quid sit ignis non scimus, nisi quantum valemus ex proprietatibus et actibus ejus argumentando concludere. Ergo nec naturaliter scimus quid anima, nisi quantum argumentando concludere possumus per actus ejus atque objecta. Insuper, primo de Anima dicitur, quod considerare et intelligere corrumpuntur in nobis, alio quodam interius corrupto; ipsum autem impassibile est. In quo notat, quod etsi intellectus sit incorruptibilis quoad sui essentiam, operatio tamen ejus quæ est intelligere, quandoque corrumpitur propter corporis ineptitudinem. Rursus, tertio de Anima scribitur, quod nequaquam sine phantasmate intelligit anima. Ergo ex bona dispositione virtutis phantasticæ dependet intelligere animæ. Hæc Richardus.
Ægidius quoque circa hæc scribit: Ut pateat hujus veritas quæstionis, duo videnda sunt: primum, an aliqua notitia insit animæ respectu sui ipsius inseparabiliter, propter quam se semper nosse dicatur; secundo, an tale nosse possit dici intelligere, ita ut proprie valeamus concedere quod anima se semper intelligit. Propter primum sciendum, quod in nobis ponitur duplex actus, videlicet primus et secundus, ut patet secundo de Anima: et scire est actus primus; considerare, secundus. Inter quos hoc interest, quia ad hoc ut sciamus, sufficit nos habere præsentiam scibilium, etiam si super ea non convertamur. Idcirco, quamdiu scibilia alicujus scientiæ sunt aliquo modo præsentia animæ nostræ per se aut per suum simile, dicimur ea scire, etiam si de eis non consideremus. Porro ad considerare, non sufficit scire sine actuali conversione. Si ergo semper essent species rerum in nobis, semper res ipsas sciremus; et quoniam anima semper est sibi præsens, semper se nosse asseritur. Unde quartodecimo de Trinitate Augustinus testatur: Mens ita sibi est nota, quemadmodum notæ sunt res quæ in memoria continentur. — Viso quod notitia animæ semper inest respectu sui, pensandum an tale nosse dicatur proprie intelligere. Ideo advertendum quod intelligere dupliciter sumitur. Primo, pro actualiter considerare: sicque secundum Philosophum in Topicis, multa possumus simul scire, intelligere autem non nisi unum. Hinc nosse præfatum non est intelligere, nec anima semper de se considerat. Secundo, pro habituali cognitione principiorum: sicque intellectus dividitur contra scientiam, quia scientia est conclusionum, intellectus vero principiorum, ut sexto dicitur Ethicorum. Et sic sumptum, intelligere est idem quod nosse. Quemadmodum ergo semper scire rem dicimur, si ipsa sit semper aliqualiter præsens animæ nostræ; sic semper dicimur intelligere principia, si semper sint animæ nostræ præsentia. Et juxta hunc modum verificatur quod anima semper intelligit se. Quum enim intellectus agens et intellectus possibilis, sint quædam principia omnis scientiæ in nobis; anima vero, a qua intellectus uterque sumit originem, habet rationem principii, potissime respectu scientiæ sui: ideo habitualis cognitio animæ tanto magis dicenda est intellectus vel intelligere, quanto magis habet rationem primordialis principii. Hinc constat, quod accipiendo intelligere pro tali cognitione, anima se semper intelligit; non autem prout accipitur pro actuali consideratione. Sed tale intelligere non proprie dicit actum, sed tantum præsentiam animæ sibi ipsi, quæ large actus vocatur. — Hæc Ægidius. Cujus positio consonat Thomæ, nec a Richardo discordat.
