Skip to the text

Caput 15: Qualiter christi membra nobis velut specula lucent

zc Dei ancilla die quodam compulsa est conqueri H beate Virgini impedimentum quod in Dei servitio se videbatur habere. Cui beata Virgo : « Vade, inquit, et sta coram Filio meo cum reverentia. x In quo verbo agnovit quod homo omnia impedimenta quae sibi evenire sunt in divino servitio, sive per hominum mores, sive a semetipso, in visu, vel auditu, vel desiderio, vel per memoriam actarum rerdm, hic omnia debet suscipere tamiquam nuntios Domini sui, et eis@um reverentia obviare, et in Deum dirigere, in ipsum refundendo per laudem et gratiarum actionem.

Tunc illa procidit ad pedes Domini, et cum se elevaret, visum est sibi videre duo specula ante genua Dei, et vestimentum ejus plenum esse speculis, et in pectore speculum valde perlucidum, a quo videbatur sibi omnia specula effluxisse quae primo viderat. Per quod cognovit quod omnia Christi membra in operibus suis nobis velut specula lucent, et omnia opera ejus de Corde ejus ex amore

5 o processerunt, Pedes enim ejus lucent nobis, id est ejus desideria, in quibus debemus agnoscere quam tepida sunt desideria nostra ad divina, quam inutilia ad humana, Genua Christi sunt nobis specula humilitatis, quae toties in oratione pro nobis curvata sunt, et in ablutione pedum Apostolorum. Ibi possumus agnoscere superbiam nostra, quae non sinit nos humiliari, qui pulvis sumus et cinis, Cor Christi est nobis speculum ardentissimi amoris, “in quo perspicere possumus teporem cordis nostri erga Deum et proximum. Os Christi nobis est speculum suavi- loguiorum laudis et gratiarum actionis; in quo agnosci- mus inutilitatem verborum nostrorum, et omissionem : divinae laudis et orationis. Oculi Domini sunt nobis specula divinae veritatis: ibi agnoscere valemus tenebras nostrae infidelitatis, quae nos impediunt a cognitione verita- tis. Aures Domini sunt nobis specula obedientiae; qui sicut semper paratus fuit ad obediendum Deo Patri, ita semper est inclinatus ad nostras preces. :

: i

i i]

Chapter 103 of 257