Skip to the text

3. De vera conversione ad Deum qui est summum bonum

Eia sunt aversiones nostrae a N 2 t Deo summo bono; quia ex propria iniquitate et magna fragilitate, cito labimur ad inferiora et terrena concupiscenda: quae nos satiare non valent, nec etiam permanere nobiscum. Opus est ergo cotidiana conversione ad Deum: a quo saepius avertimur ad nos ipsos inordinate nos diligendo; aut aliquas creaturas vane aspiciendo, vel etiam male utendo: et plus de temporalibus quam de divinis rebus cogitando. Saepe etiam odimus perverse salutaria et quae sunt pro disciplina; et affectamus habere quae commoda sunt et iucunda: non attendentes quid dicit conscientia: et quantum displicet Deo aversio nostra ab ipso ad ista caduca. Et quamvis aliquem iustum et bonum Scimus, si contrariatur voluntati nostrae, etaliquam proponitrestrictionem inducere ex virtute; incipimus ei improbe resistere, et viliter de eo sentire: et dicimus quod sibi non sit credendum. Et hic error in plerisque religiosis invenitur: qui contra beneplacitum Dei et superioris sui sensum appetunt prosequi intentum suum;

(5394539539453 3 LESDLOSDLOSHLOSD minus ponderantes grave iudicium sibi imminere: si plus quam oportet in causis propriis de semel ipsis confidunt. Quod ex elatione cordis et agitatione diaboli procedit: qui in spiritu proficere conantes s ad laxationem carnis trahere quaerit. Non enim sufficit ad veram hominis conversionem saecularis habitus mutatio, quae una die vel hora fieri potest; sed illa est vera et religiosa conversio: cum quis nititur vitia sua vincere, et magno fervore pro virtutibus instat. Debemus igitur quantum possibilitas admittit nos qui religiosum habitum gerimus cor nostrum ab omnibus materialibus et visibilibus rebus avertere et ad invisibilem conditoris nostri faciem contemplandam elevare et anhelare semper ad caelestia; atque per singulos dies omnique hora immo totiens quotiens evagatio mentis accidit pro venia humiliter supplicare: et cum propheta gemebunde dicere. Converte nosDeus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Quando ita facimus Deus libenter suscipit preces nostras; et gaudent angeli sancti in caelo de nobis quia convertimur ex toto corde ad Dominum Deum nostrum: qui est beatitudo omnium sanctorum. Sed satan e contrario conatur ab hoc summo bono religiosam animam abstrahere et perso ' diversas occasiones et temptationes eam ($3 LIBELLVS DE DISCIPLINA CLAVSTRALIVM Ze impedire; immittitque cogitationes superbiae irae gulae impudicitiae, invidiae discordiae, duritiae, fallaciae blasphemiae diffidentiae pusillanimitatis, inconstantiae sdissolutionis et neglegentiae ceterorumque malorum quae enumerare longum est: quatenus a caelestium dulcedine et angelica puritate retardet, et in infimis et vanis rebus diutius teneat; necnon ut io propter nimiam difficultatem vincendi temptationes Deum quaerere et invocare cesset: et sic tandem omnem spiritualem profectum et laborem pro custodia cordis quasi ex taedio boni postponat. Haec sunt opera inimici: a facie Dei caeli proiectii Nam cum ipse totus sit a Deo aversus machinatur omne malum contra bene agentes: et praecipue cum orare et ad interiora se convertere voluerint, atque pro delictis suis deprecari. Heu nequam pessimus, insidiatur callide omnibus bonis. Nam rete suum per totum mundum subtilitertexitaclatissime expandit; monachos et moniales subditos et praelatos solitarios et officiales circumdat et temptat: ut vel unum pisciculum hamo concupiscentiae illiciat, et de piscina claustralis custodiae ad litus saeculi trahat; ubi per visum auditum, locum et risum aliquo peccati contagio inficiat: quatenus nullus sine periculo evadat. Quapropterreligiosus (ONC CONCH CN CY CN LON LON LOND LONS) servus Dei vias suas diligenter custodiat; et evagationes tam mentis quam corporis compescat: ne summum bonum amittat, quod cum infimis teneri non potest; sed mox, ut se abstrahi et impediri sentit ads Deum per orationem et contritionem redeat et cum sancto David oret et dicat. Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Sicut enim peccando et in creaturis delectando homo captivatur et a Deo separatur: sic paenitendo ad eum revertitur et sanatur. Nam peccando fit sordidus frigidus et aridus; sed iterum paenitendo orando et flendo pro commissis, intus mundatur accenditur et irrigatur. Etsaepe ad maiorem cautelam et rigorem servandum: per facilitatem lapsus sui eruditur et solidatur. Illeautem vereconversus estnecin vacuum nomen religiosi et habitum portat; qui saeculo moritur et Christo vivere delectatur: qui omnia opera sua et cogitationes ad Deum finaliter refert; qui honorem Dei et laudem nominis eius in omnibus dictis et factis suis quaerit et desiderat: nil de privato amore et proprio commodo cupiens habere; sed semel ipsum cum omni bono quod fit in caelo et in terra offert et elevat: gratias immensas Deo summo bono referendo, a quo omne bonum creatum descendit et emanat.

De oboedientia humilis subditi erga praelatum suurm.

Chapter 3 of 16