Skip to the text

Liber III, Epistola 25

Ad Ariminenses Cives.

Illos de episcopi sui infirmitate accusat, ut Leontio in omnibus obediant jubet.

Gregorius universis habitatoribus Arimini.

Si culpam vestram, filii dilectissimi, intentius velitis attendere, assidua vos apud Deum debetis oratione purgare, quod episcopum vestrum non devota mente nec ut filii suscepistis: quem inquietudo et tribulatio a vobis illata ad hoc usque perduxit, ut molestiam corporalem incurrerit, quamvis in eo nihil de his quae nobis sunt scripta cognovimus, sed solam inesse debilitatem vidimus, pro qua eum hic retinere curavimus. Et quia illuc modo ad praesens non valet remeare, Ecclesiae vestrae necessario providimus 642 Leontium fratrem et coepiscopum nostrum visitatorem per omnia deputare, cui etiam nostris scriptis injunximus ut omnia quae ad curam utilitatemque Ecclesiae pertinent, tanquam proprius episcopus debeat ordinare. Vos ergo ita ei in omnibus obedite, quatenus operam sibi visitationis injunctam, vestra jutus salubriter in omnibus devotione, possit complere. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 52.)

Chapter 164 of 846