Caput 22
tos in seipso ad plenum sanctificavit. Tertio, sicut aurum igne liquatum, si cui formae infunditur, ejus in se imaginem reprasentat, ita Spiritus Sanctus Apostolos igne sui amoris liquefactos, in Deum refluere fecit, et ejus divinae imagini conformavit, ut de ipsis impletum videretur illud psalmistae : Ego dixi, dii estis. (Ps. uxxx. 6.) Similiter, qui Spiritus Sancti adventum desidérat hac tria in se operari exoret; scilicet ut Spiritus Sanctus cum suo amore contra mala et ad queeque bona corroboret auferendo ab eo omnem humanum timorem, quatenus pro Dei amore adversa suscipiat gaudenter. Oret etiam per Spiritum Sanctum remissionem omnium peccatorum sibi donari, et ut igne divini amoris penitus resolutus, totus in Deum transire, et ei feliciter unitus mereatur conformari. quoque ceelestium et spiritualium se oret inflammari, quo toto corde ad Deum anhelans mortem et omnia poenalia pro nihilo ducat.
DE VINEA DOMINI, SCILICET ANIMA JUSTI.
oven die, dum celebraretur officium, vidit Regem gloria, If Dominum Jesum,cum multitudine Angelorum etSanctorum in Ecclesia residentem, et de Corde ejus tot radios micantes, quot ibi aderant Sancti, ita ut in quemlibet illoram spiculum tenderet radiorum. Cum autem cantaretur: Vinea facta est, haec Christi virgo in affectu mentis dixit ad Dominum : « Eia utinam tibi cor meum vineam secundum Cor tuum electam omni tempore possem exhibere ! » Cui Dominus : « Omne quod desideras valeo perficere. » Et statim, vidit se (a) intra cor suum velut in vinea pulcherrima deambulare, quam Angelorum multitudo velut maceria in circuitu protegebat. In orientali parte erat vinum purissimum et dulce nimis, significans operum fructus quos homo Deo in pueritia defert, In aquilonari, erat vinum rubeum et forte, figurans laborem quo homo in adolescentia vitiis et tentationibus resistit, contra omnem virtutem inimici. In meridie, vinum fervens et valde optimum erat, designans virtutum opera quae in juventute homo in Dei perficit amore. In occidentali autem parte erat nobilissimum et nectareum vinum, exprimens desideria diversa quibus homo ad Deum etccelestia totis viribus anhelat, necnon poenas et tribulationes multimodas, quibus homo nonnunquam in senectute molestatur.
Titellexitque divinitus justum hominem Dei talem esse vineam, Deumque valde in ¢o delectari qui ab infantia usque ad mortem, per omnem vitam suam Deo laudabiliter vivit. In medio autem vinew fons erat, juxta quem Dominus.... :. in solio residebat, et de Corde ejus. rivus cum impetu in fontem illum defluebat, de quo Dominus omnes qui spiritualem regenerationem capiebant aspergebat. Super hunc fontem in circuitu septem’clypei mirifici operis eminebant, designantes septem dona Spiritus Sancti, quae ideo species scutorum pretendebant, quia nemo Spiritus Sancti dona absque labore poterit possidere. K
DE QUINQUE oscuLIS.
t dum cantaretur : Rex sanctorum Angelorum 4, iterum eae sibi quasi Dominus cum gloria ad fontem baptismatis processionaliter iret, habens dextrorsum Joannem Evangelistam, sinistrorsum vero Bartholomeum; quam gloriam illi ob singularem cordis et corporis munditiam, qua praediti fuerant, sunt adepti. Petrus vero et Jacobus minor Dominum ad fontem preibant, propter specialem Episcopatus dignitatem, quam prae aliis Apostolis habuerunt. Gloriosa vero Virgo Maria etiam ibi a dextris Filii visa est, investitu deaurato spherulis quae sine intermissione circumvolvebantur, significantibus incessabile desiderium quod habuit ad Ecclesiee novella salutem. De Corde quoque Dei fons vivus limpidissime aquae defluebat,
Anima autem accedens ad matrem Domini rogabat ut obtineret sibi in hoc fonte ab omnibus ablui peccatis. Tunc illa dignanter animam in ulnas suas accipiens, Dei Cordi eam applicavit; illa vero quinquies Corejus osculabatur. In primo osculo sensit se ab omnibus maculis emundatam; in secundo autem, pacem Dei veram sibi dari; in tertio quoque, sicut amica carissima, spirituali dulcedine dotata est; in quarto vero, intra Cor Dei rapta est, ubi vidit et agnovit omnes electos omnemque creaturam. Dixitque ad eam Dominus : « Quid ultra vis aut velle poteris ? En omne bonum quod coelum et coeli ccelorumh se gaudent habere, tuum est. Modo bonum tuum omnibus Sanctis ad placitum tuum communica. » At illa cum ineffabili gaudio Dominum circumplexa, beat Virgini ipsum primo communicavit, deinde omnibus Sanctis. In quinto, visa est cum Domino ad mensam opulentissimam sedere, et cum ipso convivari.
Dixitque Dominus : « His quinque modis quotidie Cor meum osculari debes, Sicut in matre habente filiam sibi valde dilectam perpendere potes : primo igitur faciem ejus contemplatur, etsi aliquam deprehenderit maculam, continuodiluit eam; secundo, caput ejus ornat corona; tertio, nimio ducta affectu ipsam osculatur; quarto introducit eam in cubiculum suum, demonstrans illi copias divitiaram suarum; quinto, reficit eam optimo quo potest cibo. Eodem modo animam ad me venientem per peenitentiam assumoin gratiam meam, omnesque sordes illius detergo. Post hc coronam illi im- Pono, cum variis eam virtutibus adorno; sicque mihi in ea complacens ex incontinenti amore specialis dulcedinis osculum sibi infigo; dehinc familiari admissu ostendo illi per felicem experientiam divitias deliciarum mearum; ex hoccibo eam refectione optima, scilicet corporis et sanguinis mei Sacramento. »
x ti
Chapter 23 of 257