Skip to the text

Caput 6: De sancto joanne apostolo et evangelista

n festo sancti Joannis Apostoli et Evangelist, cum Matu- Liisi primo pulsarentur, videbatur sibi quod puer Jesus, velut juvenis annorum decem, Sorores cum magno gaudio excitaret. Sanctus quoque Joannes etiam in dormitorio;visus est ab eadem, stans ante lectum cujusdam personae quae ipsum valde diligebat. Angelus vero unus magnificus nimis et venerandus, qui erat de Seraphim, cum lumine Joannem obsequendo prribat, comitante eum innumera Angelorum multitudine, qui omnes in sancti Joannis obsequio aderant, et Sorores cum luminaribus in chorum ducebant. Ille autem quae ex amore hilariter sirgebant multo majorem gloriam habebant quam castere, quae ex timore hoc faciebant. Angelus vero ille principalis ideo obsequium sancto Joanni prebebat,quia Dominum amore seraphico diligebatin terris. lexit etiam quod idem Angelus adhuc omnium cordibus, qui sanctum Joannem diligunt ob reverentiam precipui amoris quo eum Christus dilexit, amorem ad hoc ministrat, et quod Dei spiritus adhuc homines in ejus incitat amorem.

Intra Matutinos autem sanctus Joannes chorum circumiens, calicem singularum ori appostit, congregans in ¢0 devotionem et intentionem psallentium, quam Christo eius propinavit. Cogitanti autem et scire cupienti quid meriti sanctus Joannes pro eo haberet, quod evangelium de Christi divinitate ceteris altius sentiens conscripsisset, hoc a Deo Quadam__responsum audivit; « In omnibus sensibus quamdam eminentiam pra cateris obtinet Sanctis : oculi enim ejus inaccessibile lumen divinitatis clarius intuentur; -aures vero ejus dulce susurrium Dei subtilius intelligendo penetrant. Os quoque et lingua ejus ineffabilis sentit dulcedinis gustum, tanteque suavitatis odor ex ore ejus spirat qui totum ceelum replet, ut quilibet Sanctus odorem sancti Joannis suaviter sentiat. Cor insuper ejus singulari deliciositate in divinitatis amore ardet, et volatu liberiori et sublimiori divinae altitudinis arcana pervolat.

Videbatur etiam sibi Joannis gloriam se videre, super qua omnia verba quae de Christo et ejus divinitate scripserat, et quae alii Sancti et Doctores Ecclesiae de verbis suis ultra conscripserant vel predicaverant, velut stellae apparebant, et velut si radians sol, per crystallum lucens, desuper gemmis optimis fulciretur. Videbatur quoque sibi quod de Joanne canitur : Layit in vino stolam suam hoc esse, quod singulari gloria in ejus stola appareret quod Christo pendenti in cruce tanto compassionis affectu adstitit, quod exinde mentis martyrium Dertulit, Jn sanguine olivae pallium suum, intellexit quod sicut oleum lucet, ardet et lene est, sic in sancto Joanne fer-

  1. Cf. Genes. xuix. 11. Ex Responsorio in Il Vesp. festi S. Joannis, vor amoris claruit, et specialiter mitis et lenis corde fuit. Tunc ista orationes cujusdam personae: sancto Joanni devote, ut rogata fuerat, ipsi obtulit; quas ille gratanter acceptans ait: a Ex omnibus his quae mihi obtulit, sanctis omnibus convivium preparabo. » Et ista: « Quid, inquit, illi mandabis? » Respondit : « Ego custos virginitatis ejus volo esse, et in omnibus quae eam tribulant vel impugnant, ad me tutum habeat refugium, et in exitu ejus sibi adstare volo, et animam ¢jus illesam Christo dilectori suo preesentare !. »

