Skip to the text

Caput 18

sed ipse eam bonis omnibus abundare fecit; offerens Deo Patri ferventissimum amorem quo Christus floruit et omni virtute viruitin sua juventute.

Tuncillasuz paupertatismemoreffecta, dixitad Dominum : « Eja, quam pauper et vilis sum sponsa, quae nec annulum habui, quo tibi fidem meam consignarem, nisi a te acciperem! » Statim ostendit ei Dominus annulum tantae amplitudinis, ut Dominumm et animam insimul circumcingeret, habens septem gemmas speciosas. Per has gemmas, septem modos designari intellexit, quibus Dominus venire dignatur in Missa. Primus est quod Dominus cum tanta humilitate illuc venit, quod nullus tam vilis ibiadest, quin ad ipsum humiliter se inclinet, et ad ipsum veniat, si tantum homo ipsum velit. Secundus estquod cum tanta patientia venit, quod nullus peccator aut ejus inimicus ibi est, quin ipsum illic sustineat patienter, et si ei reconciliari velit, letissime omnia debita sua ipsi dimittat, Tertius est quod tantolamore illuc venit, quod nullus adeo frigidys et obstinatus ibi est, quin ipsum si tantum velit, in amore suo valeat inflammare, et cor ejus emollire. Quartus est quod tam largifiua liberalitate venit, quod nullus adeo pauper est, quem non possit copiose ditare. Quintus est quod se tam dulcissimum et deliciosissimum, et sufficientissimum cibum omnibus praebet, quod nullus tam wger, aut tam famelicus illic est, quin ab eo valeat refici et abunde satiari. Sextus est quod tanta claritate venit, quod nullius cor tam caecum et tenebrosum est, quod sua praesentia non valeat illustrari et mundari. Septimus est quod tam plenus sanctitate et gratia illuc venit, quod nullus adeo segnis et indevotus ibi adest, quin a suo torpore valeat excitari et ad devotionem incitari. »

Tertium Laudate Dominum legat in vespere, accipiendo Dominum Jesum cum conversatione tota perfectissima sua; repraesentet eum Deo Patri pro omnibus quae neglexit in vita sua: orans per ipsum omnia imperfecta sua i plene suppleri. Insuper si omnia deperdita, depravata sive : neglecta sua sufficienter recuperare voluerit, saepius accedat ad illud prenobile et dignissimum sacramentum corporis Christi, quod omnia in se continet bona, omnisque gratiz est inyentivum,

.

Chapter 106 of 257