Skip to the text

Liber III, Epistola 23

Ad Petrum Subdiaconum.

Deponendum ob crimina Secundinum abbatem, postulatumque a congregatione ordinandum Theodosium.

Gregorius Petro subdiacono Campaniae.

Quamvis horrenda exsecrandaque nimis Secundinum ad aures nostras pervenerit crimina commisisse, hoc tamen solum ad ejus damnationem potest sufficere, quod etiam ipse de se dicitur fuisse confessus. Cognovimus autem ab eo dictum, quod dum tertius a loco esse abbatis, a statu habitus sui in lapsum corporis ceciderit; et licet ad abbatis ordinem tanto coinquinatus 641 facinore nulla debuerit ratione proficere; tamen quia, temerario post ausu ac tanta pollutione detentus, hoc indignus arripuit, experientiae tuae hujus auctoritatis tenore praecipimus ut, suprascripto Secundino remoto ab abbatis officio, Theodosium, quem congregatio ipsa sibi petiit ordinari, in monasterio sancti Martini abbatem solemniter per eum cujus provisio interest facias ordinari, quatenus in cura congregationis subjectae, adjuvante Deo, cauta possit sollicitudine vigilare. Possessiones vero vel hortos ejusdem monasterii ecclesiastica, in quantum ratio patitur, tuitione defende.

Chapter 162 of 846