Liber XIV, Epistola 5
Ad Joannem Panormitanum Episcopum.
Causam Petri cum Fantino defensore perquirat diligenter faciatque judicium.
Gregorius Joanni episcopo Panormitano.
Quia sunt culpae in quibus culpa est relaxare vindictam (Grat., dist. 28, c. 10), quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat. Itaque pervenit ad nos Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem praesentium voluisse, pro eo quod, quantum dicitur, relictam cujusdam diaconi, tempore quo conductor fuerat, marito tradiderit. Sed quoniam iste conjugem diaconi asserit non fuisse, dicens nec virginem illam ad eum venisse, denique ut nec religiosam mutare vestem praesumeret postquam ille in ordine sacro promotus est, adjiciens etiam priusquam ad diaconem perveniret et postea prava illam opinione vixisse, ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore, causam hanc subtili omnino investigatione perquirat; et si ita in conjugio diaconi mulier fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad vindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione ii qui male sociati sunt disjungantur. Si vero in ejus conjugio non fuit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te volumus, ut eis facere nil praesumat, nec falsa illum accusatio apud eum in aliquo praegravet. Quia vero res suas antedictus Petrus apud Ecclesiae colonos perhibet retineri, volumus ut sine cujusquam impedimento eas habeat, 1264 si tamen ita est exigendi licentia. Nam et si inventus fuerit esse culpabilis, non res suas amittere, sed in se debet dignam ultionem suscipere.
Chapter 834 of 846