Caput 26
neam fuisse credimus a dolore mortis ? « Qua respondit : « Cum essem in oratione et recordatione omnium beneficiorum Dei erga me, inestimabili desiderio laudandi ipsum er gratias agendi accendebar; super quae venit novus ardor amoris divini excitans in me ineffabile desiderium videndi ipsum, et essendi cum ipso. Cumque seraphicus ardor ille in tantum excresceret, ut ultra vires corporis non haberem, lecto decubui, omnesque ordines Angelorum mihi erant ministrantes. Denique Seraphim mihi amorem ministrabant, illum ignem divinum in me magis ac magis succendentes; Cherubim quoque lumen cognitionis mihi ministrabant, ita quod omnia quae mihi Dominus, Filius et Sponsus meus, facturus eratmagnalia, mente pravideram. Indeque fuit quod dixi orans : Spiritus tenebrarum non occurrat mihi, ne forte ejus praesentia lumen illud ccelicum aliqualiter fuscaretur. Throni requiem illam qua Deo fruebar imperturbatam in me conservabant. Dominationes in reverentia illa mihi adstabant servientes, qua principes reginam et matrem sui regis venerantur. Principatus sua praesentia precavebant ut nullus eorum quiad me veniebant, aliquid loqui aut facere auderet, quo mentis mew quies turbari posset, Potestates daemonum catervas illuc ne appropinquare auderent coercebant. Virtutes, in cumulum honoris mei virtutibus vestiti et decorati, me circumstabant, Angeli et Archangeli suo obsequio faciebant, ut omnes qui aderant mihi maxima in reverentia et devotione servirent. »
Viditque in spiritu qualiter Angeli gloriosam Virginem circumvallabant, et seraphici Spiritus in flatu beate Virginis deambulabant. Cumque beatum Joannem Evangelistam contra beatam Virginem Mariam stantem vidisset, dixit ad eum : « Perillud munus quod Deo obtulisti, cum ejus Genitricis pro amore ipsius carere yoluisti(a], rogo ut impetres mihi omne earum pro Christi amore respuere, ut ipsum toto corde valeam diligere. » Cui Joannes : « Ego ex verbis Domine matertere mew (a) tantum consolationis habui, quam nunquam verbum de illa audivi unde speciale gaudium spiritus non sentirem. » 8
QUALITER BEATA VIRGO SIT ASSUMPTA.
X sancta nocte cum esset in choro, videbatur sibi quasi iterum esset cum beata Virgine Maria in lecto decumbente. Et ecce, ut sibi intelligi dabatur, altitudo infinite majestatis inclinabat se in abyssum infimam, scilicet humillimum Virginis cor; et torrente totius suae divinae voluptatis suae illud tam abunde implevit, ut anima ejus beatissima tota absorpta transfunderetur in Deum. Sicque Marie anima sanctissima, ineffabili gaudio e corpore exiens} ab omni dolore extranea, et in ulnas Filii letissime advolans, et supra Cor suum amantissime et delicatissime se reclinans, usque adthronum excellentissime Trinitatis cum festivo Sanctorum tripudio est deducta.
Qualiter autem Deus, Pater totius paternitatis suae blandissimo affectu tunc animam ejus intra paternum cor suum suscepit, omni creaturae impossibile est edicere, Inscrutabilis quoque Dei sapientia quam honore dignissimo maternam ei exhibuerit reverentiam, quamque sublimissime eam a dextris suis in throno gloriae firmaverit, omnem excedit cogitatum. Spiritus etiam Sanctus amore, benignitate et sua- Vitare sua, omnibus bonis eam tam affluenter replevit, ut omnes in coelo de ejus plenitudinis abundantia replerentur.
Seraphici enim Spiritus qui ab initio suae creationis in divinitatis arserunt camino, a calore charitatis beatee Virginis amplius in charitate sunt accensi. Cherubim quoque scientia Dei plena, nova quodammodo luce sunt illustrata, Omnesque Angelorum Ordines et Sanctorum majorem charitatem novamque laetitiam, in augmentum meritorum suorum a tantae Regine gloria sunt adepti. Denique beatissima Trinitas totius divinitatis plenitudine eam influens penetravit, ut tota Deo plena, omnia qua ipsa facere videbatur, Deus in ea et per eam faciebat; ita ut oculis ejus videret, et auribus ejus audiret, ac ore ipsius sibimetipsi dulcissimas et plenissimas laudes persolveret, et in corde Virginis quasi proprio jucundari et deliciari videretur.
Regina autem gloria stabat a dextris Filii, vestita lucidissimis speculis, in quibus omnia merita Sanctorum miro modo elucebant. Unde omnes Sancti ante thronum cum gaudio venientes, singuli sua merita contemplabantur, ac deinde in novas laudes prorumpentes, dulcissime Deo jubilabant. Patriarch enim et Prophet desideria sua et virtutes magnificas, et familiaritatem quam in terris habuerant cum Deo intuentes, invenerunt beatam Virginem in his omnibus se excellere, quia virtuosior eis, et Dominum prae omnibus desiderans, familiarissima Deo comprobatur fuisse. Sicque singuli Sanctorum Ordines accedentes, et merita sua in beata Virgine speculantes, ipsam longe praecedere gaudentes mirabantur. Nam ipsa inter Apostolos Christo fidelissime adhesisse, et verba ejus diligentissime conservasse inventa est. Ipsa inter Martyres patientissima et constantissima; inter Confessores illuminatissima et illuminans tam verbo quam exemplo; inter Virgines non solum castissima et sanctissimia, sed et virginitatis et totius religiositatis prima fuit cultrix. Ipsa inter mites mitissima, inter misericordes misericordissima, inter humiles humillima, inter perfectos perfectissima inventa est. Ideoque omnium Sanctorum excellentiam merito est supergressa. —— Dixitque beata Virgo: « Quicumque voluerit summo honore super omnes exaltari, omnibus seipsum subjiciat.
