Liber XIV, Epistola 8
Ad Bonifacium Diaconum.
Apud imperatorem agat ut, subreptam de Cassiopi castro jussionem rescindens, sententiam suam servari praecipiat.
Gregorius Bonifacio diacono Constantinopoli.
Quoties nos eorum discordia tristes facit qui pacis praedicatores esse debuerant, magna sollicitudine studendum est ut, litigii ablata materia, ad concordiam redeant qui diversa ab invicem voluntate discordant. Quae igitur de Cassiopi castro, quod in insula Corcyra est positum, acta sint, qualiterve id de jurisdictione Corcyritani episcopi episcopus Eurise moliatur subtrahere, et suae nequiter jurisdictioni subjicere, valde prolixum est dicere. Sed dilectioni tuae ut cuncta subtiliter comprehendat, fratris nostri Alcysonis episcopi Corcyrae scripta transmisimus, atque ejus illic venire hominem fecimus, qui etiam verbo minutius te ad singula possit instruere. Hoc tamen breviter indicamus, quia dum Mauricio quondam imperatori esset in praejudicium Ecclesiae Corcyritanae subreptum, nec jussio ejus, quippe quae contra leges et sacros canones data fuerat, habuisset effectum, et indecisa inter partes contentio remansisset aliam illum ad Andream quondam fratrem nostrum tunc Nicopolitanum metropolitam jussionem dedisse, ut quoniam utraque pars ejus erat jurisdictioni subjecta, ipse hanc causam cognoscere et finire canonice debuisset. Qui metropolita, cognita causa prolataque sententia, cujus tibi exemplaria misimus, praedictum Cassiopi castrum sub potestate ac jurisdictione Corcyritani episcopi, cujus et semper fuit dioecesis, esse distinxit. Quam nos sententiam comprobantes, apostolicae sedis auctoritate praevidimus confirmandam. Et ne ea quae decrevimus, ita potuissent esse districta, ut nihil benignitatis habere videretur admistum, curae nobis fuit ita causam pro tempore disponere, sicut sententiae nostrae, quam ad te misimus, textus ostendit, ut neque episcopus, vel clerus Euriae civitatis necessitatem habitationis incurrerent, nec Corcyritanae Ecclesiae privilegia in aliquo turbarentur. Sed quia inter ipsa primordia srenissimo 1267 domno imperatori subreptum est, atque contra judicatum Nicopolitani metropolitae quo ecclesiastica rectitudine et canonica ratione suffultum est, episcopo Euriae, quod nec sine dolore audire vel loqui sine gemitu possumus, cum majori injuria episcopi Corcyritani atque clericorum ejus, antefatum Cassiopi castrum traditum memoratur; ut amota, quod grave est dici, jurisdictione Corcyritanae Ecclesiae, ipse illic omnem tanquam principalem habeat potestatem, sententiam nostram nulli dare praevidimus, ne contra jussionem clementissimi domni imperatoris, vel, quod absit, in despectum ipsius aliquid facere videremur. Itaque dilectio tua pietati ejus cuncta diligenter insinuet, atque constanter astruat hoc omnino illicitum, omnino pravum, omnino injustum, et sacris esse valde canonibus inimicum. Et ideo hujusmodi peccatum temporibus suis introduci in Ecclesiae praejudicium non permittat. Sed quid de hoc negotio judicatum antefati quondam metropolitae contineat, vel qualiter a nobis ea quae ab illo decreta sunt confirmata fuerint suggerat, atque id agere studeat, ut cum ejus jussione nostra illic sententia transmittatur, quatenus et serenitati ipsius, sicut dignum est, reservasse, et rationabiliter correxisse quae male praesumpta sunt videamur. Qua in re omnino danda opera est ut, si fieri potest, etiam jussionem suam ipse tribuat, in qua ea quae a nobis definita sunt servari praecipiat. Nam hoc facto omnis de caetero subreptionis locus obstruitur. Ita ergo ad compescenda haec praejudicia vigilantiam tuam cum omnipotentis Dei adjutorio exercere festina, ut nec modo voluntas eorum qui perversa moliuntur, aliquid contra antiquum ecclesiasticae consuetudinis statum obtineat, nec post ad exemplum res nefanda proficiat.
Quanta praeterea mala, quantasque oppressiones suprascriptus Alcyson, frater et coepiscopus noster, ab actionariis Ecclesiae Thessalonicensis asserat sustinere, ut possis cognoscere, ipsam quam ad nos misit epistolam dilectioni tuae transmisimus. Ideoque praedictae Ecclesiae responsalem venire ad te facito, atque causam ipso praesente cognosce, et de capitulis quibus te ratio moverit fratri et coepiscopo nostro Eusebio scribe, ut homines suos agere injusta prohibeat, et minores non premere, sed magis in quibus justum fuerit moneat adjuvare. Hoc quoque volumus, ut ei qui in civitate Nicopolitana metropolita fuerit ordinatus, dilectio tua scribere debeat, quatenus causam de damnis quae Ecclesiae suae illata praedictus frater noster Alcyson queritur cognoscere, et quod justum est debeat definire, quia a decessore ipsius negotium ipsum non decisum, sed legitur reservatum.
Chapter 837 of 846