Caput 13
fons vero patientiae, mundans animam a maculis quas ira peregit. Deinde ad tertium ascendentes, qui vocabatur gradus amoris; fons vero charitatis, in quo anima lavabatur ab omnibus peccatis quae odium perpetravit. In hoc gradu Deus cum anima aliquamdiu perstitit. Tunc anima procidit ad pedes Jesu; et statim organum illud dulcissimum, vox Christi melliflua, insonuit dicens: « Surge, amica mea ostende mihi faciem tuam. » (Cant. 1.) Omnisque coetus Angelorum et Sanctorum qui erant in montis vertice, dulcifiuo amoris epithalamio, cum Deo et in Deo, ac si una vox esset, ita dulciter resonabant, et tam dulci modulatione psallebant, quod humana lingua non sufficit explicare.
Deinde quartum ascendebant, qui dicebatur gradus obedientiae; fons vero sanctitatis, mundans animam ab omnibus quae inobedientia fecit. Post hac ad quintum pervenerunt, qui erat gradus continenti; fonsque liberalitatis, purgans animam ab omnibus qu@ avaritia commisit, quod creaturis tam ad utilitatem suam, quam ad Dei laudem prout debuit, non est usa. Moxque sextum ascendentes, qui vocabatur castitatis; ibique fons divinae puritatis, purificans animam a cunctis quie desideriis carnis deliquit. Ibique anima Dominum seque pariter candida veste vestitos vidit. Dehinc ad septimum gradum qui vocabatur spirituale gaudium; fons vero coeleste gaudium, lavans animam ab omnibus peccatis acedice; fons autem ille non ut alii cum impetu fluebat, sed paulatim et guttatim stillabat; quia corleste gaudium nemo, quamdiu in hac vita est, ad plenum capere potest; sed quasi gutta, vel saltem nihil est respectu veritatis.
Post hic dilectus cum dilecta ad montis verticem ascendebat, ubi erat multitudo Angelorum, in modo avium aureas campanas habentium, et dulcem sonum reddentium. In ipso monte duo erant throni mirabili decore nitentes. Primus erat thronus et sedes summe et individue Trinitatis; de quo
fr + cllexit designari divinam sapientiam qua Sanctos guberae ta quod voluntatem ejus in omnibus agnoscunt et hilariter implent. Per secundum, divinam providentiam, quae ipsis bona omnia praevidit, quibus eos affiuenter satiat in aeterna libertate. Per tertium autem, divinam affluentiam quae ipsos inebriat omni bonorum ubertate, ut nunquam tantadesiderent quin eis abundantius omnia bona infundet. Per quartum vero, voluptatem divinam, qua tam voluptuose in Deo vivunt, satiati plenitudine gaudiorum, affluentes deliciis quarum non erit finis, ubi absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. (oc. vit. 17.) Hic thronus habebat in summitate nodum aureum sua magnitudine replentem orbem terrarum, qui significabatdivinitatem; erat quae gemmatus lapidibus pretiosis, et auro purissimo mirabiliter Tulgens, ut regia structura Regis coelorum. Habebat etiam multa tabernacula; scilicet habitacula sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum et omnium electorum. Thronus vero secundus erat virginee Matris, quae, ut decet reginam, merito. i, ans juxta regem suum residebat. Qui thronus etiam multa habe~ hat tabernacula; scilicet Virginis pedissequarum Virginum sanctarum, quae digne Virginem Matrem prosequuntur.
Videns ergo Regem gloriae Jesum in solio suse imperialis magnificentiae et Matrem suam a dextris ejus, et prae admiratione illius jucundissime faciei in quam desiderant Angeli prospicere, tota a se deficiens ante thronum sancte Trinitatis, ad pedes Jesu corruit. Quam Dominus ipse elevans in sinu suo dulciter reclinavit. Vestimenta vere ejus in finibus parumper erant pulvere aspersa de quadam causa quae se in vespere occupaverat, quam beata Virgo accedens detersit. Post hee vidit mensam regiam ante thronum, ad quam omnes qui corpus Domini sumebant accedebant; quibus ipse suum corpus venerandum, unicuique porrexit, panem vivum et integrum; sicque dilectus cum dilectoribus suis una in thalamo pausabat. Propinatus est eis etiam calix meri dulcissimi. sanguinis videlicet Agni immaculati, in quo eorum corda a cunctis maculis sunt abluta. Ibique dulciter inebriati, Deo feliciter sunt uniti, Ibi dixit Deus animae : « Nunc meipsum do animae tuae cum omni bono quod sum et quod dare possum. Tu in me et ego inte, Nunquam separaberis ame. »
Tunc orabat beatam Virginem ut pro se Filium suum laudaret. Quae statim de throno suo procedens cum Virginum choro Filium suum laude ineffabili extollebat. Patriarch quoque et Prophet laudabant Dominum, cum jubilo dicentes Responsorium, Summ Trinitati ', etc. Gloriosus vero Apostolorum chorus cum tripudio decantabat Antiphonam : Ex. quo omnia 2, etc. quia ipsi agnoverunt in terris eum @ quo omnia bona profluxerunt, per quem omnia facta sunt in coelo et in terra, in quo omnia bona sunt abscondita. Post hee Martyrum victoriosus exercitus cecinit dicens : Tibi decus, etc. Dehinc Confessorum ordo hymnizabat dicens : Benedictio et claritas etc. Inter quos specialiter bea~ tum Benedictum Patrem eximium vidit, in veste candida roseo colore intertexta. In candore significabatur ejus virginalis castitas; in rubeo, quod vere martyr est, eo quod tanto labore in Ordinis rigore desudans, in omnibus gloriose triumphavit. Cumque miraretur cur Angeli non cantarent, Dominus respondit : « Tucum Angelis cantabis Et statim Angeli sancti cum illa beata anima concinebant dicen-
Post hac rogabat Dominum dicens: « O unice amator, i in quo maxime complacet tibi ut ab hominibus agnoscaris ?»
