5. De custodia cordis et reditu ad interiora
Quamvis de facili homo ad exteriora sit inclinatus, et libenter capit aliquam consolationem a creaturis ex appetitu sensualitatis; tamen niti debet redire ad se ipsum per contritionem spiritus: ne perdat maiorem gratiam intus. Nam efficitur vagus et lubricus: si sequitur affectiones suas in curiosis rebus videndis et habendis. Igitur semper sta super custodiam cordis tui: et ad in- GS LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze teriora tempestive redi etiam violenter te compelle intrare ad cordis secretum; quia cum intus non est pax: non erit tibi bene quidquid foris hauseris in tersrenis. Multum valet pro pace et custodia cordis si exteriora tua discrete ordinaveris, et quaedam exercitia spiritualia apud te conservaveris; ut scias quando legere, quando orare, quando operari, quando meditari: quando tacere, quando loqui, quando solus, quando cum aliis esse debeas; ut omnia in tempore suo, cum bona deliberatione facias: et nullo tempore a sancto opere et pio exercitio Vaces.
Quaedam omnino fugere debes; ut fabulas leves et saeculi rumores, homines saeculares, mulierum allocutiones, iuvenum familiaritates, amicorum visitationes, hospitum salutationes: quia ista distrahunt mentem. et maculant conscientiam: et qui talibus delectatur: ab internis bonis minoratur.
Quaedam sunt fortiter tenenda; ut rigor disciplinae in silentio et ieiunio in vigiliis et aliis laboribus ad castigationem corporis pertinentibus: quia nisi corpus sub freno subiectionis teneatur, fit spiritui contrarium; et multas temptationes in anima suscitat, unde intellectus hominis excaecatur: et fervor devotionis refri- CANCIA ICNP IGA EONS LOND LOND LOND) gescit. Sunt quaedam patienter toleranda; ut defectus temporalium, damna bonorum, vexationes adversariorum, aegritudines corporum mores imperfectorum, austeritates verborum, subtractiones solaciorum, et afflictiones amicorum: in quibus homo probatur, et tamquam in igne purgatur; et si bene utitur istis contrarietatibus: cedent sibi ad magnum meritum aeternae retributionis. Sunt etiam quaedam statim respuenda; ut aperta vitia et peccata Dei praeceptis et virtutibus contraria. Interdum aliqua latenter se ingerunt sub specie licitae dispensationis; quando tamen cupiditas i vel tepiditas agitat negotium ultra necessitatis terminum: ubi cavendum est seductionis venenum. Igitur secundum sapientis consilium omni custodia serva cor tuum: ne aliquid impurum intret quod Deum offendat. Si te sentis aliquo vitio moveri adhibe tempestive remedium: ne diutius differendo passio crescat et deterior fiat. Non est vitium tam grave quin curari possit si vulnus aperiatur : et spiritualis medici consilium requiratur. Sed aliud est scire remedium aliud adhibere remedium. Multi sciunt quid agendum sit quidve cavendum; sed non adhibent diligentiam ad cordis orisque ao custodiam: ideo ex levi occasione tra- ($3 LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze& huntur ad consueta vitia. In hac vita quae tota temptatio dicitur, oportet cotidie certare et firmiter proponere, et gratiam divinam implorare: donec status huius 5]ubricae vitae et intestini certaminis fuerit finitus. Non invenitur hic aliquod remedium quo plene omnes vitiorum morbi sanentur; ita quod nullus motus concupiscentiae sentiatur: quia hoc futurae beatitudinis est donum sanctis promissum. Sed tamen gratia Dei iuvante possunt mali motus refrenari; et occasiones peccandi vitari: atque maculae contractae per singulos dies paenitendo lavari. Magnus islabor est cor custodire ab irruentibus vitiis: et non affici ad aliqua sensibilia foris. Aut enim creator te movet aut creatura: et secundum statum mentis moventur leviter corporis membra; et zonihil fit in verbo vel opere: quod ex radice cordis non procedit. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus profert malum ait Dominus. Debes ergo maxime vigilare circa custodiam cordis: et considerare quales cogitationes et affectiones intus geris; ut malas cito respuas et bonas assumas: ac de utilitate animae tuae semper sollicite pensare: iuxta illud prophetae verbum. Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus. Si hoc CPSC CNC CNC CN ELON LOND LOND ZONGS) fecit David sanctus et rex terrenus curam totius regni possidens; quanto magis religiosus Deo professus omnibus curis terrenis neglectis, debet habere animae suae salutem prae oculis? Ad puritatem cordis valde iuvant solitudo et silentium: studere, legere, orare, meditari, et nil velle scire de statu mundi; quia saepe plus nocent mala audita: quam bona prosunt in libris lecta. Vix enim reperitur actio tàm bona: cui aliquid mali non admiscetur. Et in omni verbo vel facto adversarius tendit laqueos: ut ab interna vacatione retrahat mentem. Novit quippe cor humanum: quia si non delectatur in bono cito labitur in malum.
De custodia oris et exercitio laboris.
Chapter 5 of 16