Skip to the text

7. De recommendatione cellae et solitudinis

Vi cellam amat et libenter in ea SNO commoratur: a multis peccatis et stemptationibus custoditur. Quanto studiosius inhabitatur: tanto plus placet et amatur. Quanto neglegentius servatur, et rarius intratur: tanto magis horretur et fastiditur. Bene illi qui eam diligit et incolit: quia unctio Spiritus sancti eum docebit. Beatus, cui inhabitare cellam donatum est: et qui usque ad terminum vitae suae in ea perseverat. Vae illi qui levi occasione eam deserit, et cui extra ismanere placet: quia cito seducetur, et capietur, et laedetur. Multi quia eam studiose non custodierunt: per varias occasiones inter saeculi actiones proiecti sunt et male perierunt. Heu quod tamdiu in ea perseverare nequimus: donec fructum maturum ex ea percipiamus. Sic se homo deberet tenere: quasi cotidie iturus in sepulchrum. Nam tali homini non est cella fastidium: sed pacis domicilium. Et sicut stabili homini cella est paradisus: ita vago carcer videtur et cippus. Bonum tamen est et laudabile: si quis velit ibi propter Deum libenter incarcerari. Nam plures sancti martyres propter CNC CNC ON CY CN OND LOND LOND ZONGS) Iesum incarcerati et vincti fuerunt. Elige ergo ibi sponte ligari: ut sanctorum meritis possis coaequari. Liget te potius timor Dei quam ferrum: et caritas magis quam indicta necessitas. Si non amor: saltem timor Dei te coerceat. Non es male ligatus: si timore inferni compunctus pro peccatorum tuorum paenitudine te incluseris. Male ligati sunt: qui corde et corpore evagari quaerunt. Bene ligatus to est, qui Deo professus est: et extra cellam ire inclinatus non est. Si visin ea durare: numquam sis otiosus. Acedia et otium: expellunt monachum verbosum de cella. Amans silentium et operans cum quiete: bonus erit custos cellae. Si taedium passus fueris, pro Christo agoniza: nec patiaris te expelli ex levi causa. Si manseris stabilis: cito vertetur carcer tuus in paradisum voluptatis. Sancti in carceribus pro Christo detenti, ab angelis sanctis frequenter sunt visitati et abundantius consolati. Tu quoque si te in cella patienter pro Christo clauseris, veniet tibi cito Deo miserante lumen caelitus: bonae conscientiae gaudium, et magnum spiritualis profectus lucrum. Qui in cella residet: a multis periculis liber est. Qui foris vagatur: innumeris periculis patet. Bona cellae nequeunt sufficienter ex-ao plicari: sicut nec detrimenta extra va- «$3 LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze gantium. Custos cellae custos est linguae ; non audit detractiones, non percipit rumores: non videt vanitates, non trahitur ad levitates. Bonus cellita aut legit, aut sorat, aut gemit aut meditatur; aut scribit aut corrigit libros: aut aliquid aliud boni operatur. Bonus cellita civis est caeli; amicus Dei, socius angelorum, cognitor secretorum, inspector supernorum, victor temptationum, expulsor daemonum, bellator vitiorum, contemptor mundanorum: neglector curarum, possessor quietis, obtentor pacis amator scripturarum; speculator veritatis, gustator puritatis, continuator orationis, collector sanctae meditationis, et destructor omnis evagationis. Cogita Deum et te solum esse in mundo: et habebis magnam requiem in corde tuo. Memento quia angelus invenit Mariam in camera sua orantem: non foris cum hominibus loquentem. Nam qui appetit caelestia secreta cognoscere: oportet eum ab hominibus elongari. Sic enim Moyses fecit; qui relictis hominum turbis, mansit solus cum Domino in monte: ut legem Dominisuscipere mereretur. Haecquandoque perlege: ut dulcescat tibi inhabitatio cellae.

(3915391539453 8 «= LOS DLOSDLESHLOSD De choro et divino officio peragendo.

Chapter 7 of 16