Skip to the text

Quæstio 10

Decimo quæritur de secunda assignatione imaginis quæ ex Augustino recitatur in littera, et ponitur in his tribus, mente, notitia, amore. Quæritur ergo, An sit conveniens, et in quo differat ab assignatione præhabita.

Videtur enim inepta, nec distincta ab illa, quum illa possit exponi de ipsis tribus præfatis potentiis in se, vel quantum ad habitus, et item quoad actus earum : et sic ista cum illa coincidit. — Secundo, quia de ista habetur in textu, quod notitia et amor consubstantiales sunt menti : quod nec potentiis, neque habitibus, nec actibus convenit, quum potentiæ sint distinctæ a se invicem atque ab anima. —

A Tertio, quoniam mens est intellectus : et ita non differt a notitia, si tria hæc sumantur pro actibus.

In oppositum est Augustini auctoritas.

Ad hæc Bonaventura respondet : Trinitas ista non consistit in potentiis, quia notitia et amor non dicunt potentias; nec in habitibus, quia mens non potest stare pro habitu, quum ipsa accipiatur ut agens; nec potest esse in potentiis et habitibus simul, quia mens non potest hic sumi pro una tantum potentia, quum ei in littera adscribantur duarum actus potentiarum, videlicet nosse et amare; nec potest simul stare pro pluribus potentiis, quoniam ita non esset trinitas. Idcirco trinitas ista attenditur quantum ad substantiam animæ, ratione mentis se cognoscentis atque amantis, et quantum ad habitus quoad notitiam et amorem : sicque est trinitas, utpote una substantia, et habitus duo. Hinc assignatio hæc differt a prima, quoniam illa fuit per uniformitatem in potentiis, per comparationem ad habitus et ad actus; hæc vero in substantia animæ et habitibus ejus consistit. Differt quoque in hoc, quod prima fuit principaliter per conversionem virium animæ ad increatum objectum; hæc vero, per conversionem animæ supra et circa se. Differt etiam, quia prima est magis conveniens et propria quam hæc. Proprie namque imago ista consistit in unitate essentiæ animæ, et trinitate virium animæ, secundum quas anima apta est sigillari ab altissima Trinitate imagine similitudinis, quæ consistit in gratia gratum faciente ac theologicis tribus virtutibus. — Verumtamen quidam dixerunt assignationem hanc a priore differre, quod illa prior in potentiis, hæc in habitibus attendatur. Et objectionibus respondent, quod mens quadrupliciter capitur. Nam primo dicitur a μήνη, quod est luna seu defectus : et sic dicitur de tota substantia animæ, propter assiduas transmutationes quas habet. Secundo, mens dicitur a metiendo, sicque accipitur pro vi judicativa seu pro intellectu: et sic sumit eam Damascenus, ponendo ipsam inter potentias cognitivas. Tertio, dicitur ab eminendo, sicque sumitur pro superiori parte rationis: juxta quem modum Augustinus accipit eam frequenter. Quarto, dicitur a meminisse: et sic pro memoria sumitur tam quantum ad habitum, tam quantum ad actum. Verum ut patuit, istud stare non potest. Hæc Bonaventura.

Concordat Thomas, et addit: Si diceremus, quod per notitiam et amorem significarentur hic actus intellectus et voluntatis a mente, id est intellectuali natura animæ, procedentes; tunc planius esset, quia sic mens compararetur Patri, notitia Filio, amor Spiritui Sancto. Hæc Thomas. — Idem Petrus.

Richardus demum hic scribit: Notitia et amor prout sunt partes imaginis, nominare possunt et habitus naturales et actus naturales per quos anima noscit diligitque se ipsam. Mens vero nominat essentiam animæ se noscentem ac diligentem. Anima quippe ex se ipsa naturalem habet aptitudinem ad cognoscendum se et amandum, ita quod mens est ei loco memoriæ respectu notitiæ et amoris sui ipsius. Sicque nomine mentis exprimitur essentiæ unitas; trinitas vero, in ipsamet mente prout est sibi loco memoriæ, et in notitia, ac amore. Hæc Richardus.

Quibus concordat Albertus, dicendo: Dico cum Magistro, et Augustinum nono de Trinitate sequendo, quod mens sumitur hic prout in se includit et habet potentiam cognoscendi potentiamque amandi. Duplex autem potentia cognitiva concurrit ad actum unum, puta memoria et intellectus. Etenim nosse per habitum, est hic idem quod notitiam de se in se viden do habere, ita ut habitus notitiæ dicat id quod est memoriæ, et intuitus sui dicat actum intellectus. Nosse enim, est notitiam rei apud se habere. Intelligere vero se, est se in similitudine illa aut habitu illo videre, secundum quod videre se, nil aliud est quam objici sibi in notitia quam noscens se apud sese habet. Hæc Albertus.

