16. De desiderio animae ad caeleste regnum
Y 2 nicum et singulare desiderium A sanctorum in hac vita fuit, nihil commune habere cum hoc saeculo: sed per contemptum terrenorum tendere semper ad praesentiam Christi et consortium angelorum. Vnde et beatus Paulus vehemens amator Christi omnia terrena perfecte despiciebat: et ad caelestia ex- 2s aestuans, dicebat. Cupio dissolvi: et esse cum Christo. Non est omnium tale desiderium: sed perfectorum qui dicere LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze& possunt, nostra conversatio in caelis est. Nam valde pauci ita nudati inveniuntur, qui totum affectum suum ad aeterna erigunt: et de terrenis divitiis et honoribus nihil ambiunt. Qui autem amore Christi accensi in paupertate et contemptu sui gaudent; atque cor in humilitate deprimunt, et de parvis neglegentiis etiam stricte se ipsos reprehendunt: qui necessaria vitae sobrie et cum timore capiunt, et potius minus quam amplius requirunt; hi sunt veri contemptores mundi, et amici Dei ad patriam festinantes, parati de corpore exire, et ad Christum citius pervenire: non habentes quod possit eos in saeculo delectabiliter retinere. Felix anima cui tale desiderium inest, et per singulos dies fervorem addit fervori; non desistens orare et clamitare ad Christum donec aperiatur sibi porta caeli: et ingrediatur regnum Dei cunctis fidelibus promissum. O beata patria, ubi perpetua laetitia, pax summa, clara Dei notitia: caritas 235 perfecta et beatitudo consummata. Ibi melior est dies una quam hic mille milia; quia ibi penuria nulla: hic miseria multa, pax rara, cognitio parva. Quid miseri loqui possunt de felicitate superna, quid mortales capere sciunt de aeternitate vera et vita sempiterna; nisi CNC CNCY CNC CNS LOND LOND LOND LOND) sub quadam caligine et scripturarum velamine tecta? Gemat ergo anima fidelis mundi circumfusa tenebris ad gaudia lucis aeternae, ad societatem patriae caelestis; indesinenter oculum mentis s sursum elevans: ubi Christus est in gloria Patris, per aeterna saecula regnans.
Amen.
EXPLICIT LIBELLVS DE DISCIPLINA
Chapter 16 of 16