Skip to the text

Liber XIV, Epistola 6

Ad Marinianum Ravennatem Episcopum.

Fortunatum abbatem injuste depositum restituat, et episcopum reprehendat quod a praedecessore ordinata absque causa mutaverit.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Quia incongruum valde est a suscepto officio sola quemquam voluntate suspendi, quem culpa non removet, sollicite disponendum est ut nec prior ordinatio irrationabiliter destruatur, nec sine emendatione quae male secuta fuerint relinquantur. Fortunatus itaque, lator praesentium, in monasterio sanctorum Laurentii et Zenonis, quod in Caesenati castro est constitutum, a Natali quondam episcopo officium sibi abbatis asserens esse commissum, nunc se a successore ejus Concordio nulla existente culpa exinde remotum, atque alium in loco suo queritur ordinatum. Quod etiam coram quibusdam diaconis nostris, praesente diacono praedicti Concordii episcopi sui causas allegante, ex parte ita esse perclaruit. Sed quoniam certior in partibus illis ubi res acta est potest esse probatio, fraternitas tua diligenter atque sollicite hoc studeat perscrutari. Et si nulla manifesta causa depositionis exstitit, quae praedictum Fortunatum abbatis officio removeret, eum in suum locum reformare festinet, atque ejus episcopum digna reprehensione increpare non desinat, cur decessoris sui, nullis provocatus excessibus, destruere ordinationem molitus sit. Si vero aliter quam edocti sumus causam esse pars altera dixerit, subtili veritas investigatione quaerenda est; et ita quidquid canonicus ordo poposcerit terminandum, ut nulla ea de re denuo querela remaneat. Data mense Octobri, indictione 7.

Chapter 835 of 846