At vero prætactis verbis Augustini concordare videtur quod in libro suo de Trinitate, capitulo vicesimo sexto, Guillelmus Parisiensis scribit: Omni (inquit) intelligenti prius est cognoscere et intelligere semetipsum, et virtuti intelligenti prior occurrit præsentia veritatis sui ipsius, quam res quæ extra ipsam sunt, possint occurrere per similitudines suas. Sed postquam rerum similitudines habet apud se ministerio sensuum in effectu, tunc primum habet intellectum et rationem in effectu apprehensiva potentia: non de potentia sensitiva, quia per operationem ipsius revera factum non est. Per illam enim non potuit intellectiva potentia in majus atque nobilius quam est ipsa potentia sensitiva. Quia igitur vis intellectiva prius apprehendit se esse aut vivere, et essentiam suam ac vitam, quam alia quæ per eorum similitudines apprehendit, necessario prius apprehendit vitam qua vivit. — Hæc Guillelmus. Cujus verba non videntur prima facie Aristoteli concordare, juxta cujus doctrinam omnis nostra intellectiva cognitio post diligentem inquisitionem decepti sunt, ex præcedenti oritur sensitiva cognitione. Cujus signum esse fatetur, quod orbatus aliquo sensu ex nativitate, caret scientia objecti sensus illius.
Jam inquirendum, an præinducta Alberti, Thomæ, Ægidii et Richardi expositio, secundum mentem Augustini procedat.
Jam inquirendum, an præinducta Alberti, Thomæ, Ægidii et Richardi expositio, secundum mentem Augustini procedat.
Et videtur quod non. Primo, quoniam decimo de Trinitate, capitulo octavo, disseruit Augustinus: Cognoscat anima semetipsam, nec quasi absentem se quærat, sed intentionem voluntatis qua vagatur per alia, statuat in se ipsa, seque cogitet: sicque videbit quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit. Ejusdem quoque libri nono ait capitulo: Non velut absentem quærat se anima cernere, sed præsentem se curet discernere. Nec se quasi non norit, agnoscat, sed ab eo quod alterum novit, dignoscat. Ipsum enim quod audit, Cognosce te ipsam, quomodo agere et implere curabit, si nescit quid sit, Cognosce; et quid sit, Te ipsam? Si autem utrumque novit, utique et se ipsam: quia non ita dicitur menti, Cognosce te ipsam, sicut dicitur, Cognosce Cherubim et Seraphim. Nec ita dicitur menti, Cognosce te ipsam, quemadmodum dicitur homini, Vide faciem tuam: quod non aliter quam in speculo fieri potest. Sed quum dicitur menti, Cognosce te ipsam, eo ictu quo intelligit quod dictum est, cognoscit se ipsam; nec ob aliud quam eo quod præsens est sibi. Rursus eodem asserit libro: Mentem in memoria, intelligentia et voluntate sui ipsius talem reperiebamus, ut quoniam semper se nosse, semperque se ipsam velle comprehendebatur, simul etiam semper sui meminisse, semperque se ipsam et intelligere et amare comprehenderetur, quamvis non semper se cogitet discretam ab eis quæ non sunt quod ipsa.
