Caput 24: De fonte vivo qui deus est, et dr gaudio animae
x festo semper venerande Trinitatis, in oratione posita de- I sidetabat quatenus omnes Sancti, omnisque creatura ipsam reverendissimam etomni laude dignissimam Trinitatem, pro omnibus sibi impensis bonis benediceret et laudaret. Subito autem spiritus ejus rapitur, et usque ad thronum gloriae deducitur. Viditque ipsam beatissimam Trinitatem, in similitudine fontis vivi ex seipso sine initio existentis, et in se omnia continentis, qui mira amcenitate effluens, et amen in se indeficiens, permanens irrigabat et fructificare faciebat universa. Anima autem tota liquefacta amore, in ipsam divinitatem influebat; ipsa vero ineffabili deliciositate in animam reinfluebat. In hac unione inter alia hee Verba sibi audivit dicta: « Ecce cum omnipotentia mea omnipotens effecta es; et si omnia vis quae ego volo, semper unita meae omnipotentiz eris. Attraxit etiam te mea inscrutabilis sapientia; quod si omnia opera mea et judicia tibi placuerint, divinae sapientiz semper unita eris. Amor quoque meus te sic penetravit et perfudit, ut non tuo sed cum meo amore me diligere videaris; in qua unione mihi perpetuo adheerebis. »
Cum autem communicatura esset, tanto gaudio spiritus replebatur, ut ex hoc in magnam admirationem verteretur. Tunc ait Dominus : « Vade, communica gaudium tuum omnibus Sanctis. » Et illa accessit primo ad beatam Virginem Mariam, et communicans gaudium suum sibi dixit : « O gratiosa Virgo, in augmentum omnis gloriae tuae hoc permagnum cordis mei gaudium communico. » Cui illa respondit: « Et ego omne gaudium meum tibi do, quo prae omni creatura in terris vel in coelis unquam gavisa sum. » Deinde Apostolis gaudium suum communicavit. Cui illi dixerunt : « Et nos omne gaudium quod cym dulcissimo Domino et magistro nostro unquam habuimustibidonamus, et specialiter cum ab ipso de morte ad se vitam perpetuam vocaremur. Post hac Martyribus, qui et dixerunt: « Er nos omne gaudium quod in igne et ferro et millenis mortibus ex ejus amore habuimus, tibi donamus. » Perveniens veroad Confessores, dixerunt: « Et nosomne gaudium quod in labore et rigore Ordinis unquam pro Christi amore habuimus, tecum participamus. » Cum autem Virginibus gaudium’ suum communicasset, ille dixerunt: « Et nos omne gaudium quod speciali praerogativa in Deo sponso nostro possi demus, tibi donamus. » Videbatur etiam sibi quod Virgines prae aliis Sanctis jucundissima quadam deliciositate Deo fruerentur, et quod singulari suavitatis sapore ipsas influeret; intellexit quod verum esset quod legerat :
Lauda manna virginale,
Manna novum et regale, :
Quod nulli sapit hominum,
Nisi palato Virginum. Viditque inter choros Virginum venerabilismemoriz foro-
3 : rem suam, priedilectam (a) Domnam Abbatissam, ornatam et compositam variis virtutibus velut reginam, et aliam sororem suam, scilicet Lutgardim, qua in tale juvenili decesse-
Be 3 : a Soe
Paes ii a nits, x Fat, Virginem in vita sua Deo et hominibus valde amabilem,.. : niveo et auro texta cyclade indutam; quae sororem suamacci- Piens et ante thronum Dei deducens, cantabat: « Hac est a é speciosior sole et cedris sublimior. »
Chapter 25 of 257