Skip to the text

Caput 27: De processione et missa quam dominus jesus christus celebravit

© tempore quo Canonici, vicem Episcopi ! gerentes, Con- E gregationem pro quadam pecuniae summa graviter affligendo a divinis suspendissent, in die Assumptionis glorios beatissimee Virginis, cum hee Dei famula nimio affligeretur dolore propter carentiam Dominici corporis, ex corde desideranti yisum est ei quod Dominus abstergeret lacrymas ab oculis ejus, et manus ejus tenens diceret: « Hodie videbis mirabilia, » Cum ergo Sacerdos ex more ad Processionem in- Ciperer' Responsorium, Vidilspeciosarn) videbatur sibiquod tota Congregatio ordinaret se ad Processionem, quam Domi-. nus cum Matre precedebat, portans vexillum albi coloris et rubei. In albo erant rose aureae, et in rubeo argentex. Hc Processio facta est per ambitum usque in chorum, et inde in Ecclesiam. Tunc Dominus praeparavit se Missam celebraturus, indutus casula rubea et pontificali infula. Sanctus Joannes Baptista lecturus erat Epistolam; et hoc ideo quod ipse primus fuerit qui de gaudio beate Virginis in utero exultavit. Sanctus vero Joannes Evangelista erat lecturus Evangelium, €0 quod ipse custos fuit Virginis gloriose. Sanctus Joannes Baptista et sanctus Lucas Domino ad altare ministrabant, et sanctus Joannes Evangelista, beate Virgini, quae adstabat in dextra parte altaris, induta vestimentis solaris luminis, habens in capite coronam omnium lapidum pretiosorum generibus incomparabiliter adornatam.

Omnibus autem Sanctis qui aderant, Missam solemnem

1, Cf, Legatus, lib. mt. capp. 16. 17. inchoantibus, Gaudeamus omnes, beata Virgo ad altare processit, offerens Filio fibulam auream, tamquam crystallum purissimam, et summopere incestimabiliter gemmis adornatam, quae ‘singulae puritatem speculorum habebant, ita quod beata Virgo contemplabatur omnes virtutes suas in eis. Hc fibula texit totum pectus Dominicum velut clypeus, et beata Virgo in illa velut in speculo se videbat. Tunc Missam prosequentes usque ad ultimum Kyrie eleison, Dominus alta voce imposuit : Gloria in excelsis, dicens De gaudio Cordis mei omnibus vobis propino gloriam. » Ad Offertorium autem, he quae beate Virgini specialia impenderant obsequia, accedentes ad altare, obtuleruntannulos aureos quos Dominus suscipiens, digitis suis imposuit. Et cum Preefationem ipse summus Sacerdos et Pontifex decantasset, usque ad illud: cum quibus et nostras voces, dixit ad Sanctos : « Cantate omnes, cantate et psallite. » Qui omnes cantabant: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Inter omnes et super omnes beata Virgo dulcissimum dabat sonum, quo prae omnium Sanctorum vocibus vox ejus specialiter agnoscebatur.

Cum autem instaret hora sanctissima qua elevanda erat hostia, Dominus qui simul sacerdos erat et hostia, visus est elevare hostiam inaurea pixide clausam, etsindonevelatam: per quod figurabatur quod hoc sacramentum omni humano sive angelico intellectui est absconditum. Dicto Pax Domini, posita est ibi mensa, ad quam Dominus se ponebat, juxta quem Mater ejus sedebat. Congregatio autem totaadmensam illam accedens, unaquaque sub brachio beate Virginis quasi geniculando accepit Dominicum corpus de manu Domini; et beata Virgo crateram auream cum fistula aurea ad latus Domini tenebat, per quam sugebant omnes liquorem illum dulcissimum qui de pectore Domini emanabat,

Missa finita, Dominus benedictionem dabat manu sua, in qua per singulos digitos annulos aureos habebat, significantes sponsationem singularum Virginum sibi desponsatarum; qui lapides rubeos habebant, per quod exprimebatur quod sanguis ejus specialiter ad Virginum pertinet ornamentum.

i fh eR evan eptitis- 22ted slimes cate pet Ney 1

4

Chapter 28 of 257