Skip to the text

Liber XIV, Epistola 11

Ad Joannem Episcopum.

De trium in episcopos electorum personis, moribus, ac scientia requirat.

Gregorius Joanni episcopo.

Ne incauta eorum ordinatio qui ad episcopatum eliguntur valeat provenire, vigilanti 1269 de corum personis sollicitudine est requirendum. Indicatum siquidem nobis est Florentinum, archidiaconum Ecclesiae Anconitanae, qui ad episcopatum fuerat electus, Scripturae quidem sacrae scientiam habere; sed ita aetatis esse senio jam confractum, ut ad regiminis officium non possit assurgere. Addentes etiam ita illum tenacem existere, ut domum ejus amicus ad charitatem nunquam introeat. Rusticus autem, diaconus ejusdem Ecclesiae, qui similiter electus fuerat, vigilans quidem homo dicitur, sed quantum asseritur, Psalmos ignorat. Florentinum vero, diaconum Ecclesiae Ravennatis, qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum esse novimus, sed qualis sit interius, omnino nescimus. Ideoque fraternitas tua una cum fratre et coepiscopo nostro Armenio, suprascriptae Anconitanae Ecclesiae visitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de vita ac moribus singulorum requirere, vel si de nullo sibi sunt crimine conscii quod eos ad hoc officium vetet accedere. Pariter etiam requirendum est si hoc quod de praefato archidiacono dictum est, quia nunquam amicus domum ejus ingressus est, si ita se veritas habet, et utrum ex necessitate, an ex tenacia talis sit, aut si ita senex est, ut ad regendum non possit assurgere, vel si, tactis sacrosanctis Evangeliis, sicut nobis nuntiatum est, jusjurandum praebuerit nunquam se ad episcopatum accedere. Sed etiam de Rustico diacono, quantos Psalmos minus teneat, perscrutandum est. Florentino autem diacono Ravennati, si nullum, sicut diximus, crimen est quod obsistat, apud episcopum ejus agi necesse est, ut ei debeat cessionem concedere; non tamen ex nostro mandato vel dicto, ne contra suam voluntatem eum cedere videatur. Sed hoc ut norunt ii qui eum eligunt, ex se agant; tu vero de singulis cum omni studio ac sollicitudine omnia quae scripsimus requirere atque nobis stude subtiliter indicare ut, renuntiatione tua redditi certiores, quid post haec, Deo auctore fieri debeat disponamus. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 12.)

Chapter 840 of 846