Skip to the text

Caput 23

x die sancto, dum Missa Spiritus Domini imponerewur, I audivit vocem sibi dicentem: « Audi, 0 anima mea, et exulta, quia si Spiritus Domini totum orbem replevit, tu exclusa non eris. » Tunc illa intra se cogitare coepit : Hac verba Dei non sunt, sed forte animae luce seipsam consolantis. Ad hee Dominus respondit: « Mea sunthec verba, quia anima tua mea est, et anima mea tua est. Sicut enim de

.. A a Jonatha et David legitur, quod animae eorum fuerunt glutinate, ita et multo fortius anima tua meae animae glutino amoris adhaeret, sicut hodie tibi demonstrabo. » His. dictis, date sunt animae duae ale candide quibus ad alta volitabat, et usque ad magnum splendorem perveniens ibidem requievit. Angelus autem Domini accedens ad eam, reverentersalutabat dicens : « O nobilis virgo, praepara te, quia Sponsus ita ut anima ipso amore amicta videretur. Pallium veroamoris desubtus varium erat, et tantae amplitudinis ut multitudinem hominum contegere sufficeret. Et ait: « Quot crines sunt in pallio meo, tot consolationes ad me venientibus dono. » Anima vero tota in dilectum eliquabatur, ita ut quasi unus spiritus cum eo facta sibimet videretur. Tunc ait illi Dominus: « Modo quodcumque vis jube. » Et illa : « Domine mi, yerbum jussionis non convenit mihi; tamen si aliquid potestatis haberem, omnem creaturam excitare vellem ut te tota virtute, pulchritudine et scientia sua Jaudaret. »

Ad Offertorium autem dum cantaretur : Tibi offerent reges munera, dixit ad Dominum : « Quid modo, o precordialis dilecte, tibi offeram cum nihil omnino quod deceat te habeam ? Laici communicant tibi terrenam substantiam suam; religiosi seipsos et devotionem suam tibi offerunt. » Cui Dominus respondit : « Cor tum mihi quinque modis offeras, et acceptissimum munusobtulisti. Primo, illud mihi offeras velutarrham sponsalem cum omnicordistui fidelitate, orans ut per amorem Cordis mei emundetur quidquid in te per infidelitatem vitiasti. Secundo, sicut monile cum omni delectatione cordis tui, quod si omne delectamentum habere posses, propter me abdicares. Tertio, velut coronam cum omni honore quem in hoc sculo et etiam in futuro obtinere posses, ut ego solus gloria tua sim et corona, Quarto, quasi phialam auream unde meiipsius dulcedinem bibam. Quinto, sicut vasculum optimi electuarii unde meipsum comedam. »

Ad Tertiam vero, dum Veni Creator Spiritus imponeretur, vidit Spiritum Sanctum in specie aquilae per chorum volantem, de cujus corde tot radii quot personae aderant procedebant; et ad unumquemque radium mille Angeli ministrabant, Columba etiam nivea, dum Conventus ad communionem accederet, cujuslibet personae cor rostro suo tetigit, et in eo flammam ignis accendit. In quorumdam vero cordibus, ignis extinguebatur; in quorumdam autem convalescens in ignem magnum augebatur.

[' Alia etiam vice hoc eodem die apparuit ei Dominus Jesus, aureo amictus pallio, scilicet ipso amore, ad singulas in choro personas benigne accedens, et de Corde suo mellifluo Spiritum Sanctum in.similitudine suavissimi et lenissimi venti unicuique immittebat.]

Chapter 24 of 257