Liber XIV, Epistola 15
Ad Anthemium Subdiaconum.
Exarchum temere loquentem moneat, et ipse per epistolam Romanorum malis speratum procuret levamen.
Gregorius Anthemio subdiacono.
Quia gloriam vestram fixam valde atque stabilem in suis esse moribus audio, multum laetificor, et sic vobis quae mihi displicent sicut speciali filio fiducialiter loquor. Excellentissimus enim exarchus aliqua loquitur quae omnes qui illum amant ad inimicitias illius valeant provocare. De qua re ei per latorem praesentium in excepto quae mihi visa sunt relegenda dictavi; quae, si placet, et vobis relegantur, ut sciatis quid ei de re eadem scribere debeatis. Hic autem quanta necessitas, et quae nos mala constringant, et praesentis responsalis nostri relatione, et ex epistolis fratris et coepiscopi mei Mariniani potestis agnoscere. Unde gloriam vestram decet studiose cogitare, quia nos de sapientia vestra magnam in omnipotente Domino fiduciam habemus, et ubi vos estis, illic causam negligi nullo modo credimus. Ita ergo facite, ut confidentia nostra a sua certitudine non inveniatur aliena. Gratia vos superna custodiat, et prospere agere omnia concedat.
Chapter 844 of 846