Circa hæc scribit Ægidius: Per ea quæ sunt in sensu, devenimus in cognitionem eorum quæ sunt supra sensum. In sensu autem videmus, quod dum species formatur in visu ex re ipsa visibili, pars trinitatis non assignatur memoria, sed corpus visibile, species quoque visum informans, atque intentio utrumque conjungens. Porro, dum species non diffunditur immediate ab objecto, sed ex similitudine ejus in sensu percepta: tunc trinitas assignatur ipsa memoria speciem retinens, et vis eam cognoscens seu cognitio ex memoria fluens, et voluntas utrumque connectens; vel species in memoria exsistens, et species vim cogitativam informans, et velle, eas conjungens. Quocirca sciendum, quod secundum Augustinum quartodecimo de Trinitate, anima aliter se cognoscit, et aliter alia. Alia namque non cognoscit per ipsas res, sed per earum similitudines in ipsa exsistentes, quum cognitio fiat per quamdam præsentiam cogniti in cognoscente. Anima vero se cognoscit per se, quoniam ipsa sibi jugiter præsto est: sicque habitualiter cognoscit se per se ipsam. Verumtamen hujusmodi cognitio non est habitualis prout de habitu tractat Philosophus, secundum quod per habitum possumus ad libitum exire in actum; sed potius prout de habitu determinavit Plato, qui posuit species animæ concreatas, et eam a sui principio habuisse scientiam, tamen in actualem et discretam seu pertiblem scientiæ considerationem non posse prodire, nisi per sensibilia excitetur. Hinc nostrum addiscere, dixit reminisci. Est ergo quodammodo loco specierum in memoria, ipsa substantia animæ, quæ sibi semper præsens exsistens, se modo prædicto semper habitualiter novit. Unde quartodecimo de Trinitate: Nec sane mens gignit notitiam sui quando se cogitat, quasi ante sibi incognita fuerit; sed ita sibi fuerat nota, quemadmodum res istæ quæ in memoria continentur. Quoniam ergo essentia animæ est sibi loco memoriæ, quemadmodum in sensu assignavimus trinitatem, ipsum visibile, et speciem seu visionem ipsius, et intentionem nectentem; in sensu vero interiori, memoriam, cogitationem, et amorem utrumque jungentem: ita in intellectu respectu animæ assignavimus trinitatem, mentem seu substantiam animæ, et notitiam atque amorem ipsius; sed respectu aliorum, ponimus imaginem Trinitatis ipsam memoriam et intelligentiam ac voluntatem. — Hæc Ægidius. Qui ex his infert: Ex quibus patet, quod nec illi bene dicunt, qui referunt tria hæc ad substantiam animæ, ita quod notitia et amor sumantur materialiter pro anima quæ est ipsa res nota et res amata.

Verum in hoc contradicit Ægidius S. Thomæ, qui in solutione primi argumenti hujus asserit quæstionis: Ad esse habitus in intellectu, duo concurrunt, videlicet species intelligibilis, et lumen intellectus agentis, quod facit eam intelligibilem actu. Unde, si aliqua species esset quæ in se haberet lumen illud, haberet rationem habitus, quantum ad hoc quod esset principium actus. Sic dico, quod quando ab anima cognoscitur aliquid quod est in ipsa non per sui similitudinem, sed per suam essentiam, ipsa essentia rei cognitæ est loco habitus. Unde dico, quod ipsa essentia animæ prout est nota a se ipsa, habet rationem habitus. Et sumitur hic notitia materialiter pro re nota. Et similiter est dicendum de amore. Hæc Thomas.