Cui Dominus : « In bonitate mea et justitia; in bonitate qua misericorditer hominem expécto usquequo ad peenitentiam
convertatur; insuper continue ipsum gratia mea ad me H aigusttig, traho. Cum vero nullo modo voluerit converti, exigente jus- ! impios, titia oportet illum damnari, » Et anima: « Etquid de tua
Stroud dicis charitate ? » Cui Dominus: « Amicus fidelis amico i amicos © omnia bona sua communicat, et secreta sua revelat; ita et i ego. » Rogabat etiam Dominum ut se instrueret qualiter ih prosancta Ecclesia satisfaceret, quae ipsi ! dilecto suo hoc i tempore tantas inferret contumelias. Ad quod Dominus:
« Trecentis et quinquaginta vicibus legas mihi Antipho-
: nam: Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, o beata
Trinitas?, pro omnibus quae a membris meis mihi tam
indebite'inferuntur. »
110 quoque die predictus mons sibidivinitusest revelatus. A Quem solaascendens cum pervenissetad tertium gradum, scilicet amoris, in ipséfonte ab omnibus maculis lavabatur. i Dehinc ad sextum veniens gradum candido vestita est indu- mento. Cumque pervenisset ad septimum gradum, vidit Dominum Jesum in vertice montis stantem, qui porrigens illi manum elevavit eam dicens: « Veni, eamus ibi spatiari. »
__Multae,, Etibat sola cum solo, nihilque videbat nisi solum Jesum. Et
vansionesyenerunt ad parvam domum factam ex argento perspicuo, circa quam vidit pueros jucundos albis indutos, saltantes et Dominum laudantes; quos intellexit esse infantes qui infra quinque annos decesserunt, et ibi sine fine exultant. Exinde venerunt ad domum ex purpureo incisam lapide, circa quam multitudo animarum cantabant in purpureis indumentis, quas viduas et conjugatas esse cognovit, et communem populum beatorum, Deinde venerunt ad domum de rubeo sapphiro excisam, circa quam erat innumera multituado Sanctorum amicti coccino : ille scilicet beate animae, quae in hac vita pro Christo certantes diabolum vicerunt, ibique sine fine cum Domino laetantur. 2
Post hac longius euntes, venerunt ad domum ex auro purissimo constructam, quam Dominus animae demonstrans ait: « Hc est domus charitatis de qua scriptum est: ef ducam te in domum matris mem et in cubiculum genitricis mece. (Cant. 1t. 4.) Mater mea est charitas, et ego filius sum charitatis!, » In quo divinitus intellexit quod Virgo Maria nimio ardore Sancti Spiritus inflammata, et coelitus concremata; ex calore amoris Spiritus Sancti, Filium Dei concepit, sicque Christus est Filius charitatis, et mater ejus est charitas, Cum introiissent domum, anima ad pedes Jesu cecidit, quam ipse festinus elevansin amplexus suos suscepit. Omnes yero qui se orationibus ejus commendaverant, prae foribus erant, et funis de Corde Domini procedebat, in quem ‘omnes manus injecerunt : in quo innuebatur quod omnes pro quibus orabat, participes divinae gratiae redderentur.
Cum yero Dominicum corpus Christi suscepisset, Sancti qui circa domum erant, concinebant dicentes : « Panem Angelorum manducavit homo. Alleluia. » Angeli autem psal- Iebant dicentes : « Panem de ceelo dedit ei. » Sicque dilecto unita, delectabatur in ipso et cum ipso, in quo sola et plena sufficientia omnis boniest, et copia eternarum deliciarum.
- Cf, S, Hildegardis Epistolam ad Adamum, Abb. de Ebra. Ep. xxx. in Resp.
Chapter 14 of 257