Skip to the text

Caput 20: Qualiter deus pater filium suum ascendentem suscepit

Lonio".e Ascensionis Christi die, vidit se esse in monte G quodam, ubi apparuit ei amor in specie virginis pulcherrime viridi amicte pallio, dicens ad animam : « Ego sum illa quam in sancta nocte nativitatis Christi tam mirabili splendore vidisti. Ego sum quae Filium de sinu Patris in terram adduxi, et nunc ipsum super omnes coelos coelorum exaltavi. » Ad hac verba cum anima aliquantulum mea omnia ordinat et disponit. » 5

Magnus etiam Sanctorum exercitus ibi visus est, inter quos Joannes Baptista, Joseph nutricius Domini, et Simeon qui Christum suscepit in templo, erant primates; qui omnes cum Domino ascendebant. Beatissima Virgo, Mater Domini, etiam visa est in praedicto monte, vestita talibus indumentis sicut supra de amore diximus, et desubtus tunica rubei coloris. Et dixit ad animam : « Omnes passiones meas quas pertuli cum Filio meo et propter Filium meum, in silentio ct patientia supportavi. Ego quoque incessabile desiderium ad Dominum pro ‘novella Ecclesia habui, et saepe ad specialem misericordiam ipsum inclinavi. Et sic adhuc amantis animae desideriis se denegare non potest, indeque est

: fia ee ert aan, : quod anima Dominum in terris magis afficit quam in co: tis !, » Tunc anima admonebat eam gaudii quod habuit in ascensione Filii sui. Ad here illa respondit: «-In gaudio illo cognovi omne gaudium et beatitudinem qu in assumptione affiuentissime omnibus animabus quas modo tecum presentasti. « Dominus autem Jesus omnem pauperiem, opprobria, contemptum et poenas, omnemque laborem et opera humanitatis suae, quasi novam acceptissimum quoddam munus nunquam antea in coelo visum, licet in divinitate precognitum et praevisum, Deo Patri obtulit; quae ille ita sibi intraxit et suae divinitati univit, ac siea in propria persona pertulisset. Spiritui quoque Sancto omnem amoris fragrantiam, quo ejus sanctissimum Cor ultra omnem zstimationem ardebat, et septem dona Spiritus Sancti cum plenissimo fructa attulit; quia in solo Christo Spiritus Sanctus hc dona perfecte operatus est, juxta illud Isai: Reguiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientia, etc. (Ist. x1. 2.3.) Angelicis autem spiritibus lac humanitatis suae ipsis antea inexpertum, novam scilicet superaffiuentem dulcedinem in sua deliciosa humanitate, in augmentum gaudii et gloria suz donavit, Patriarchis et Prophetis poculum dulcissimum propinavit, in quoomnia desideria ipsorum satiavit, etamodo in se requiescere fecit. Innocentibus vero et qui pro veritate mortui fuerant, ut Joannes Baptista, Jeremias et alii quamplures, eorum passiones sua gloriosa passione et morte illus~ trando et nobilitando quasi deauravit. Dona quoque plurima terrigenis, videlicet Apostolis et aliis fidelibus contulit in internam consolationem 4, spiritualium cognitionem, et amoris sui inflammationem.

Dehinc Dominus ad animam conversus dixit: « Ecce ascendi triumphator gloriosus, et omnia gravamina tua mecum assumpsi. » In quo verbo intellexit quod omnium et ipse in nobis et pro nobis pugnando gloriose triumphat. Et adjecit : « Sicut dixi discipulis m-is : Deus Pater dedit potestatem humanitati meae in colo et in terra faciendi omnia queecumque voluero; dimittendi hominibus peccata sua, resistendi omnibus quae hominem infestant, inclinandi meam divinitatem hominibus secundum omnes indigentias suas, » Tunc anima procidit ad pedes Domini, adorans eum et gratias agens; quam ille dignanter alloquens ait: « Surge, regina mea; omnes enim animae quae sunt amori meo unite, erunt regina. » Anima vero inter alia multa dixit ad Dominum : « Quid est, amantissime

: : Deus, quod cum me cogito morituram, parvam, aut nullam inde concipio laetitiam, cum tamen quamplurimi magno cum gaudio et desiderio horam illam prestolentur. » Ad quod Dominus : « Hoc, inquit, speciali tibi bono feci, quia si mori desiderares, in tantum Cor meum divinum indulcares et alliceres, ut tibi hoc denegare non possem. » Et illa : « Et quid est quod homines mori in tantum formidant, etiam quandoque valde perfecti? Ego quoque, licet miserabilis, cum me morituram recordor, expavesco. » Cui Dominus : « Quod homines mori timent, ex parte carnis est; quia anima carnem suam diligens, ipsam mortis amaritudinem tolerare abhorret. Tu vero quid times, cum meum Cor in pignus aeterni feederis, et in domum refugii et wternam habitationem acceperis ? » « Mi Domine, amodo omnis pulchritudo et decor tuus ablatus est a nobis. » Cui ille benigne respondit: « Nequaquam, Ego enim cum tota pulchritudine et fortitudine, cum omni laude et gloria mea et amore sum vobiscum, et manebd in ternum. » Item cum in Processione cantaretur : Et benedixit eos, vidit in aere supraconventum manum miri decoris Congregationem benedicentem, audivitque Dominum dicentem : « Illa benedictio quam tunc feci super discipulos meos zterna est, nec unquam auferetur a vobis. » Missa quadam audiens Collectam illam : Infirmitatem nostram respice, queesumus, omnipotens Deus, etc. cogitabat scire desiderans quem fructum verba illa, scilicet incarnatio, etc. haberent. Cui Dominus respondit : « Hae verba in modum cujusdam personae admonent me operum redemptionis humans. Hoc verbum, Incarnatio, admonet me charitatis qua factus sum frater leonum et socius struthionum, sicut scriptum est de me: (Jon. xxx. 29.)Per leones significantur superba corda; perstruthiones vero, dura Judaorum corda, cum quibus tam amicabiliter in fraterna vixicharitate. Hoc autem verbum, gloriosa passio, recolere me facit fidelitatis quam meis exhibui inimicis, pro quibus dum mihi amaram inferrent mortem, tamintente Patrem coelestem exoravi.Hoc verbum, pretiosa mors, admonet me quam permagnum pretium dedi me pro homine, cum in ara Crucis Deo Patri hostiam me accéptissimam obtuli, etomne pretium ejus plene persolvi. Hoc verbum, resurrectio, memorari me facit magni honoris quem homini imposui, cum humanam tionis; insuper eximie dignitatis quam contuli hominibus, im €0 quod mihi velut membra capiti suo aeterno feedere copulantur. Quintum verbum, scilicet ascensio, admonet Me quod factus sum advocatus hominum, et mediator apud Patrem. Fidelis advocatus domini.sui censum fideliter congregat, et ubi domino suo deesse viderit, de suo supplet. Et sic ego omnia bona quae homo fecerit, centuplicata Patri meo offero et ubicumque defuerit, ei de meo suppleo, ut animam jus cum inwstimabilibus divitiis Patri meo coelesti coram omnibus Sanctis repraesentem. »

Chapter 21 of 257