15. De suffragiis sanctorum sedule petendis
Sy SjAnctorum cum Christo regnantium A suffragiainstanter petere non neglecto gas; quia sicut cernis in valle lacrimarum degis, et inter hostes cotidie versaris: et adhuc longe a Deo peregrinaris. Stude ergo cum sanctis et amicis Dei tempore incolatus tui amicitiam facere; et ad eos specialem familiaritatem habere: et hominum notitiam et allocutiones inutiles declinare. Melior est tibi unius sancti oratio: quam omnium saecularium X$39X539753 LEXDLOSDLOSDLOSD amicorum visitatio. Plus te consolabitur Christus in silentio: quam longa hominum loquacitas in convivio et risu multo. Habet iustus internum gaudium: quod non percipit animalis homo inhians terrenis. Si paupertatem et simplicitatem diligis: aderit tibi frequenter Iesus cum angelis sanctis. Et si non manifeste: tamen invisibiliter et occulte consolabitur te in scripturis. Beatus qui recreationes suas quaerit non ab hominibus: sed in lectionibus sacris et precibus devotis ad bene vivendum et ad caelestia amanda: sicut fecerunt sancti visibilia contemnentes. Qualis unusquisque est, tales etiam socios diligit; devotus devotum, pudicus pudicum, sanctus sanctum: vagus vagum, dissolutus quaerit dissolutum. Si ergo desideras cum sanctis regnare in caelo: oportet te multa pati pro Deo et cum sanctis humiliari in mundo; quia parum prodest sanctos labiis honorare: et moribus contraire. Si vis Deo et sanctis placere: doma carnem, frange propriam voluntatem: certa contra vitia, labora pro virtutibus, inspice vitam sanctorum, lege doctrinam eorum; ut cum sanctis sanctus fias a sanctis erudiaris, per sanctos adiuveris a sanctis exaudiaris: cum sanctis coroneris. Placet eis frequens gemitus in caelum: dolor pro peccatis silentium GS LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze oris; firmum propositum emendandi, desiderium proficiendi, patientia in adversis: gratiarum actio pro beneficiis collatis. Delectat etiam sanctos cantus sdevotus, alacritas in vigiliis, laus psalmodiae; confessio peccatorum, postulatio veniae, celebratio missarum, orationum lacrimae: et omnis observantia regularis disciplinae. Qui ab istis bonis tepescit et recedit, perdit devotionis gratiam; nec est Deo acceptus neque angelis carus: sed Deo et sanctis omnibus contrarius. Nam qui ex Deo est, verba Dei audit, verba Dei libenter islegit et scribit; libenter vigilat et orat: libenter abstinet et laborat, libenter tacet et Deo vacat; libenter est in cella et in ecclesia, nunc istum nunc illum sanctum invocando: et flexis genibus gratiam postulando pro passionibus vincendis, pro temptationibus resistendis quibus adhuc graviter impugnatur; ut eorum precibus gloriosis devotus permaneat et post huius vitae agonem ad aeternae quietis mansionem pertingat: ubi omnes sancti cum Christo feliciter regnant. Non enim erit frustra petitio coram sanctis: quae pia intentione eis offertur ad honorem. Nam qui tam sedule oravere pro inimicis suis, dum premerentur ab adversariis; quanto libentius nunc orabunt pro suis suppli- ENC ONY ONCY ON UE LOND ZOD ZONDLONES) cibus, ut sibi citius valeant associari in caelestibus gaudiis: quos norunt in Dei servitio cotidie laborare et pro aeterna vita multis suspiriis et lacrimis Christum exorare. Dat magnam fiduciam rogandis sanctos: quia et ipsi fuerunt homines mortales et peccatores multis criminibus et variis passionibus dudum involuti et gravati; sed per gratiam Dei liberati et iustificati, maximas nunc gratias Christo referunt pro omnibus malis quae evaserunt: laeti in aeterna beatitudine, quam gratia divina opitulante percipere meruerunt.
De desiderio animae ad caeleste regnum.
Chapter 15 of 16