Skip to the text

Caput 30

.

DE ANGELIS, ET QUALITER HOMINES SOCIENTUR EISDEM.

nre festum sancti Michselis, cum hee Christi ancilla A in familiari unione a Deo quesisset quid Angelis obsequii offerre deberet, hhoc responsui accepit : « Lege, inquit, eis novem Pater noster, secundum novem Ordines Angelorum, » Quod cum fecisset, in die sancto volebat suo offerre Angelo,"ut ille ceteris Angelis presentaret. Cui Dominus Jesus indignanter ait : « Committe mihi ut ego hoc faciam; quia inwstimabili gaudio hoc facere me delectat; eo quod omnis oblatio mihi commissa, cum per me in coelestibus presentatur, ex meo interventu nobilitatur, et in melius commutatur; sicut denarius in massam candentis auri immissus et in unum redactus, jam non quod fuit in se, sed_ quod factus est, ex auro apparebit. »

Post hee vidit ascensum aureum novem gradibus consitum, multitudine Angelorum hinc inde circumdatum, ita ut in primo Angeli, in secundo Archangeli, et sic deinceps cuique gradui Ordo angelicus prevsideret. Intellexitque coelitus per hunc ascensum hominum conversationem designari, ita videlicet ut quicumque in Ecclesia Deo fideliter, humiliter et devote ministraret, et etiam propter Deum infirmis, peregrinis seu pauperibus, et invicem in charitate cuilibet alteri sub- —-veniret, in primo gradu consisteret, Angelis cowquatus. Qui vero oratione et devotione familiarius Deo intendunt, et proximis suis doctrinam, consilium ct auxilium impendunt, in secundo Archangelis inseruntur. Et qui se exercent in patientia, obedientia ct voluntaria paupertate et humilitate, omnesque virtutes fortiter peragunt: tertium gradum i cum Virtutibus conscendunt. Qui autem vitiis et concupis- H centiis reluctantes, diabolum cum omnibus qua suggerit, i contemnunt : in quarto gradu cum Potestatibus triumphum. ' gloriae obtinebunt. Qui vero in Ecclesia c#teris preelati, offi- : cium sibi commissum bene ministrant, animarum lucro die ci nocteque invigilantes, et talenta sibi credita omni qua pos- ' sunt diligentia duplicantes : hi cum Principatibus in quinto t gradu gloriam regni pro labore suo possidebunt. Qui autem i divinae majestati reverenter cum omni subjectione se incli- 4 nant, et pro ejus gloria omnem hominem reverentur atque : ' diligunt, seipsos etiam quia ad imaginem Dei facti sunt, Deo in quantum possunt conformant, subjicientes carnem spiri- i tui dominantur animo suo, ipsum ad coelestia transferendo: sire : cum Dominationibus in sexto gradu exultabunt. Qui vero novem i sedule meditationi et contemplationi inserviunt, cordis mun- Aigelorum ditiam et mentisetiam tranquillitatem amplectendo, quietis- ascenduntur. ' simam se exhibent Deo habitationem; qui vere Paradisus Dei : dici possunt, juxta illud: Deliciae mea esse cum filiis homi- num (Prov. vitt. 31.) dequibusipsedicit : Inambulabo ineis et k inhabitabo. (II Cor.vt. 16.)In septimo'gradu Thronissociantur. i Qui autem scientia etcognitioneceteris eminent, quisingulari 4 beatitudine Deum facie ad faciem mente illustrata conspiciunt, et eaqueeex ipso fonte omnis sapienti hauriunt,per doctrinam § et illuminationem aliorum in ipsum refundunt: in octavo; ascensionis gradu cum Cherubim locabuntur. Et qui Deum toto corde et mente diligunt, et igni aeterno qui Deus est, se totos immittunt, eique simillimi facti, non jam suo sed divino amore, Deum sicuti dilecti sunt, diligunt, omnia in Deo et propter Deum diligunt, inimicos ut amicos intuentur; quos ab amore Dei nil valet separare, imo nec impedire, quia quo magis inimici in cos insurgunt, ¢o validiusin amore con-; valescunt, feliciter in seipsis ardentes et alios accendentes, ita

x = ut si possent omnes homines in Dei amore facerent perfec tos; aliorum vitia et peccata et propria deflentes, quia solius Dei gloriam et non suam omnino diligunt et requirunt : isti nono gradu cum Seraphim, inter quos et Deum nulli alii Spiritus sunt, Deo immediate appropinquant.

Inter Missam vero vidit multitudinen Angelorum adesse, et quemlibet Angelorum stantem coram sibi commissa virgine, in specie juvenis pulcherrimi. Quidam habebant sceptra florigera, quidam aureos flores. Cum autem Conventus inclinaret, super flores os ponebat in signum @ternw pacis; sicque Angeli per totam Missam cum magna reverentia ministrabant.

Cum accederent ad convivium Regis ceelorum, quilibet Angelus duxit sibi commissam; Rex autem gloriz stabat in loco sacerdotis, ineffabili circumdatus gloria, ornamentum habens in pectore in moduim arboris pulcherrime quae divisit se, et ex Corde illo mellifluo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, profluxit vena purissima, qua omnes ad Deum accedentes inebriabantur torrente” voluptatis divinae.

Chapter 31 of 257