Skip to the text

Liber III, Epistola 24

Ad Leontium Episcopum.

Ut infirmo et absente Castorio episcopo, Ariminensem Ecclesiam regat.

Gregorius Leontio episcopo Urbinati.

Castorium fratrem et coepiscopum nostrum hic pro corporis sui molestia retinemus. Et quia nunc ad suam Ecclesiam non valet remeare, propterea, eo absente, Ecclesiae ipsius fraternitati tuae operam providimus visitationis delegandam; admonentes charitatem tuam ut ita efficaciter omnes utilitates ejus exerceat, quatenus tui praesentia proprium se absentem habere non sentiat sacerdotem. Quidquid autem tibi visum fuerit pro utilitatibus ejusdem Ecclesiae ordinare, habebis modis omnibus ex nostra permissione licentiam. Reditus vero vel ornamenta, ministeriaque ipsius, sollicitudinis tuae intuitus et cura conservet. Et praeter ordinationes clericorum, caetera omnia in praedicta Ecclesia tanquam cardinalem et proprium te volumus agere sacerdotem. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52. Vide sup. ep. 9, inf. ep. 25, lib. V, ep. 34.)

Chapter 163 of 846