Skip to the text

Caput 10: De veneratione imaginis christi, et de ejus convivio

p excitandam devotionem fidelium in veneratione reve- A rendissime imaginis Domini nostri Jesu Christi, Dominica : Omnis terra‘ quando Rome agitur festum Ostensionis ejusdem imaginis, data est sibi talis visio. Vidit igitur Dominum sedentem in monte florido in sede facta de jaspide, ornata auro et lapide rubicundo. Jaspis significabat virorem zternz divinitatis, aurum vero amorem; lapis rubeus, passionem quam pertulit pro nobis ex amore. Fons autem circumseptus erat arboribus pulcherrimis, plenis fructibus. Sub quibus Sanctorum animae quiescebant, habentes singuli tentoria aerea, et comedebant de fructibus in magna gaudio et delectatione. Hic mons significabat Christi conversationem; arbores, ejus virtutes, scilicet charitatem, misericordiam, et ceteras. Et secundum quod quilibet Dominum fuerat imitatus in virtutibus, sub arboribus quiescebat. Qui enim Dominum in charitate fuerat imitatus, comedebat

1, Dominica It post Epiphaniam,

  • de arbore charitatis; qui vero in operibus misericordiae floruerant, reficiebantur de arbore misericordiae; et sic de aliis, secundum merita virtutum.

Deinde omnes qui ‘se preparaverant ad yenerationem Dominicae Imaginis cum oratione speciali, accedebant ad Dominum, portantes peccata sua in humeris suis; ponebant ea ante pedes Domini, et mutata sunt in xenia aurea. Qui ex amore poonituerant, ita ut plus dolerent se Deum offendisse quam panam incurrisse, eorum peccata similia erant monilibus aureis. Qui vero psalteriis et orationibus peccata sua redemerant, similia erant nodis aureis, ut fieri solet in Dominicalibus Qui autem tentationibus peccatorum variis _restiterant laboribus, similia erant clypeis aureis. Et qui peccata sua castigationibus carnis purgaverant, similia erant olfactoriis aureis, quia castigatio carnis redolet ante Deum “14+ thymiama suavitatis. His visis, Dominus ait : « Quid de his faciemus ? utique in amore omnia concrementur. » Et adjecit : « Ponatur mensa, » Statimque visa est ibi mensa coram Domino scutellis et scyphis aureis undique referta; Facies autem Domini quasi sol radians splendore singula vasa pro cibo et potu implebat, Dehinc omnes qui aderant, genua flectentes coram mensa, amicti spleridore faciei Domini 4 asi vestimento, sumebant cibum et potum, qui est refectio suavissima Angelorum et omnium Beatorum. Illis vero qui eadem die ad vivifica sacramenta non accesserant, et tamen cum devotione aderant, misit Dominus per sanctum Joannem Evangelistam, quasi in paropside refectionem secundum regalem suum honorem.

DOCTRINA.

ec Dei ancilla docuerat Sorores ut spirituali devotione IF Romam ad diem qua ostenditur Facies Dominitenderent, legendo tot Pater noster quot milliaria inter Romam et ipsum locum essent Quo cum pervenissent, summo Pontifici, Deo scilicet, omnia peccata sua in oratione confiterentur, accipientes ab eo remissionem omnium pecgatorum, et sic in Dominica sumentes corpus Domini. Hora qua eis liberius vacaret ad orandum, cum oratione quam ad hoc dictaverat, reverendam Christi Imaginem suppliciter adorarent. Quod dum Sorores fecissent, supradicta visio eidem est demonstrata.

DE QUATUOR RADIIS FACIE? DOMINI.

1 vice, hocetiam die, vidit afacie Domini Jesu in quam IN desiderant Angeli prospicere(1. Petr. 1. 12.) quatuor radios prodeuntes. Superior radius in omnes splendebat quicum Deo uniti erant, ita quod nihil velint aut desiderent in prosperis et in adversis nisi Dei solius voluntatem. Inferior in omnes peccatores fulgebat, ut ipsos ad poenitentiam revocaret. Dexter vero radius omnes penetravit preedicatores qui verbum Dei hominibus annuntiant, Sinister autemy in omnes qui integra et perfecta fidelitate Deo famulantur. Tunc orabat Dominum pro omnibus qui se orationibus suis commendayerant, et qui memoriam celebrant suae dulcissima Faciei, ut ejus consortio non fraudentur. Ad quam Dominus: « Nullus eorum debet a me separari. » Viditque funem de Corde Dei procedere in animam, per quem illa omnes ad Deum qui in ejus praesentia stabant trahebat, Funis vero ille amorem designabat, quem Deus animae illi beatwabunde infudit, per quem omnes ad Deum trahebat bono exemplo suo et doctrina. Tunc ipse Rex gloriw extendens manum suae omnipotenti«e benedixit eas, dicens : «.Vultus mei claritas sit vobis aeterna jucunditas. » Amen.

Chapter 11 of 257