9. De discretione in omni spirituali exercitio servanda
JS Ervus Dei cum discretionis modee ramine omnia agere debet. Stude ergo viam regiam tenere; ut neque nimis laxus ad carnem: nec nimis rigidus per to fervorem, corruas ante finem. Si vis stabilem bene vivendi ordinem servare: inter duo extrema per medium iter incede; ut nihil per arrogantiam ultra vires attemptes: et quae commode agere praevales per inertiam non omittas. Non requirit Deus a te corporis destructionem: sed vitiorum refrenationem. Non exigit aliqua impossibilia: sed saluti tuae utilia. Dat sana consilia: providet vitae necessaria; ut bene utaris corporis servitio ad animae profectum: et in nullo excedas discretionis modum. Nam hodie currere et cras lassus iacere; non est in via Dei proficere: sed se ipsum confundere, et profectum impedire. Nunc nihil velle habere et cras superflua sumere; non est paupertatem diligere: sed cupiditatem fovere. Nunc necessaria recusare, et cras GS LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM © singularia quaerere; non est abstinentiam facere: sed gulam excitare. Nunc apposita nolle comedere, et cras de defectu ciborum murmurare; non est abstinentis sanimae signum: sed impatientiae monstrum. Nunc tam multum legere vel scribere, ut dolor capitis sequatur; non est animam pascere: sed impotentem ad alia bona opera reddere. Hodie nihil loqui, et cras dissolutum fieri aut silentium frangere; non est zelum ordinis habere: sed multos in ordine scandalizare. Hodie tam alte cantare ut cras nequeas resonare aut vix os ad cantandum aperire; non est Deum laudare: sed alios in choro turbare. Quidquid modum excedit et discretionem non tenet: nec Deo placet, nec diu durare solet. Necessarium est ergo in omni spirituali actione ad perficiendum opus debite inceptum, ut communem serves institutionem, et singularitatis caveas notam; atque in dubiis et obscuris causis superioris sequaris consilium: et cum discretionis moderamine, oboedientiam custodias sine fictione. Semper in summo devotionis gradu posse consistere, non est fragilitatis humanae; et nimis ad exteriora declinare et terrenis involvi non est profectus hominis spiritualis: sed perditio totius religiositatis. Quod si speciali gratia fueris a Deo visitatus et inebriatus;
ONC CNC ONC CNS UE OND £OND ZOD LOND) hominem te noveris esse non angelum, carnis sarcinam adhuc gerere non animae stolam: datam gratiam recolé non innatam. Cave igitur ne velis sapere plus quam oportet sapere: sed gaudium tempera timore ; nec velis altiora praesumere: ne postea humiliatus desperatione frangaris. Cum exterius laboraveris et necessaria negotia tractaveris; non totus in visibilibus defluas: sed frequenti meditatione te sursum ad Deum erigas. Pensa ad quid exteriora ista fiunt et exercentur; quia servum Dei iuvare debent non impedire: quatenus terrenis bene moderatis ad aeterna et invisibilia facilius tendatur. Vtautem virtutem discretionis in operando et donum sapientiae possideas in vacando; melius hoc impetrabis devote orando, et humiliter a Deo petendo: quam propriae industriae vel labori confidendo.
— Oratio de felici consummatione in virtutibus.
Chapter 9 of 16