Præterea Augustinus inquirit: Si mens semper sui sic meminit, et semper se novit atque dilexit, cur tot circa naturam suæ mentis ac animæ cognoscendam, etiam ctuali luce subsistit. Quid autem tam in mente, et tam præsens est menti, ut ipsa? Cogitatur vero id in quod anima stat conversa. Hinc ut ait Augustinus, admonemur esse in abdito mentis nostræ quarumdam rerum quasdam notitias, tuncque procedere quasi in medium, atque in conspectu mentis apertius poni, dum cogitantur. Sic enim interdum alicui veraciter dicimus: Scis hoc, sed scire te nescis; commemorabo paulisper, et invenies te scientem quod te nescire putaveras. Quoniam itaque mens humana a sui origine ex quo corpori est conjuncta, sensibilium notitiæ nimium avida est, corporalibusque vehementissime implicata et assuefacta; tanta equidem est vis amoris (ut decimo de Trinitate asserit Augustinus) ut ea quæ cum amore mens diu cogitaverit, eisque glutino curæ inhæserit, tunc quoque attrahat secum, dum ad se cogitandam quodammodo redit. Errat autem mens, ut paulo post adstruit Augustinus, quum se sensibilium imaginibus tanto amore conjungit, ut etiam se esse aliquid hujusmodi æstimet. etiam se esse aliquid hujusmodi æstimet. Sic namque conformatur eis quodammodo, non tale quid exsistendo, sed putando: non quo se imaginem, id est similitudinem rei sensibilis, putet; sed omnino id ipsum cujus apud se imaginem tenet. Enimvero, quamvis nil tam in mente, ut mens ipsa, ideoque ipsa sibi semper innotescat;1 mens tamen in his etiam est, quæ cum amore cogitat, ac quadam diuturna familiaritate intendit. Hinc ei oritur erroris origo, ut scilicet rerum sensitivarum imagines secernere a se non valeat, quatenus solam se videat. Cohæserunt enim mirabiliter ei glutino amoris: et hæc est ejus immunditia. Unde, dum se solam nititur cogitare, hoc se putat esse sine quo non potest se cogitare. Quum ergo ei præcipitur ut se ipsam cognoscat, non se (tanquam sibi detracta sit) quærat; sed id quod sibi addidit, detrahat. Amplius, decimo de Trinitate, quinto capitulo: Ut quid, inquit, menti præceptum est ut cognoscat se? Credo, ait, ut se cogitet, atque secundum suam vivat naturam, et sic appetat ordinari. Hinc ejusdem decimi libri capitulo decimo, loquitur Augustinus: Dum ergo, verbi gratia, aerem mens se putat, aerem intelligere æstimat; se tamen intelligere scit, aerem vero se esse non scit, sed putat. Secernat quod se putat, et cernat quod scit. Hæc Augustinus.
Ex cujus verbis solutæ sunt duæ prætactæ quæstiones, secundum Augustini doctrinam. Illos nempe actus animæ experimur, qui cogitationi immixti sunt. Porro omnis anima se quod est scit, non putat. Nihil est enim ei se ipsa præsentius.
Præterea, quartodecimo de Trinitate, capitulo quinto, Augustinus inquirit: Quid (inquiens) sentiendum est de mente infantis tam parvuli tamque ignari ut ignorantiæ ejus tenebras mens paululum perita exhorreat? an et ipsa se nosse credenda est? Ad quod respondet: Intenta nimis mens infantis in sensibilia, quæ eo majori quo recentiori delectatione haurit atque intendit, non ignorare se potest, sed se cogitare non potest. Porro quanta intentione in ea quæ foris sunt sensibilia rapiatur, hinc constat quod lucis hujus hauriendæ tam avida est, ut si quispiam ante jacentis infantuli oculos nocturnum posuerit lumen in ea parte ad quam cervix inflecti non possit, sic a lucis inspectione non avertatur visus infantis, ut nonnullos ex hoc strabones noverimus fieri. In ceteris quoque sensibus corporis se eatenus coarctant animæ parvulorum, ut hoc solum aut vitent aut cupiant, quod per carnem vel allicit vel offendit. Sua vero interiora non cogitant, neque ut se cogitent queunt moveri: quoniam signa verbaque admonentis nondum intelligunt. Hinc elucescit, quod dum homo de animi sui natura cogitare potuerit, et invenire quod verum est, non alibi inveniet quam apud se ipsum. Denique inveniet, non quod nesciebat, sed id unde non cogitabat. Quid etenim scimus, si id quod in mente nostra est nescimus, quum universa quæ scimus, non nisi mente scire possimus? Verum tanta est vis cogitationis, ut nec ipsa mens in conspectu suo se quodammodo ponat, nisi quando se cogitat, dum scilicet in semet, non per spatium loci, sed incorporea conversione, revocat.
