4. De oboedientia humilis subditi erga praelatum suum
Bonum subditum pertinet mans VAN datum oboedientiae hilariter amplecti et nihil de propria voluntate retinere; sed exemplo Christi in manus Dei et praelati sui sponte se resignare: quia hoc est gratissimum donum quod potest Deo offerre. Caveat ergo omnis bonus subditus ne praelatum suum temere iudicet; nec vias eius curiose scrutetur: sed potius eius dicta et facta in melius interpretetur. Et si quaedam minus utilia apparent et aliqua defectuosa in eo reperiuntur; non despiciat nec arguat eum: sed excuset et pie toleret; et caritative si ita convenit admoneat: aut paterne obsecret per se vel per alium magis jdoneum, quia magnum onus super se habet. Saepius etiam pro eo secrete oret; ut Deus eum custodiat et confortet: cum nullus sit in tota domo qui tantam cotidie sollicitudinem pro omnibus gerat. 235 Raro namque invenitur praelatus: qui possit cuilibet satisfacere vel placere pro voto. Ideo iuvari debet a subditis et honorari; atque portari ab omnibus et excusari coram infirmis: qui cito suspi- CNC CNY CONCY CNEL SELON LOND LONDON) cantur, dum ipsis resistitur, et aliquid negatur. Ipse est utique qui omnes tolerare habet, et in ore omnium ventilatur; cui et facile imputatur quod male gestum est: aut neglectum aestimatur. Sed hocs virtuosum non est: immo aemulorum studium, qui quaerunt in praelato quod reprehendant. Non est credendum ei nec consentiendum qui superiori suo detrahit, et ad resistendum sibi rationes quaerit; nolens acquiescere vicario Christi: qui loquitur ex ore Dei pro salute subditi, sub potestate praesidentis constituti. Nam multum superbe sapit, et periculose agit; qui pertinaciter in sensu suo abundat: ut proprium videre ordinationi praelati sui praeponat. Sed qui meritum sanctae oboedientiae attendit et oboedientiam Christi et sanctorum vitam pensat: absque mora et mussitatione verbum sibi mandatum implere satagit, nec curiose discutit; sed etiam quod frivole sonat, propter virtutem oboedientiae dignanter capit: et ad profectum animae suae convertit. Hocas enim valde laudabile est et honestum; et inter opera meritoria summe meritorium: et conscientiae propriae magis securum. Subditorum est humiliter acquiescere consiliis malorum et sine recalcitratione oboedire praelatis. Hoc pro ($3 LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze magna sapientia tene; si de propria sapientia nihil habes: et simplicem oboedientiam omnibus rationibus et privatis rebus praefers. Qui hoc facit Deo splacet; et praelato suo carus erit: qui pro eo rationem reddet. Talis subditus multum alleviat onus praelati sui; et providet sibi optime in futuro: ne sub gravi discrimine cadat in iudicio coram i10 Deo. Qui vult summae perfectioni cito propinquare: studeat ante omnia oboedientiam servare. Magna et egregia virtus simplex et pura oboedientia nesciens tarda molimina nec parans argumenta: sed implens iussa sine querela. Ideoque magna ei debetur corona: et cum martyribus percipiet palmam; quia certavit fortiter et subegit naturam, oboediendo usque ad mortem. Quoniam quidem fortissimum vincendi genus est, semel ipsum perfecte vincere et abnegare propter oboedientiam; quae monachorum est laus maxima: et omnium religiosorum corona pulcherrima.
O felix et venerabilis oboedientia: quam praedicavit et servavit Iesus Christus Dominus noster aeterna Patris sapientia dicens. Quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam: sed voluntatem eius qui misit me. Et cum iret ad locum passionis: ita oravit cum abnegatione pro- ONC ON CY ON CY ONE BOND LOND LOND ZONES) priae voluntatis. Pater si non potest hic calix transire nisi bibam illum: fiat voluntas tua. Hanc etiam promptissime exhibuit et plenissime expressit beatissima mater Iesu virgo Maria: his verbiss dicens ad angelum. Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Sic decet omnino sic debet niti facere, et etiam dicere bonus subditus coram praelato suo cum humilitate et reverentia. Ecce pater sicut dicitis et consulitis: ita libenter faciam pro viribus meis. Haec namque virtus praefertur victimis et donis; haec praeterita mala delet, a futuris custodit: poenam laxat et ab aeterna ıs damnatione salvat. Per hanc fit homo dilectus Deo; et tam familiaris Christo: ut frater eius esse mereatur. Quicumque inquit fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est: ipse meus frater, et soror et mater est.
O quam pretiosa est haec virtus in subditis: ut securi coram Deo appareant de culpis sibi obiectis. Qui hanc eligit et tenet; recto cursu ad patriam tendit, quam Adam et Eva inoboediendo amiserunt: sed Christus et Maria pro nobis oboediendo recuperarunt. Haec sancta et simplex oboedientia plus prodest quam alta doctrina; utilior est, quam potentia: ao et securior quam dignitas aut praelatura.
GA LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze Quod si cum scientia et dignitate invenitur oboedientia; multum commendanda est illa anima: et magni meriti inter sanctos reputanda. Exemplum persfectae oboedientiae claret in Abraham patriarcha; qui oboediendo Deo exiit de ` terra et cognatione sua ac demum unicum dilectum filium immolare paratus fuit. Propter quod caelesti voce benedici meruit et pater multarum gentium nominari: atque per omne saeculum honorari. Ad hanc sane oboedientiae utilissimam virtutem, beatus Paulus hortatur: scribens ad Hebraeos. Oboedite inquit praepositis is vestris: et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. Hoc enim non expedit vobis. Hanc sanctam oboedientiam quae ad salutem maxime est necessaria commendant veteris ac novi Testamenti plura testimonia: et sanctorum devotissima exempla. Hanc leges et iura dictant maioribus et praelatis exhibendam: cum humili subiectione et reverentia. Cogitet ergo cui grave est oboedire et qui saepius nititur se excusare aut callide ab oboedientia subtrahere quales subditos ipse vellet habere: quia utique bonos et hua» miles et non rebelles. Igitur studeat iam esse talis ad suum praelatum: quales optaret habere si eligeretur ad praesidendum. Discat primitus alteri humiliter subesse, et reverenter oboedire: ut dignus sit alios instruere et utiliter regere possit; ne maiori periculo stringatur, sis hoc ab aliis exigit: quod ipse minime impendit. Quomodo enim potest servari status religionis et regimen domus in claustris; nisi omnes subditi oboediant praelatis suis? Nam si omnes regere volunt, et quilibet agere contendit quod ei placuerit; erit confusio magna et turbatio frequens: peribit disciplina crescet dissolutio; abscedet timor Dei: et libertas carnis regnabit. Vbi enim oboedientia non curatur, et praelatus parum reveretur: ibi bonum regimen annullatur.
De custodia cordis et reditu ad interiora.
Chapter 4 of 16