Skip to the text

Caput 4: Cur facies domini soli comparetur

x Missa Veni et ostende', cum pro omnibus oraret qui Dei faciem toto corde desiderarent, vidit Dominum in medio choristantem, cujus facies, velut mille soles radians, singulas personas solari radio illustrabat. Illa vero perquirente cur facies ejus solarem speciem praeferret, ille respondit : « Quia sol tres habet proprietates in quibus mihi similari videtur : scilicet, quod calefacit, fructificat, et illuminat. Sol enim calefacit : sic mihi appropinquantes amore incalescunt, et sicut cera a facie ignis, ad meam praesentiam eorum corda liquescunt. Sol etiam omnia fructificare facit : sic mea praesentia animam virtuosam efficit et in bonis operibus fructuosam. Est etiam illuminans : sic omnem ad me venientem lumine divinae cognitionis illustro. » ¥

Post hae recolens versum istum : Exultavit ut gigas ad currendam viam? (Psal. xvin. 6), dixitad Dominum: « Mi Domine Deus, quid in his verbis Prophet inspirasti? » Cui Dominus statim apparuit stansinccelo velutjuvenis procerus, agilis et valde decorus, precinctus cingulo ex rubeo, viridiet albo serico facto, et ait: « Qui longam et difficilem viam cursurus est, oportet ut forti cingulo altius se cingat, ne ves-

1, Sabbato Quatuor Temporum Adventus. tes iter ejus impediant. Sericum rubeum, cum bonum est, fortius est alio:: sic passio mea omni martyrio validior fuit. Ipsa enim omnium martyrium usque in finem saeculi roboravit,et virtutem constantiw et perseverantiz tribuit. Virideet album sericum etiamaliofortiusest : sic innocentia humanitatis meae et virtuosa conyersatio mea omnium innocentiam et vitae meritum est supergressa. Hoc cingulo humanitatis et passibilitatis me fortius ct altius accinxi, decurtans longitudinem auernitatis in brevi et temporali vita humanitatis, exultans ut gigas in fortitudine sua, cum illam difficilem et gravissimam viam cursurus eram, redemptionem humani generis peracturus. Quisquis etiam pretiosum et magnum thesaurum portat, arctius se accingit ne ipsum perdat, Ita ego nobilem thesaurum, hoc est, animam hominis portans, diligentius me cinxi, quia omnium salvandorum animas ineffabili amore et desiderio in Corde meo incessanter portavi. »

Cum autem Conventus accederet ad communionem, vidit Dominum quasi regem permagnificum loco sacerdotisstantem; ad quem singulae accedentes lampades ardentes coram se tenebant, quae: lumine suo facies earum illustrabant, Intellexitque per Spiritum Sanctum, lampades illas significare corda accedentium; liquorem in eis, pietatem divini Cordis quae communicantes influit; fammam,charitatis ardorem; quia sacra~ mentum illud sacrosanctum se digne sumentibus pietatem ad omnia valentem infundit et in Dei amore accendit,

Chapter 6 of 257