Skip to the text

Liber XIV, Epistola 13

Ad Alcysonem Corcyraeum Episcopum.

Beati Donati corpus in Cassiopi castro recondi sinat, salva Ecclesiae suae jurisdictione.

Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae.

Resipiscentibus fratribus et ad salubre se consilium convertentibus non est neganda benignitas, ne plus in episcoporum mentibus culpa videatur posse quam charitas. Venientem igitur ad nos Petrum, Ecclesiae Euriae lectorem, cum scriptis fratris et coepiscopi nostri Joannis, coram responsalibus dilectionis tuae suscepimus, atque eum post relecta scripta, quae detulerat, curae nobis fuit requirere si quid contra allegationem eorumdem responsalium tuorum haberet quod diceret. Qui dum nihil sibi aliud injunctum vel responsurum se penitus perhiberet, extra hoc quod episcopi ipsius epistola continebat, ea quae canonibus congruebant, Deo auctore, sine tarditate decrevimus. Post longum vero tempus suprascriptus Petrus capitulare protulit, quod sibi datum a suo asserebat episcopo, et idcirco moras causa sustinuit. Sed quia in eodem capitulari memoratus sperasse legebatur antistes ut in Ecclesia beati Joannis, quae intra castrum quod Cassiopi vocatur est posita, sanctum ac venerabile corpus beati Donati 1272 habeat recondendi licentiam, paratum se esse inquiens dilectioni tuae, propterea quod tua probatur esse dioecesis, munitionem emittere nullum tibi ex hoc praejudicium generari, petitionem ejus sine effectu non praevidimus relinquendam, postquam ita sibi necessitatis tempore desiderat fieri consultum, ut Ecclesiae tuae jurisdictionem servare se in omnibus fateatur. Hac itaque ratione permoti, fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut sine aliqua mora, vel excusatione, in praenominata beati Joannis Ecclesia recondendi suprascripti sancti venerabile corpus praebeat facultatem, ita sane ut prius scriptura interveniente te muniat nunquam sibi in antefata Ecclesia vel castro, sub quolibet argumento, aliquam jurisdictionem vel privilegium tanquam proprius episcopus vindicare, sed omne illic jus ac potestatem Ecclesiae tuae, quippe cujus est parochia, inviolabiliter custodire. Pariter quoque te, sicut idem frater noster petiit, convenit respondere, ut tempore quo miserante Deo pace reddita illi ad propria fuerit revertendi licentia, antedictum venerabile corpus auferendi secum sine aliqua objectione fas habeat. Qua de re ne personale esse videatur quod geritur, et inveniri possit unde recidiva rursus excitetur contentio, etiam successores vestri in hac promissione pro conservandis omnibus sunt per omnia complectendi, quatenus hujusmodi praeveniente cautela, nec ille ibidem de caetero sibi quidquam in dioecesi tua contra aequitatem et sacrorum canonum decreta praesumat defendere, et jus Ecclesiae tuae ex hujusmodi concessione praejudicium aliquod nulla unquam ratione sustineat (Vide sup. epp. 7 et 8.)

Chapter 842 of 846