Skip to the text

Caput 14: Qualiter homo christi conversationem stbt csurpet

nrer Missarum solemnia, dum pigra esset et dormitaret, I cum meerore negligentiam suam Deo est conquesta; cu! ille respondit : « Si nil invenires in te quod tibi displiceret, in quo bonitatem meam in te recognosceres ? » Tunc illa recordata est hominis cujusdam, quem sciebat con tristatum; pro quo dum orasset, et competens a Domino responsum accepisset, inter alia multa Dominus dixit : « Et quare homo nollet accipere quod tam paratus sum illi offerre ? Omnem denique sanctissimam et innocentissimam conversationem meam qua vixiin terris, libentissime illido, ut eam sibi assumens, omnia quae ei desunt, ex meo suppleat. » Cui illa : « Si, inquit, dulcissime Deus, tantum placet tibi ut homo tua usurpet, mihi dic, rogo, qualiter homo hoc faciat. » Respondit : « Utomnia desideria sua, jntentionem atque orationem in unione desideriorum et orationum mearum offerat Deo Patri; tunc in tanta acceptatione ascendit coram Deo, eritque omnino unum, velut si diversa aromata simulaccensd, quorum fumus in unum collectus coelum directe ascendit. Sic oratio illa quae in unione orationis mex offertur, in similitudine optimi odoris ascendens, acceptissima erit Deo, Omnis alia oratio licet coelum penetret, non tamen unione tali, nectanta gratitudine acceptabitur coram Deo. Item ut homo omnem laborem et omnia opera sua in unione laborum et operum meorum faciat, a quo ejus opera ita nobilitantur, ac si cuprum cum auro liquatum, penitus a sua transiens vilitate, in auri nobilitatem mutaretur. Et sicut pugillus frumenti magno acervo tritici appositus multiplicatur, sic hominis opera quae in se nil sunt, ex adjunctione meorum operum augmentantur, et in melius commutantur. Tertio, ut homo omnem vitam suam, scilicet rhotus, vires, sensus, cogitationes, verba et omnia sua secundum modum conversationis mex dirigat, a quo ejus vita et conversatio ita renovatur et nobilitatur, ac si nobilis avis de lutoso ac feetenti aere transmigrans, in optimum aerem se renovaret. Sic homo terrestris a pristina conversatione sua in n@Witate vitae mew totus efficitur coelestis, et mihi counitur. »

Igitur, charissimi, hanc dignantissimam divinae nobilitatis dignationem pracordiali gratitudine suscipientes, usurpemus nobis sanctissimam Christi conversationem in supplementum omnium quae nobis in meritis defuerint. Studeamus etiam ipsi, in quantum possumus, in virtutibus conformari, quia haec summa nostra gloria erit in «aeterna beatitudine. Quae enim major esse poterit gloria, quam lucis aeterna candori quadam similitudine propinquare !

Chapter 102 of 257