Et idem affirmat Albertus, probans atque declarans id esse de mente Augustini, et inter cetera dicens: Ista (videlicet notitia et amor) non sunt substantialia menti*, nec substantiæ, nisi tantum uno modo considerata, videlicet quando mens novit se et amat se. Et hoc accipitur ab Augustino, nono de Trinitate, quo ait: Quomodo autem illa tria non sint ejusdem essentiæ, non video, dum mens novit se et amat se, atque ita sint hæc tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiæ necesse est ut hæc tria sint. Ideo, si tanquam commixtione confusa essent, non essent tria, nec ad invicem possent referi. Dat quoque Augustinus exemplum de annulis tribus ex auro, et item de medone*, melle et aqua, quæ non sunt unius substantiæ distinctæ in illis. Hinc, quum dicit quod notitia est substantia, intelligit hoc de notitia quæ oritur ex mente dum mens novit se, et de amore qui oritur ex Vide Cangii Glossar. his duobus quando mens amat se. Sed adhuc distinguendum est hic, quod notitia non capitur hic pro actu qui est ex cognoscente supra cognitum, sed pro habitu. Est autem habitus duplex: unus, qui est perfectio potentiæ per modum qualitatis difficultatem tollentis a potentia operativa: et talis habitus non est iste. Alter est qui ex hoc quod præsens res indistanter a mente habetur, dat facultatem operandi semper: et talis habitus est mens sibi præsens ut præsens. Hoc autem non est aliud quam præsentia sui sibimet ipsi: tuncque notitia materialiter sumpta, erit idem quod mens nota. Idem autem in substantia sunt, mens noscens et mens nota, relata ad invicem secundum relationem noscentis et noti. Talem vero notitiam quæ est mens nota, naturaliter sequitur amor. Et accipiatur amor materialiter pro re amata: et hoc iterum erit idem in substantia cum mente amante et noscente, relata tamen per hoc quod est amans et amata. Porro, quod talis notitia et amor dicuntur habitus a magistris, hoc non est quia sit aliqua qualitas media in qua videatur vel ametur mens nota, sed tantum propter modum significandi quem relationes important noscentis et noti, amantis et amati. Illæ enim supponunt quosdam habitus, scilicet notitiam et amorem, eo quod notitia et amor non sunt proprie relativa; sed tantum hoc quod significant secundum nomen, est relativum, id est habitus qui habent conjunctum respectum ad aliud: sicut scientia substantia mentis dicit respectum ad scibile, qui conjunctus est habitui quem designat. Sed in hoc est dissimile, quod notitia ista mentis nihil aliud est secundum rem, quam mens nota, juxta sensum prætactum, quamvis sit aliud secundum rationem. Sicque patet qualiter ita sumpta, amor et notitia sint in substantia idem cum mente noscente. Et ita intelligit Augustinus. Hæc Albertus.

Insuper, de assignatione trinitatis in anima, satis prolixe ait Guillelmus Parisiensis in libro suo de Trinitate, inter cetera loquens: Imago et exemplum Trinitatis in anima rationali tanto evidentius reperitur, quanto eam Scriptura ad imaginem et similitudinem Dei factam expressius protestatur, de ceteris omnino hoc tacens.1 Primo vulgare atque notissimum est, qua potentia anima imperet corpori, ut redundantia vitæ impleat totum compositum: quæ potestas seu potentia tam fecunda vitæ et actionum, quoddam exemplum est Patris omnipotentis. Notum est quoque, qua providentia naturalique sapientia anima provideat corpori nutrimentum, et illud distribuat, moveat et gubernet: quæ sapientia est exemplum atque imago primogenitæ Sapientiæ increatæ. Ex quibus perpenditur, quis et quantus amor sit animæ ad proprium corpus, et ad ea quæ corporis sunt: quæ sunt robur, agilitas, sanitas, pulchritudo. Qui amor exemplum est et imago primi spirati et increati amoris.

Hæc autem sunt umbræ seu radii per quos in corpore relucet Trinitas summa. Quæ eminentius resplendet in anima, in qua sunt vita, apprehensio, et affectio. Vita autem qua in se vivit anima, parens est apprehensionis, et donatrix affectionis. Nam non dubitamus in pueris vitam esse in effectu in animabus eorum, apprehensionem vero intellectivam non in eis esse in effectu. Etenim omni intelligenti prius est intelligere se, et virtuti intelligenti prior occurrit sui ipsius præsentia, quam res exteriores possint occurrere per similitudines suas. Sed postquam rerum similitudines habet apud se ministerio sensuum in effectu, tunc primum potentia apprehensiva habet in effectu intellectum et rationem. Quoniam ergo vis intellectiva prius apprehendit se esse ac vivere, et suam essentiam ac vitam, quam exteriora; necessario prius apprehendit ipsam vitam, de qua vis intellectiva tanquam proles exivit. Et hoc intelligimus de vita interiori intellectiva essentialiter dicta, sicut esse rationale: cujus vitæ proles est intelligere actuale; ipsumque affici, est quasi donum amborum. Nam et anima intellectiva possibilis est ad intellectum, quem quasi in gremio suo gestat et producit in actum. Quo autem et quanto affectu se invicem complectantur vis intellectiva et ipsum intelligere, constat ex hoc, quod anima intellectiva ipsum exteriorem visum diligit tam intense: quem amore sciendi intelligendique diligit præ ceteris sensibus, quoniam ad venandas res quæ extra sunt, liberior latiorque consistit. Et iste affectus potentiæ intellectivæ ad intellectum, gratuitus tantum est. Non enim venaliter aut simoniace diligit ipsum, sed gratis atque æqualiter sicut se ipsum, tam invite amittens illum ut se, quum sine illo, esse suum vacuum esset et inutile quoad se, quia nec se ipsum sine illo posset dignoscere. Sic et ipse intellectus grandi ardore tenebras erroris persequitur, ac lucem insequitur veritatis.

