6. De custodia oris et exercitio laboris
S i lagnam ori tuo custodiam adhibe: Ie t quia de omni verbo otioso oportet te reddere rationem. Qui non refrenat linguam suam ait beatus Iacobus apostolus: huius vana est religio. Nam ex incustodia linguae multa mala solent provenire; a quibus homo taciturnus liber est: nec indiget culpam confiteri. Velis ergo libenter tacere et ab otiosis verbis te cavere; quia longa fabulatio devotionem extinguit, dissolutionem generat, GA LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze tempus male expendit: conscientiam laedit, et alios offendit. Silentium est antiquum statutum religiosorum a sanctis patribus introductum: et cum multa diligentia custosditum. Qui hoc leviter frangit: Deum et omnes sanctos graviter offendit. Christus dixit. Sit sermo vester est est: non non. Quod amplius est: a malo est. Breviter ergo et plane loqui docuit quando licet: sed quando non licet tacendum est. Si vis bene servare silentium, fuge publicum; et vade in secretum locum ut ores: vel ad cellam ut legas vel scribas. Melius esset quod legeres unum psalmum vel orationem is dominicam pro peccatis tuis vel amicis: quam sic stares fabulando de materiis vanis. Non est vera recreatio dicenda otiari et fabulari; sed magis execratio nominanda: quando opus Dei neglegitur, et nugae recitantur. Vade ergo ad opus tuum, et labora in vinea Dei pro denario aeternae vitae; ne tibi improperet pater familias, quid hic stas tota die otiosus? Laudat scriptura bene operantem ; remuz,nerat Christus servum fidelem: arguit pigrum et neglegentem; iubet ab eo tolli gratiam concessam: et dari eam ferventius operanti. Veniet namque tempus quando non poteris amplius operari: nec ao unum quidem verbum loqui prae infirmitate. Hoc modo debes praecogitare; et semper de extrema hora pavere: ne vacuum te inveniat. Vnde Dominus Iesus discipulis suis dixit. Me oportet operari opera eius qui misit me: donec dies est. Venit nox quando nemo potest operari. s Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi. Accipe ergo exemplum bona operandi a Christo Iesu, a sancto Paulo, a sancto Antonio, a sancto Augustino, a sancto Hieronymo, a sancto Benedicto a sancto Francisco, a sancto Dominico, et ab omnibus sanctis patribus qui regulas monachorum scripserunt: et religionem instituerunt. Revera multum isti in ordine laboraverunt; et pro vita aeterna duriter corpora sua castigaverunt: in ieiuniis multis in solitudine et silentio, in vigiliis et orationibus, aliisque sacris Deo placitis observantiis et laboribus Domino servientes. Quid igitur? Aestimas quod tu fabulando et hinc inde spatiando obtinebis gloriosissimam coronam; quam sancti Dei adepti sunt, sanguinem suum fundendo nec non gravissima tormenta tolerando? Nequaquam. Sed nisi paenitentiam egeritis ait Dominus Iesus paeni- Lucae tentiam praedicans: omnes similiter per- ` ibitis. Dura sententia: sed utilis pro emendatione tua et disciplina servanda. Emenda ergo vitam, et non timebis poenam: sed gloriam habebis aeternam.
De recommendatione cellae et solitudinis.
Chapter 6 of 16