Skip to the text

Caput 17

i QUALITER HoMO COR DEL SALUTET, ET COR SUM DEO OFFERAT, eee

RT SENSUS SUOs COMMENDET. © 3 rave cum primo surgis, saluta florens et amans Cor; M dulcissimi amatoris tui, a quo omne bonum, omne ! gaudium, et omnis felicitas effluxit in coelo et in terra, effluit et effluet sine fine!;et cor tuum totis viribus ejusCordi infundere conare, ita dicens; Laudo, benedico, glorifico et saluto dulcissimum et benignissimum Cor Jesu Christi, Laudes fidelissimi amatoris mei, gratias agens pro fideli custodia, CT! 154 qua me hac nocte protexisti, et pro me laudes et gratiarum actiones et omnia quae ego debebam Deo Patri incessanter persolvisti. Et nunc, 0 unice amator meus, offero tibi : cor meum, ut rosam vernantissimam, cujus amoenitas; totadic oculos tuos alliciat, et ejus fragrantia divinum Cor : 1 tuum delectet. Offero etiam tibi cor meum, ut eo pro scy- i pho utaris, unde tuiipsius dulcedinem bibas, cum omni quod hoc die in me operari dignaris. Insuper offero tibi cor meum, ut optimi saporis malogranatum, et tuo regio con- decens convivio, quod comedendo sic trajicias in te, ut de cetero se feliciter sentiat intra te: orans etiam ut omnis cogitatio, locutio, operatio et yoluntas mea secundum beneplacitum tuae benignissime voluntatis hodie dirigatur. »,

« Deinde signa te crucis signo, dicens: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Pater sancte, in unione amoris amantissimi Filii tui, commendo tibi spiritum meum. Quod verbum etiam ad singula opera tua cum ea incipis repetas, sive cum intras chorum, vel cum horas inchoas, vel cum vis orare; et credas Deo, quod opus illud quod tunc agis nunquam valeat deperire. Commenda etiam visum tuum, tam interiorem quam exteriorem, divinae sapientiae; orans ut lumen cognitionis tibi donet, quo voluntatem ejus, et omnia sibi placita agnoscere valeas. Auditum etiam tuum divinae commenda misericordiae, orans ut intellectum tibi ad omnia quae: illa, die auditurus es, tribuat, et a nocivo visu et auditu te protegat. Os quoque et vocem divin commenda fidelitati; orans ut tibi gustum divini Spiritus sui infundat, quo omnia quae illa die proferre debes, tibi sapiant, et os tuum in ejus laudes et gratiarum actiones dperiat, et etiam ab omni peccato custodiat. Manus vero tuas divinae pietati commenda; orans ut opera tua suis apponat operibus et in ei somnia tua sanctificet et perficiat, et ab omni pravo opere retrahat. Cor etiam tuum divino amori commenda; orans ut illud divino Cordi suo cum omni delectatione intrahat, et in amore suo ita succendat, ut nunquam terrenum gaudium vel delectationem amplius sentire valeat. Similiter_ in Missa cor tuum offeras Deo, et anteSecretum depura illud, et ab omnibus terrenis exoccupa, et praepara te suscipere effluxum divini amoris, qui omnium praesentium corda influit et replet incessanter. » Sic enim hac ancilla Dei vidit in Missa Cor Jesu Christi dulcissimum in similitudine lampadis, perlucidum ut crys- ! talium, ardens ut amma ignis, et ex omni parte circumqua- quae ex abundanti dulcedine supereffluens; omnium ‘corda Cordivinum qui aderant cum devotione, melliflue instillabat. Ignis signi- ales. i ficabat ardorem divini amoris, quo se Christus pro nobis ™US* P obtulit Deo Patri in ara crucis; dulcedo vero effluens, I abundantiam et copiam omnis boni et felicitatis quam in H Corde suo nobis donavit : quia in eo omnia nobis salutaria et necessaria habemus, scilicet in laude et gratiarum actione, i in oratione, in amore, in desiderio, et in satisfactione, et i omnium negligentiarum nostrarum suppletione.

i

PETES PLE SR OR NR ee IP SPS

Chapter 105 of 257