11. De caritate Dei et proximi et odio vitiorum
Deus est beatitudo animae; nec ullo bono creato fit anima beata, nec veraciter sapiens: nisi Deum super omnia amando, et omnia infra Deum ex corde vilipendendo. Vnde Paulus dicit. Omnia arbitratus sum ut stercora: ut Christum lucrifaciam. Caritas nobilis est virtus et ex Deo nata: quae animam quam replet, caelestem facit, et mundo alienam. Caritas odit vitia, damnat delicias; persequitur malum, et vim facit naturae: ut vincat quicquid Deo et virtutibus est contrarium. Sicut aqua et ignis contrariantur: sic caritas Dei et amor mundi non sociantur. Quanto magis se ipsum quis vincit et defectus suos emendat: tanto plus amor Dei in eo crescit: et carnis affectus marcescit et decrescit. Qui male se habet et de hoc non dolet, sed incorrigibilis manet: laedit caritatem et dissipat bonum pacis. Non est aptus ad concordiam, nisi qui relinquit suos perversos mores: quibus offendere potest Deum et secum habitantes. Si vis habere caritatem Dei, et servare pacem inter fratres; frange propriam voluntatem, et TENCE CY CONC CNB ELON ZONED LOND ZOND) nihil age per elationem: sed in omnibus humilia temet ipsum. Via ad caritatem: est descendere per humilitatem. Nam qui elate de se sentit: longe a caritate recedit.
Saepe putatur esse caritas: et est magis carnalitas. Libenter bibere vinum et loqui cum feminis: caro est. Laute comedere et ornate vestiri: caro est. Diu fabulari et parum operari: caro est. Raro orare et frequenter foris vagari: caro est. Ad mensam festinare et ad ecclesiam tardare: caro est. Ille veram probatur habere caritatem; qui funditus odit. mundi vanitatem: et carnalem fugit familiaritatem. Sancta quippe caritas non quaerit in hominibus solacium terrenum: sed spiritualem profectum. Nam animam potius pensat ad Dei imaginem factam: carnem vero ad, malum proclivam refugit ut sibi nocivam. Caritas non debet dici ubi zelus non est iustitiae: nec fervor disciplinae. Quisquis Deum et proximum veraciter amat: iniuriam Dei et animarum damnum dissimulare non debet. Pax cum virtutibus bona est: cum vitiis vero numquam, sed semper mala. Ibi est bonus status et pax in domo: ubi defectus emendantur et vitia cito resecantur. oF GA LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze& De abstinentia et castitate.
Chapter 11 of 16