etiam super omnes voluerit ditari, propria se omnino spoliet voluntate; et quisummi decoris appetit dignitatem, in omnibus se virtatibus studeat exercere, +
Et cum Responsorium Salve Maria‘ cantaretur, illa dixit beate Virgini: « Utinam nunc omnium creaturarum corda in potestate haberem, ut exaffectu et viribus omniumte, dulcissima Virgo, salutarem! » Ad quodilla: « Reclina,inquit, te supra Cor dulcissimi Filii mei, quod in se continet omnem creaturam indepravatam, ct per illud me dignissime saluta. »
Post hae oravit pro una persona, quatenus beata Virgo in exitu eidem subveniret; ad quod illa dignanter respondit : « Orabit me per fervorem, quo anima mea in Deum, velut scintilla in ignem suum, revolavit, ejusque divino Cordi, Velut pennula validissimoimpulsu attracta, adhaesit, ut etiam anima ejus tam ferventi desiderio succendatur, quatenus in hora mortis ab omni impedimento libera, tamquam penna levis, feliciter in Deum valeat evolare. Ego enim sibi et omnibus qui mihi in hoc loco deserviunt, cum meo adjutorio et protectione in extremis suis, volo adstare. »
Et cum iterum pro una rogaret, quae Domine Nostrae devota gaudiorum suorum eam saepius admonere solebat, vidit ipsam pro qua orabat coram beata Virgine stantem, quae dabat ei monile quinque fines ut cornua habens; et dixit: « Cum meorum gaudiorum mentionem facit, etiam hee quinque superaddat : scilicet ut salutet me in illo ineffabili gaudio quod habui cum inaccessibile lumen beatissima Trinitatis primo aspexi, in quo velut in speculo lucidissimo agnovi illum zternum amorem quo me. pra: omni dilexit et elegit creatura; ex quanto amore prae cunctis me sibi in matrem atque sponsam elegit; illamque placentiam qua Sibi in me, et qua omne ministerium meum, quod sibi in terris exhibui, in summo complacuit. Secundo salutet me in plenitudine gaudii quod aures mea perceperunt ex dulcissima salutatione amantissimi Filii, mei patris et sponsi, cum me amantissime suscepit secundum magnitudinem omnipotentize su, secundum artificium sapientize suae, et secundum immensitatem sui delicati amoris; decantans mihi altissimum et suavissimum amoris canticum praesuavissima vocis suae. Tertio, salutet me in plenitudine gaudii quod anima mea suscepit in osculo illo predulci quod mihi divinitas infixit, in quo suae divinae dulcedinis gustum tam affluenter mihi infudit, ut ex redundantia mei melliflui facti sunt coeli; ita ut etiam nec in terris tam miser aut malussit, quin ei ex plenitudine mei, si tamen desideret, valeam impertiri. »
Tunc illa beatam Virginem interrogabat : « Mi Domina, quid estos anima? » Qua respondit : Os animae est hians quoddam desiderium quod Deus sine intermissione influit, et replet seipso secundum omnem animae: delectationis appetitum. » Etaddidit : « Quarto, salutet me in gaudio quod habui, cum anima mea tota succensa est igne divini amoris, et cor meum liquefactum est ex dulcedine sui divini Cordis, cum totam sui amoris divini plenitudinem in me effudit, in quantum creaturae unquam possibile fuit capere aut frui; atque ex meo ardore novo quodam modo Sanctorum multitudo incanduit amoris fervore. Quinto, salutet me in gaudio quod habui, cum splendor divinitatis omnia membra mea clarissimolumine penetravit, ita ut coelum a mea gloria nova luce illustretur, et omne Sanctorum gaudium de praesentia mea augmentetur. »
; i IN HIS QUINQUE COMMUNICANS SE EXERCEAT. pso die, dum Conventus communicaret, videbatur sibi
quasi Dominus cum Virgine Matre ad mensam magnam
sederet. Omnes etiam personse quae ad primam Missam com- municaverant, ad mensam illam sedebant; illas veroquee tunc accedebant, Angeli ad mensam reverenter ducebant. Dominus autem dabat unicuique buccellam panis, in quinque offas divisam. Per quod illa intellexit quod homo communicans ! in quinque se die illa specialiter debet exercere, et in his ! Deo quodammodo convivium exhibere.
Primum est ut in omni quod potest, Dominum laudibus H extollat, ac in unione laudis qua Christus omnia opera sua
ad laudem Dei Patris fecit, etiam omnia sua pro Dei amore
faciat et honore. Secundum est, ut in unione gratitudinis
Christi, in qua humanam naturam suscepit ac mortem gau-
Laus, deus sustinuit, illaque gratissima charitate qua Deo Patri
Sacto," gratias agens, hoc permagnum nobis contulit donum, tota desiderium, 4:- cum gratitudine permagnas gratias pro tanto sacramento universo- referat, Tertium est, ut desideria sancta multiplicet, ne in / etanimarum praesentia tanti hospitis yacuus-videatur. Quartum est, ut omnia quae die illa agit, ad profectum universitatis
facere intendat. Quintum est, ut etiam omnia quae facit, sive patitur, animabus fidelium cedant in salute. Item intel- lexit divinitus heec quatuor Deo in Religiosis plurimum com: placere: scilicet utmundas habeant cogitationes, sancta desi- deria, dulcia ad invicem verba, et charitativa opera.
Chapter 27 of 257