14. De commemoratione et invocatione beatissimae Virginis Mariae
SA loriosae virginis Mariae benedictae is NSE matris Iesu memoriam agere per omnia decet; cuius meritis et precibus cotidie te recommendare debes, et ad ipsam in cunctis necessitatibus confugere: sicut filius plagis percussus ad matrem suam dilectam. Nam dulce nomen Mariae: fiduciam donat eam invocanti et nominanti. Et ipsa consequenter parata est loqui verbum bonum ad filium suum Iesum: pro anima tribulata et miseriam patiente. Nisi enim Maria cotidie cum sanctis in caelo pro mundo oraret; quomodo mundus adhuc stare posset qui tam multis peccatis Deum offendit et (CUGNEXSIeX5S39X53 14 LOS DLOSDLENDLOSD tam parum se emendat? Invocanda est ergo Maria ab omnibus Christi fidelibus: a iustis et a peccatoribus et praecipue a religiosis et devotis personis; qui continentiae propositum tenent, et per sanctas desideria ad caelestia anhelant: et nihil cum mundo habere agere volunt. Sed quid petendum est? Primum pete indulgentiam peccatorum tuorum; deinde continentiae virtutem atque humilitatis donum Deo gratissimum: ut semper humilis in conspectu Dei inveniaris vilisque et abiectus desideres reputari; nec de aliquo bono velis gloriari: ne perdas totum quod videris habere. Dole quodis tam longe es adhuc a veris virtutibus; a profunda humilitate, a sancta paupertate, a perfecta oboedientia, a purissima castitate, a devotissima oratione, a ferventissima caritate: quae omnia plenissime fuerunt in Maria matre Iesu. Ideo procide ad pedes eius sicut pauper et mendicus; ut saltem minimum gradum de his virtutibus optineas qui ad summum ascendere non vales propter desidiam tuam. Quicquid habere desideras per manus beatae Mariae humiliter roga: quia per eius gloriosa merita, iuvantur qui in purgatorio sunt et in terra. Magna gratia magna gloria eius in salutari suo Iesu, super omnes sanctos in caelo: sed ($3 LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze& totum pro omnibus nobis qui degimus in mundo. Secure ergo fidelitati eius te committe cuius orationes Deo sunt acceptae; nil aliud tamen petens nec quaesrens, nisi quod sibi et dilecto: filio suo placet et saluti tuae expedit: prout ipsi melius noscunt. Pro peccatis orare et cor in humilitate custodire: multum placet Deo et beatae virgini. Nam ipsa de sola humilitate gloriata est ante Deum, et de ceteris tacuit; et quantamcumque gratiam habuit: ab humilitate non recessit. Oret ergo voce pia pro nobis virgo Maria: ut digni simus gratia Dei.
De suffragiis sanctorum sedule petendis.
Chapter 14 of 16