Ecce ex verbis Augustini inductis apparet quod mens Augustini sit, mentem humanam jugiter esse memorem sui, seque semper actualiter intelligere ac amare, quamvis non sentiat, neque percipiat hoc: sicut qui in lumine stans aliquid intuetur, lumen utique conspicit, quanquam hoc non advertat.
Et quantum ad hoc, Augustinus secutus est Platonem, quemadmodum octavo Quodlibeto scribit Henricus: Intellectus noster ex puris naturalibus ad hoc attingere nequit, ut videat substantias separatas, aut etiam se ipsum, nisi ut alia a se immaterialia, scilicet in sensibilibus suis effectibus. Per abditam autem notitiam qua se anima semper intelligit, non autem se cogitat, non intelligo nisi potentiam intelligendi in potentia, qua objecta universalium ex innatis habitibus semper præsentia sunt oculis ejus. Sed judicare de illis cogitando nihil potest, quia conjuncta secundum statum naturalem vitæ præsentis, non potest esse intenta aliis quam quæ nata sunt intelligi in phantasmate: quemadmodum si aliquis in lumine stans apertis oculis, haberet vires retractas interius, nullo modo posset anima ejus esse intenta visibilibus; et quamvis illa agerent se in oculis ejus, nihil tamen omnino posset pro statu illo videre, aut oculis advertere. Sicut igitur diceretur videre, nihil tamen advertere, quæ statim adverteret in alio statu exsistens; sic anima nostra dicitur semper intelligere, nihil tamen cogitare, quæ mox cogitaret exsistens in alio statu, utpote vel separata, vel in corpore ad se reversa. Et in veritate Augustinus quantum ad istud, erat Platonicus. Hæc Henricus.
Denique idem Doctor solennis, Quodlibeto nono, de hac ipsa materia multo profundius, resolutius atque diffusius scribit, quæstione qua quærit, an in nobis sit aliquod intelligere abditum quod est absque phantasmate. Circa quod scribit: Quæstio ista movetur ad intelligendum dicta Augustini super hoc, quod memoriam, intelligentiam et voluntatem ponit in abdito quodam mentis. Deinde post diligentem inquisitionem concludit: Procul dubio Augustinus ponit tria illa in actibus, quia in habitu non sunt nisi unum: unde et ipsam memoriam quæ est pars imaginis, ponit actualem. Hæc autem tria ponit in abdito mentis ab intra omnino accepta, non ab extra: ideo ab origine animæ indesinenter et semper esse in ea. Atque ad hoc probandum, præter auctoritates Augustini prætactas allegat et alias multas. Ex quibus infert responsum finale: Descendendo, inquiens, ad quæstionem de intelligere abdito, dico secundum prædeterminata ex verbis Augustini, quod hoc non intelligit Augustinus de intelligere in habitu, sed solummodo de intelligere in actu: et hoc, non ab extra, adminiculo sensus ac phantasiæ actionisque intelligendi ex phantasmate, sed de actu intelligendi præcedente omnem hujuscemodi actum intelligendi ab exteriori. Quem actum intelligendi interiorem operatur in mente sola illustratio lucis æternæ, a qua sicut a forma artis cujusdam, vera notitia sui in mente describitur, quæ in ipsam mentem ab arte illa, non migrando, sed tanquam imprimendo, transfertur: sicut imago ab annulo in ceram, nec ceram relinquit nec annulum. Hos abditos actus reminiscendi et intelligendi ac diligendi ponit
A Augustinus in mente: qui in veritate ponendi sunt. In ipsis namque consistit perfectio contemplantium modo naturæ seu naturaliter; in ipsis quoque fundatur perfectio contemplantium modo supernaturali, secundum tertium genus visionis intellectualis eorum quæ futura sunt modo prophetico. — Hæc Henricus. Cui concordare videntur præhabita verba Guillelmi Parisiensis.
