Liber XIV, Epistola 7
Ad Alcysonem Corcyraeum Episcopum.
Cassiopi castrum sub Corcyraei episcopi jurisdictione permaneat; ex illo tamen non ejiciantur Euriae sacerdotes.
Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae.
Non immerito elati cordis retundi postulatur ambitio quando, sacrorum canonum vigore postposito temerariae praesumptionis excessus aliena illicite concupiscendo, non solum ad generanda dispendia 1265 noxius, verum etiam paci ecclesiasticae probatur esse contrarius. Relectis igitur fraternitatis tuae epistolis, quae de Cassiopi castro, quod in tua situm est dioecesi, ab episcopo Euriae civitatis prius vel modo sint acta cognovimus, et contristati sumus quod hi qui Ecclesiae tuae pro impensa sibi charitate debitores esse debuerant, ei inimici magis fieri nullo sunt pudore prohibiti; denique ut contra ecclesiasticam ordinationem, contra sacerdotalem modestiam, contra sacrorum canonum statuta, praedictum castrum de jurisdictione tua abducere, ac suae molirentur potestati subjicere, ut fierent quodammodo domini, ubi prius suscepti fuerant peregrini. Qua de re quoniam Andreas, venerabilis memoriae frater noster, Nicopolitanus metropolita, adnitente sibi quoque principali jussione, in qua ei causae hujus fuerat injuncta cognitio, prolata, sicut nobis patuit, noscitur statuisse sententia antefatum Cassiopi castrum sub jurisdictione Ecclesiae tuae, quemadmodum semper fuit, debere persistere, formam ejusdem sententiae comprobantes, apostolicae sedis auctoritate eam favente justitia confirmamus, atque per omnia robustam manere decernimus. Nam nulla aequitatis ratio, nullus canonum ordo consentit ut parochiam alterius alter aliquo modo debeat occupare. Unde licet districtionem contra se non modicam hujus litigii culpa videatur exigere, propter quod ab eis mala pro bonis sint reddita, studendum tamen est ut excessu benignitas non vincatur, nec illud quod extraneis debetur fratribus etiam necessitatem patientibus denegetur, ne nihil charitas agere in episcoporum mentibus judicetur, si sine consolationis remedio hi quibus magna est habenda compassio relinquantur. Oportet ergo ut sacerdotes vel clerus Euriae civitatis ab antefati Cassiopi castri habitatione nullatenus repellantur, sed et beati Donati sanctum ac venerabile corpus, quod secum detulerunt, in una ecclesiarum antedicti loci quam elegerint, sive intus, sive foris habeant recondendi debita cum veneratione licentiam. Sic tamen ut dilectioni tuae, in cujus parochia castrum ipsum est positum, emissa procuretur cautione munitio, per quam promittat episcopus Euriae nullam sibi in eo potestatem, nullum privilegium fore, nullam jurisdictionem, nullam tanquam cardinalis episcopus ulterius auctoritatem defendere; sed pace Deo propitio reddita, ablato venerabili sancti Donati, si maluerint, corpore, ad propria se modis omnibus reversuros. Ut hujus promissionis persistente memoria, nec illi 1266 de caetero quidquam sibi illic principaliter quacunque occasione audeant vindicare, sed omni se tempore esse ibidem hospites recognoscant, et fraternitatis tuae Ecclesia juris vel privilegii sui in qualibet parte praejudicium non incurrat. (Vide inf. epp. 8 et 13.)
Chapter 836 of 846