Præterea, ex fide pro certo cognoscimus, quod anima humana in sua finali felicitate, gloria et decore, simillima est suo Conditori futura, quoniam ex immediata conjunctione ad ipsum, splendebit ut speculum tersissimæ puritatis, præsentans faciem suam inspectori mundissimam. Hæc autem ultima sua perfectio, est suæ possibilitatis completio, in qua erit ei necessario quies, ita ut impossibile ei sit aliquid aliud quærere ultra. Quis autem dubitat intellectum possibilem natum intelligere et cognoscere omnia, et esse speculum omnium ac rationem in effectu, tanquam intelligibile sæculum et quemdam archetypum mundum? Sicque intellectus noster in sua finali ac beatifica perfectione, erit imago perfecta ac perfectum exemplum Verbi primogeniti et æterni, quod magis proprie intelligibile sæculum et mundus archetypus nuncupatur. Idcirco vis intellectiva fontalis ex qua fluit intellectus, erit tunc perfecta imago et similitudo Primigenitoris, id est æterni Patris. Hinc et mutui tunc amores erunt proportionales. Etenim sicut actus ad actum, ita potentia ad potentiam. Unde intelligere potes quod prædicat fides:2 Quum apparuerit, inquiens, similes ei erimus. Nam tunc apparebit in speculis seu contemplationibus claris intelligentiarum nostrarum.

Hinc necesse est humanam animam potentialiter esse similitudinem et exemplum primæ summæque Trinitatis. Et utique verum est quod creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, ad hoc scilicet ut homo esset imago et similitudo ipsius.3 Omnis namque potentia ad perfectionem suam et actum producta est. Ad præfatam vero perfectionem ac ultimum actum accedit et propinquat anima philosophando contra errores et tenebras falsitatis, atque virtutibus insistendo contra pravitates ignominiæ ac passionum, utpote imitando lucem veritatis per lumen fidei vivæ ac salutaris, suavitatem quoque bonitatis per odoris sui vestigium, quod spes præstolatur desiderio supermundano et amore castissimo, qui est caritatis dilectio.

Insuper istud declaramus alio modo. Imaginemur intellectum nostrum nudum, a corporalibus phantasiis separatum, intelligere et intueri se in se nude. Dico quod intelligere se, est ei loqui se. Intellectio enim est verbum spirituale et loquela spiritualis intellectiva ac prima, ex qua etiam loquela exterior nomen habet. Porro loqui est verbum gignere seu proferre. Intellectus ergo gignit verbum spirituale in se de se. Et tale verbum, imago est ejus cujus est verbum. Intellectus ergo in se gignit imaginem sui de se: quæ imago est effulgentia sui de se. Nec dubium quin intellectus pulchritudinem suam quam intuetur, sic diligat, hocque amore verbum suum amplectitur. dicit simul se totum et omnia secum, eodem amore constringitur. Hoc verbum intellectus talis, de ultima sua impletione redundans, eructat, estque imago quam primogenitum Verbum æternum similitudine sua jungit immediata conjunctione atque sigillat. Ibi primæ suavitatis amor velut caminus e vicino consurgens, affectum nostrum inflammat suavitate sensibili magis quam enarrabili. Ibi fontalis illa primi Patris copiositas, primæ potentiæ nostræ mentalis possibilitatem, quasi fluminibus beatæ frictionis incumulat: sicque nostræ possibilitatis et capacitatis internæ impleta copiositas redundat in corpus quatuor illas glorificatorum corporum dotes. Quoniam ergo in ultima perfectione animæ humanæ gloriosa, relucet in effectu quædam facies ultimæ seu maximæ similitudinis adorandæ Trinitatis, necesse est eam etiam radicaliter relucere in possibilitate ista et tenebris possibilitatis status præsentis. Ex quibus patet vera intelligentia ejus quod in libro Geneseos scriptum est: Et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.4 Imago itaque ad potentiam, similitudo ad effectum ultimum referatur. Addiscent venerari Scripturam, qui tam humiliter et simpliciter scripta deprehendunt tam ardua, profunda et secreta consistere. — Hæc Guillelmus Parisiensis.

De hac materia scribit idonee dominus Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo. Cujus dicta omitto, quoniam sententialiter exstant præhabita.

Footnotes

  1. Gen. 1, 26, 27; v, 1; ix, 6. ↩

  2. 1 Joann. III, 2. ↩

  3. Gen. I, 26. ↩

  4. Gen. I, 26. ↩

Chapter 84 of 271