Postremo, quid horum sit verius, majoribus acutioribusque committo. Id tamen teneo cum Henrico, quod B. Augustinus in isto, quemadmodum in aliis multis, Platonem secutus est, non tamen totaliter, nec ex eadem radice. Hoc etiam constat, quod Augustinus Platonem Aristoteli prætulit, Peripateticis quoque Platonicos. Unde octavo de Civitate Dei, testatur: Plato ceteris gentium philosophis longe lateque prælatus est. Et decimo de Civitate, fatettur: Platonicos eligimus omnium philosophorum merito nobilissimos. Gloriosus vero Hieronymus Aristotelem videtur præferre Platoni. De quo Aristotele ait in Regula sua, quod procul dubio fuit quasi grande miraculum in tota natura, et quod ei infusum videtur quidquid naturaliter sciri potest. Hinc Aristotelem et Peripateticos eum sequentes, dicimus a veritate fidei christianæ minus deviasse, ac rationabilius fuisse philosophatos. Unde et S. Thomas super secundum Sententiarum, affirmat et ipsum divinum ac magnum Dionysium in his quæ ad naturalem spectant philosophiam, quasi in omnibus Aristotelem esse secutum. Nihilo minus visum est Augustino Platonicos minus errasse. Ait quippe octavo de Civitate: Platonici Christianis propius accesserunt.
Solutio argumentorum satis elicitur ex inductis. Verumtamen ad primum Henricus loco præallegato, scilicet nono Quodlibeto, respondet quod Aristoteles dixit hoc contra Platonem, et addidit: Actus seu motus in intellectu et voluntate exsistentes, dupliciter possunt se habere, videlicet aut ut omnino latentes, aut ut aliquo modo patentes, et hoc tripliciter : quia aut patent, sed transitorie ; aut patent, sed indistincte ; aut patent distincte. Primo modo possunt esse in nobis actus et motus, et latere nos propter eorum tenuitatem et parvitatem, quemadmodum decimum millesimum milii movet visum, sed fallit eum ut non percipiat motum, ut dicitur libro de Sensu et sensato. Sicque propter animæ indispositionem, prædicti actus possunt esse minimi ac latere. Eadem ratione, secundum Platonem, possunt latere et habitus, quia non percipiuntur nisi per actus. Secundo latent actus seu motus, quia etsi percipiuntur dum fiunt, non tamen sic imprimuntur ut recordationem relinquant, sicut contingit in sensu, dum memoriam a sensu avertit voluntas intenta ad alia. Unde intenti ad alia, sæpe putamus nos non audisse quod tamen audivimus, prout undecimo de Trinitate loquitur Augustinus : Sic voluntas sensibilibus foris intenta, interiores actus latere nos facit. Eadem ratione, secundum Platonem, possunt latere habitus ipsi. Tertio latent actus seu motus procedentes ex uno movente, quia discerni non queunt ab actibus et motibus procedentibus ex alio movente : sicut actus eliciti ex caritate, non discernuntur ab actibus elicitis ex amore naturali aut sensuali. Sic actus intelligendi ex lumine increato et ex lumine naturali, dum discerni non valent, possunt ambo latere, non omnino, sed alter eorum sic latere ut ab altero non queat discerni, sicque ambo procedere æstimentur ab uno. Sic in proposito potest contingere, atque eadem ratione, secundum Platonem, possunt latere habitus, quoniam non discernuntur actus. Si autem quarto sint actus patentes et distincti, sic veritatem habet quod Aristoteles dicit : qui et supponit, quod si essent alii habitus in nobis quam acquisiti ex actibus nostris, nequaquam essent ejusdem rationis cum acquisitis, nec actus illorum habituum possent esse ullo modo latentes. Quoniam enim nil posuit nisi quod ex motu et sensibilibus potest convinci, negavit habitus tales, sed non bono modo : quia eadem ratione, et multo fortius, prout tangit objectio, negasset actus abditos quos ponit Augustinus, et in veritate ponendi sunt. Hæc Henricus.
Footnotes
-
cap. VIII. ↩
Chapter 86 of 271