Skip to the text

13. De utili exercitio in vita et passione Christi

Haberi est vita et passio Domini nostri Iesu Christi; quia tam in vita activa quam contemplativa perfectissime hominem docet, sine errore et multis argumentis: quod in aliis scientiis raro invenitur. Igitur firmissima et tutissima via ad perfectionem et mentis illuminationem atque aeternae vitae introductio- LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze nem: est conformari filio Dei in omnibus virtutibus et moribus suis. Disce ergo ad eius amorem et honorem cuncta exercitia tua trahere et ordinare: et tamquam praesentem Iesum in omni loco et tempore attendere: et cum multa reverentia et singulari devotione ad auditionem et prolationem dulcissimi nominis eius caput humiliter inclina: genua flecte; et cum omnibus angelis et archangelis et universo coetu sanctorum maiestatem eius atque divinitatem adora, benedic et collauda. Et hoc est Christum per fidem et dilectionem habitare in corde tuo, 150culos mentis ab eius imaginatione numquam avertere: ad eius beneplacitum semper tendere, et nihil eius amori praeponere; sed quicquid boni audieris vel legeris aut feceris in ipsum totaliter reducere et finaliter referre: quia ipse fons vitae et sapientiae et disciplinae; apud quem non perit nec minima cogitatio de eius memoria habita: nec vacua erit oratio ad eum cum gemitu fusa. Conforma ergo te sanctissimae vitae Iesu: eius paupertatem humilitatem patientiam et contemptum in hoc mundo pro tuo modulo imitando. Pensa qualiter ab initio sanctae nativitatis suae usque ad so exitum mortis in cruce pro te laboravit; pro te sustinuit, et se totum tibi 529/153:9715:97153 13 LES DLEXDLESDLOSD impendit: quod nullus angelorum nec aliquis sanctorum fecit; ut merito super omnia diligendus sit et sine intermissione recolendus: ac summo cum honore venerandus. Istud beato Paulo sapuit supers omnem sapientiam et doctrinam: cogitare scilicet Iesum Christum et hunc crucifixum. Et si alia multa noverat vel legerat; nil tamen ea aestimavit, ob eminentiam passionis et caritatis Christi: quae tanta est ut nulla creatura possit digne Deo pro minimo puncto regratiari. Ideoque omnibus postpositis rebus mundi et subactis carnis passionibus: dicebat idem Deo iam plenus. Mihi vivere Christus est et mori lucrum. O dulce et salutare verbum, numquam oblivioni tradendum. Quam felix et sancta anima quae hoc dicere potest: cui Christus totum est quicquid vivit, quicquid sapit, quicquid legit quicquid intellegit; quicquid credit, quicquid sperat, quicquid amat: quicquid cogitat, quicquid loquitur, quicquid boni operatur. Vere vivit et beate vivit: cui Christus est omnia in omnibus et super omnia singulariter dilectus; qui magis in Christo quam in se ipso manet: nihil de se ipso tenens, sed in Christo dulciter ac fruitive quiescens. Sic vivere est Christo vivere: et hoc est sibi ipsi mori et a se ipso de- ($3 LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze ficere et a maxime lucrari; quia hoc est mortem perdere et vitam aeternam invenire: in Christo Iesu Domino nostro. Talis anima licet adhuc sit in mundo et scarnis nube tecta et diversis molestiis pressa; tamen sursum mente habitat in caelo: ubi Christus est in dextera Patris sedens. Ad quem cotidie suspirat, desideranterque tendit: et donec optineat, laborare et orare non desistit.

De commemoratione et invocatione beatissimae virginis Mariae.

Chapter 13 of 16