DUODECIM PRIVILEGIA BEATI JOANNIS EVANGELIST. sem vidit sanctum Joannem Evangelistam supra pectus Domini Jesu pausantem, et multitudinem Sanctorum circa Dominum, quasi choream ducentem et Christum pro Joanne Jaudantem. Tunc orabat Dominum, ut et se instrueret qualiter pro tam dilecto discipulo ipsum laudaret. Cui Dominus : « Primo me laudabis pro nobilissima ejus progenie, quia natus est de mea parentela, qua sub coelo nobilior non est. Secundo, quod de nuptiis ipsum ad meum vocavi apostolatum, Tertio, quod claritatem mew faciei prae ceteris meruit in monte contemplari. Quarto, quod in ultima ceena pectus meum meruit pausare, Quinto, quod intellectum cognitionis pree cxteris habuit; unde orationem illam, quam inmonteOliveti oravi, hominibus meruit conscribere. Sexto, quod matrem meam ipsi singulari amore servandam incruce commendavi. Septimo, quod post resurrectionem ipsum speciali cognitione illuminavi, qua hic prae ceteris solus me agnovit, cum discipuli in mari laborarent, et ipse dixit : Dominus est.(Joann. xxt. 7.) Octavo, quod singulari prerogativa familiaritatis mysteria mea illi revelavi, cum scripsit Apocalypsim, et divina meruit inspiratione dicere : In principio erat Verbum(Joasn.1. 1.); quod nec propheta necaliquis alius antea novit. Nono, quod pro nomine meo venenum hausit. Decimo, quod signa multa in nomine meo fecit, et mortuos” suscitavit. Undecimo, quod tam dulciter ipsum visitavi et ad convivium meum cum suis fratribus invitavi. Duodecimo, quod ipsum ab omni dolore carnis liberum cum gloria de hoc exilio ad gaudium perduxi sempiternum. »

ITEM DE SANCTO JOANNE.

u1a vice inter Evangelium vidit eumdem discipulum juxta AN altare stantem, et librum sacerdoti tenentem, et omnia verbaEvangelii velut radios de oreejus procedentes. Viditetiam beatam Virginem ex altera parte altarisstantem, et ex oculis sancti Joannis radium miri splendoris in faciem Virginis tendentem. Quod dum illa miraretur, scire cupiens quid per hoc designaretur, ait sanctus Joannes : « Dum essem, in terris, genitricem Domini mei in tanta reverentia et honore habui quod ejus faciem nunquam prospicere ausus fui. » Et illa: « Quo nomine eam vocabas? » Respondit : « Vrowe anni benedictionem eis conferredignaretur, Dominus respondit: « Salus et benedictio sit vobis a Deo Patre meo, et a me Jesu Christo Filio ejus, et a Spiritu Sancto, qui est omnium operum vestrorum sanctificatio, Ego sum ille de quo scriptum est : Anni tui non deficient. (Ps. ct. 28.) Transite ergo ad me omnes qui concupiscitis me (Eccut. xx1v. 26.) Et, Discitea me quia mitis sum et humilis corde. (Marru. x1. 28.) Quia omnis qui requiem cordis et corporis constqui desiderat, oportet ut mitis sitethumilis. »Etadjecit: « Quivitam suam cupitinnovare, faciat more sponse quae a sponso novi anni munuscula maxime accipere affectat. Sic anima fidelis novis indumentis a me vestiri desideret, quatenus per anni circulum in oculis omnium velut regina gloriose procedat, »

« Primo ergo affectet sibi dari a me purpureum vestimentum, hoc est, humilitatem, ut scilicet in ea humilitate qua de coelo ad terram veni, in omnibus et ad quaeque vilia humiliter se inclinet. Deinde vestem coccinea, id est, patientiam, quia ad hoc humanitatem assumpsi, ut poenas et opprobria ferre possem, omnia sibi gravia et dura patienter amplexetur. Hissuperinduatur aureo amictu, hoc est charitate, ut in amore quo me in terris omnibus affabilemexhibui et benignum, étiam sororibus suis et omnibus hominibus amicabilem se prarbeat ct gratiosam. Post circulum yero anni, hoc iterum innovari sibi petat, magis ac magis se in his virtutibus exerceat, et quasi ex novo eas studeat custodire. »

Orante etiam illa ut quae sibi non placerent in eis circumcideret, Dominus respondit : « Circumcidimini corde ab omnibus cogitationibus superbize, impatienti«, ac etiam mundanze vanitatis. Circumcidiminiore abomnibusverbisdetractoriis, placentixe et judicatoriis; circumcidimini etiam opere, ab otiosis actibus, a tepore boni et a transgressione Dei mandatorum et inobedientia. » Inhis verbis Domini intellexit magni esse criminis cum homo judicat proximum suum; et si contingit injuste illum judicare, reus erit tanti sceleris quanti esset ille, si fecisset hoc malum quod de co judicatur, Quod si homo etiam facit quod de eo dicitur, tamen si judicans nesciens intentionem facientis, secundum cor suum et sensum judicat, tam reus ex ipso judicio erit, sicut ille qui rem ipsam perpetravit, et nisi poenitendo diluat, simili poenae quam ille promeruit qui hoc malum fecit, et ille subjacebit.

Chapter 8 of 257