Skip to the text

Caput 14

i n die sancto Palmarum, dum occupatam haberet memo- if riam de his quae Christus ea die fecit in terris, inter alia i incidit menti ejus ut scire cuperet quid commodi beate Maria et Martha Domino, cum apud se hospitaretur, preparassent. i Tunc visum est sibi quasi esset Bethanie in domo earum.; Viditque domunculam seorsum paratam, in qua mensa erat collocata, et Dominum in ea sedentem invenit. Quem dum interrogasset quid illa nocte egisset, respondit : « Ego in orationibus totam illam noctem duxi; sed circa diluculum paululum sedens obdormivi. » Et addidit: « Talem domum

facies mihi in anima tua, in qua mihimet ministrabis. » Et

statim videbatur sibi Dominum ad mensam illam sedere,

seque illi servire.

Et primo Jin scutella argentea mel sibi proposuit, illum

melleum videlicet amorem, qui eum desinu Patris in prese-

Anima in se pium reclinavit,cum per totum mundum melliflui facti sunt

tamquam in caeli. Secundo, ferculum de herbis violarum sibi ministravit,

Bethani= umilimam scilicet Christi conversationem qua se omni sub-

suscipit. jecerat creaturae. Tertio detulit sibi carnes agni, Agni vide-

licet immaculati, qui peccata totius abstulit mundi. Quarto

posuit ei vitulum saginatum, spiritualis gratis dulcedine

saginatum. Quinto ministravitei hinnulum cervorum, inas-

timabile videlicet desiderium, quo Christus omnibus diebus ! vitae suae usque ad mortem cucurrit. Sexto, obtulit ei piscem l assum, ipsum designans Christum pro nobis passum. Sept timo, Cor Jesu Christi diversis et optimi odoris conditum aromatibus, omnibus scilicet virtutibus refertum et super- plenum, eidem proponebat. Propinabat etiam ei triplex po- ! culum. Primo vinum valde bonum, per quod notabatur omnis labor sanctissime Christi conversationis, et omnium electorum. Secundo, rubeum vinum, Christi passionem et mortem figurans. Tertio, propinavit sibi merum optimum et suavissimum, divinae scilicet dulcedinis intimam et spiritualem infusionem. Hee autem omnia quaelibet devota anima spiritualiter ministrat, cum ista devota recolit gratitndine, et pro his Dominum Jesum laudans benedicit.

Chapter 15 of 257