Skip to the text

12. De abstinentia et castitate

Des Oris victus et potus: sanitas est animae et corporis. Inopia rerum: paupertatem docet amare. Rara virtus: continentia in deliciis. Abundantia temporalium occasio est iurgiorum: et mater vitiorum. Tutior est castitas in paupertate: quam in divitiis multis. Corporalis egestas: medicina est animae fidelis. Dolor cordis prohibet risum: et timor Dei oculos claudit petulantes. Sicut nocet visus impudicus: ita impedit auditus de inhonestis. Cavendum est animae sanctae de corporis propinquatione: quia caro cito afficit carnem. Diligere pulchra et appetere mollia: non est pro virtute castitatis. Qui autem abiecta et amara amplectitur propter castitatem: potest facilius vincere carnem. Quanto enim caro plus premitur: tanto spiritus plus elevatur. Qui se elongat ab omni tactu corporis: percipiet in anima suavitatem castitatis. Qui diligit solitudinem: purior erit a sorde mundanorum. Qui reputat corpus suum carcerem esse animae; non curabit illud ornare nec ostentare: quia cito convertetur in lutum et foetorem. Exteriora hominis considerare, et in pulchritudine vel forti- (X39 39539453 1219 LOSHLOSHLOSHLOSD tudine gloriari: vanissimum est et vitiosum. In multa abstinentia et castigatione corporis conversati sunt sancti: et pro afflictione praesenti receperunt consolationem Spiritus sancti. Non est dignus a Deo consolari: qui in transitoriis bonis delectatur, et de penuria contristatur. Qui patienter sustinet laborem et dolorem in servitio Christi: recipiet plenam mercedem etiam pro minimo passo. Castitas multos habet impugnatores ; sed qui veraciter se humiliant, et Deum adiutorem sollicite quaerunt, ac sensus suos caute custodiunt: victoriam Christo duce obtinebunt.

— De utili exercitio in vita et passione Christi.

Chapter 12 of 16