Caput 5
ejus recepturus. Quae statim ut defuncta est, celebrata est pro anima ejus Missa, in cujus initio Dominus Jesus Christus, Virginum sponsus, visus est ad altare accedere, et effundere super illud magnum thesaurum; per quod significabatur quod omnia sua, etiam beatissimam passionem suam, obtulit Deo Patri pro anima ila. Deinde beata Virgo Mater obtulit varia ornamenta, quibus solent ornari sponse nuptiarum tempore; quae significabant omnia opera quae Dominus operatus est in illa. Et hae obtulit beatissime Trinitati in laudem et gloriam, in supplementum decor iset gloriae novae sponse Filii sui, pro gaudioadventusejus, Etcum clevaretur hostia, visus est Dominus quasi stans in altari; et inclinans se ad sacerdotem ait : « Voluntas tua voluntas mea est. » In his verbis cognovit quod desiderium sacerdotis illa hora fuit ut anima plene absolveretur. Quod et factum est; et cum perventum esset ad Agnus Dei, et sacerdos corpus Dominicum percepisset, venit illa anima in specie virginis pulcherrime ad altare, et Dominus inclinans se osculatus est eam); per quod dulcissimum osculum consecuta est coelestis vita felicissimum consortium.
Finita Missa, cum sacerdos daret benedictionem, audite dixit : « Vade nunc, et offer Patri meo omnia, quae hesterna die pro te obtuli, cum Matre mea, quia omnia sunt ad tuam peatitudinem sempiternam, Tunc illa accedens cum multitudine virginum obtulit thesaurum illum pretiosissimum a Domino sibi datum. Singulae quoque_virgines obtulerunt omnia, qua in eis beatissima Trinitas operata est magnalia pro sua collega. Sicque virgines ille altare circumgirabant, habentes inter se novam illam sponsam; choream ducebant jucundissimam, quousque Missa esset finita, Dehinc levantes se in aere supra locum, quo ‘corpus tradebatur sepulturae, psallebant Domino laudes, usque dum omnia ibidem essent Peracta. Tunc iterum percutientes tympana, hymnis cceles- ‘bus ducebant sponsam illam, beatam scilicet animam, in chalamum sponsi immortalis, cui est Honor et gloria per wterna saecula. Amen.
O felix anima, o vero Deigratia et nomine Bertha'! quae pro singulari munditia tuae innocentissime vitae, Angelorum Domino indissolubili amoris vinculo sociaris,sequens Agnum quocumque ierit! nostri quoque memorare in abundantia tuarum deliciarum.
Sicut Dominus visus est prohacanimase offerre Deo Patri,
sic pro omnibus Spiritalibus, qui hic pro amore suo omnia
reliquerunt, se offert, cum post mortem non habeant qui pro
tis oblationem faciat; quod pius Dominus per seipsum
gnatur supplere.
Chapter 202 of 257