Skip to the text

2. De diversis temptationibus et insidiis diaboli

V bique diabolus insidiatur bonis eris d devotis: maxime tamen religiosis personis in ordine sub disciplina constitutis. Idcirco primus sanctae ecclesiae pastor beatus Petrus fideles admonet dicens. Vigilate; quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Hinc etiam beatus Iohannes in Apocalypsi clamat: praemuniens ad cautelam. Vae terrae et mari: quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam. Siquidem propter excellentiam status religiosorum deiciendam diabolus acrius servos Dei temptat; et frequentius eos quam GA LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze saeculares impugnat: quia invidet gloriae sanctitatis devotorum continenter viventium. Scit enim, quod illi altius praemiabuntur in caelo: qui purius vixerint in mundo. Vnde quanto graviores temptationes sustinent, si viriliter resistunt, et se ipsos vincunt: tanto gloriosiores erunt apud Deum in futuro quia fortiter certaverunt. Ex quo diabolus proiectus est de caelo propter superbiam suam, non cessat circuire terram; quaerens quem pravis suggestionibus decipiat, et vulneret per delectationem morosam ad perdendam Dei gratiam: ac secum tandem trahat in isaeternam damnationem. Et sicut olim temptavit primum hominem in paradiso et filios Israel in deserto; ita nunc temptat et persequitur religiosos in claustro: ut remisse vivant, et statuta sua frangant; ut praelatis suis resistant et inoboedientes fiant: quatenus huiusmodi contagiis depravati caelestem gloriam perdant; et causam contra eos habeat: unde in iudicio graviter eos accuset. Vigilandum igitur 250mni tempore, et in omni loco caute respiciendum: ne desides et inermes servos Dei satanas inveniat; quia ipse numquam dormit nec fatigatur: sed a dextris et a sinistris insidiatur. Desides faciliter capit; et hi sunt qui parum laborant: et bene comedere volunt. Inermes cito vulnerat; et hi sunt qui raro orant: et in corde modicum de sacra lectione servant. Foris evagantes illecebris inficit; otiose stantes fabulis conectit: ut opera sua neglegant, et alios impediant. Bene etiams agentes a bono incepto revocat; legere vel orare volentes dormitare facit: surgere conantes in lectulo tenet. Non est locus in claustro quem satanas hostis monachorum non perlustrat: ut unam saltem oviculam de grege Christi rapiat et perdat. Quapropter pastor caelestis alta voce cornu salutis sufflat, et ovibus suis ait. Vigilate et orate: ut non intretis in temptationem. Ac si dicat. Lupus rapax circuit tabernacula vestra: serpens antiquus callide quaerit foramen intrandi ad interiora cordis vestri; ut dentem infigat per iram: aut osculo mulceat per turpitudinem. Vos ergo vigilate animo, et orate corde et ore die ac nocte; quia ab omni parte vobis instat bellum, et nil tutum sub caelo, et adversarii multi docti ad proelium mittentes sagittas acutas, et laqueos abscondentes pedibus vestris: ut cadatis in itinere recto, et a sancto proposito recedatis. Sed stare firmiter et pugnate fortiter pro animabus vestris: ego Dominus ero vobiscum. Observate autem caute quales imagines vobis ingeruntur; sive de mundo sive de carne GA LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Z& sint: et claudite ostium cordis vestri ac signo crucis vos armate ne diabolus intret; quia temptare vos venit, et ad consensum peccati trahere: ut Deum offendatis et seius gratiam perdatis. O religiosi amici Dei attendite a callidis et mortiferis diaboli immissionibus ne moram in his faciatis; sed mox ut sentitis motus illicitos, mentem vestram avertite et nomen Domini invocate: dolentes de malo vobis ingesto; et bonam cogitationem de Deo et spirituali materia assumite: et in compunctione sancta vos exercere. Sic autem facientes fugiet diabolus confusus; et accedent angeli sancti vobis in solacium missi: qui confortabunt manus vestras contra aereas potestates. Stare ergo in timore Dei: et semper circa initium temptationis vigilate et orate cum gemitu cordis in spiritu humilitatis; nil grande nil laudabile de vobis ipsis sentientes: sed fragiles homines et inutiles servos veraciter vos agnoscentes. Quidquid etiam boni sapitis vel agitis: non vestrae hoc industriae et labori sed divinae gratiae et misericordiae ex integro ascribatis. Neminem tantum diabolus timet et refugit: sicut humilem: et semel ipsum despicientem. Et contra nullum tantum praevalet: sicut contra superbum et de se praesumentem. - Cave ergo superbiam, si non vis pati ruinam. Si non vis seduci et supplantari: noli extolli nec inaniter gloriari. Quamvis in monasterio sis vel in solitudine, non es tamenliberatemptatione; quia Christum s diabolus temptavit in deserto qui erat plenus Spiritu sancto. Quamdiu ergo vixeris: oportet te pugnare contra insidias diaboli et proprias passiones. Etsi interdum cessat ad modicum tempus, hoc facit ad fraudem; ut cum incustoditus fueris et laxus subito et inopinate te prosternat. Temptat in choro; ut cum taedio psallas: et parum advertas ad sensum verborum. Reducit ad mentem phantasmata rerum exteriorum quae prius vidisti et audisti; quatenus fructum orationis tollat: et chorum tibi in gravitatem vertat. Temptat in refectorio; ut plus vel lautius comedas: aut etiam de aliquo defectu murmures. Temptat in cella: ut pigre labores, aut rarius ores vel modice legas; sed cito inde exeas et fabulari quaeras et tardius ad cellam redeas. Temptat tempore silentii, ut verbum illicitum proferas; et si loqui licet mox ad inania et nociva instigat: ut conscientiam macules et fratrem tuum offendas. Vigila ergo et ora Deum semper; ut det tibi gratiam contra satanae astutias: qui tam prosperis quam adversis insidiatur omnibus devotis.

GA LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze De vera conversione hominis ad Deum qui est summum bonum.

Chapter 2 of 16