8. De choro et divino officio peragendo
As horas est Dei et sanctorum ange- SW lorum locus sacratus; ubi divinum agitur officium, praesentibus ecclesiae ministris: cum reverentia et devotione psallentibus. Sicut angeli in caelo: sic religiosi ordinati sunt in choro. Opus angelorum est Deum semper laudare: opus religiosorum est intenta mente psallere et orare. Sic sta in choro et canta: quasi in medio angelorum stares. Recordare dilecti Domini tui Iesu in praesepio iacentis; aut in cruce pendentis, aut in caelo ad dextram Patris sedentis: tamquam coram eo assisteres et cantares. Ipse sit in corde tuo et in labiis tuis, ad pronuntiandum aperte et distincte verba Spiritus sancti: cuius ope et arte divinum officium ordinatum est. Statue Iesum ad dexteram tuam et Mariam ad sinistram: et omnes sanctos in circuitu eorum. Omnes fratres tui sint tibi tamquam angeli Dei. Et cum quibus nunc psallis in terris: spera etiam te cantaturum in caelis. Vita pura et conscientia libera: gaudet in divinis. Vagus et tepidus homo: cum taedio psallit et somno. Si viceris acediam et cor ab evagatione restrinxeris; viam devotioni paras: et semper in fine gaudebis. Multae curae suffocant verbum Dei: et longae locutiones faciunt distractionem mentis. Quicsquid homo ante exercet: hoc sibi frequenter postmodum in oratione occurrit. Inimicus ibi non venit: nisi ut zizania superseminet. Devotus choralis soli Deo et sibi intendit: tamquam in caelesti choro translatus et elevatus esset. Finitis his quae in divino officio celebrantur, non statim te effundas ad exteriora; ne perdas gratiam quam consecutus es orando: sed potius post vota labiorum tuorum te isrecollige; et in maiori gratiarum actione ab omni strepitu solus permane, ruminando quae audisti cantare. Quid prodest una hora Deum laudare; et altera saecularia et inania pertractare? Noli pretiosum fructum orationum tuarum, et laborem divini operis: pro vilibus exponere locis et nugis. Nam cito perit devotio: quae non custoditur sub silentii freno. Quando autem taedium sentis ex longiori as Officio: pensa quia isto finito evolabis ad caelum. Et si hoc te non iuvat, memento quia levius est tribus vel quatuor horis vigilare, et cantare: quam una hora in purgatorio ardere. Magni quidem meriti est sacris canonicis horis interesse: et laudes Dei alacriter cum multis fratribus I ONCY CNC CN CY CE ELON LON LONI ZONS) persolvere in ecclesia sancta. Et si non possumus sine intermissione orare aut cum perfectis contemplari;debemus tamen certis horis ad hoc deputatis omnem diligentiam adhibere: ut intente et devotes psallamus. Neque enim in tam sancto opere tibi ipsi solum proficis aeternam a Domino mercedem promerendo; sed etiam cunctis Christi fidelibus et praecipue animabus defunctis prodesse potes, gratiam et veniam in cotidianis horis et missis implorando; et tanto plenius: quanto saepius et ferventius pro omnibus oraveris. Nam et pro quolibet verbo attente prolato: iusto praemio non privaberis. Quicquid etiam neglegenter persolvis, inde districte punieris. Non enim est leve peccatum in praesentia Dei et sanctorum vago corde stare: et ad sacra verba parum attendere. Heu quantae irreverentiae est ibi inania dicta vel facta revolvere: ubi omnibus praetermissis negotiis, solum divinis congruit intendere actionibus et secretis. In hoc cognoscitur verus et internus religiosus: si in Dei laudibus fuerit ferventer intentus; si nil cogitare libet aut agere quam ea quae Deo maxime placent: et cum angelicis spiritibus communionem habent. Et hoc est semper orare, Deum scilicet ex toto corde laudare benedicere et glorificare quemadmodum ON LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze David in psalmo dicit. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. Qui ergo a Dei laudibus torpescit aut tacet aut se absentat: non sest amicus Dei nec civis caeli; quia angeli semper in laudibus Dei sunt: et voce consona sanctus, sanctus, sanctus in laudem summae Trinitatis cantant. Qui etiam aves caeli recte nominantur: quia alarum suarum sonitu ad cantandum nos hortantur. Inter omnes operationes animae fidelis non est tam fructuosus labor, et tam acceptabilis Deo servitus: sicut frequenter devote orare et Deum toto iscordis affectu laudare. Vae igitur illis qui divino amore non calent; sed ad extraneas fabulas se convertunt: qui nec orant, nec alios orare permittunt; et ubi peccata sua emendare deberent: ibi veteribus malis nova superaddunt. Tales sunt qui ecclesiam tarde intrant, et citius exeunt; qui breves missas diligunt, et longas epulationes exercent: qui saturati lusibus delectantur et locis; et pro beneas ficiis Dei breves gratias vix debite solvunt: eo quod plus corpus quam animam pascere gaudent. Non sic faciet bonus religiosus Dei servitio mancipatus; sed memor omnium beneficiorum Dei quae a saeculo sunt: cum Iesu studeat pernoctare in orationibus hymnos et psalmos ZATOA CY ONC CNS ELON LOND GONZO) canendo; sacras hostias offerendo et devotis meditationibus insistendo: et cor suum ad Deum semper erigendo.
De discretione in omni spirituali exercitio servanda
Chapter 8 of 16