Caput 26
etiam spiritum hujus ancillw suw,de qua hee conscripta sunt, ejusque virtutes et gratiam Sororibus communicaret, et quasi pro testamento relinqueret.
Quadam igitur vice cum se ad orandum collegisset, dixit ad Dominum : «Mi Domine Deus,quid me modo vis facere ?» Cui Dominus : « Pro quo orasti, et quod desiderasti, tibi modo pandam. Dilectrix mea pro qua saepius gratias agis, inter alia mira virtutum insignia in his mihi preecipue complacuit; scilicet in perfecta abrenuntiatione suimetipsius; secundo, in voluntatis sua cum mea perfecta unione; semper enim yoluit meam perfici voluntatem, et omnia opera mea sive judicia sibi placebant. Tertio, quod erat valde compatiens, auxilium et solamen miro affectu impendens tribulatis. Quarto,quod proximum suumomninosicut semetipsam diligebat; nunquam eniin in tota vita sua proximo fecit malum. Quinto, quod pacificum et tranquillum cor habuit; nunquam enim in corde suo aliquid immorari permisit quod meam in se requiem turbare posset. »
« Omnes €rgo qui cam mei causa diligunt, dulcius influam et suaviori familiaritate ad me traham. Omnibus etiam, qui mihi pro ipsa laudes sive gratias referunt, et mihi congratulando favent quod talem elegi et perfeci, quidquid in ea sibi maxime placuit dabo illis; insuper quod mihi magis in ca complacuit. etiam illis stiperaddam. In extremis quoque ejus, cum eam assumpturus advenero, qui tunc cum devotione et desiderio corda sua ad gratiam meam prieparant, agentes gratias pro impensis illi beneficiis, secundum quod desideratis hee dabo vobis. Quibusdam spiritualem consolationem infundam; aliis. illuminatam animam, sive amoris fervorem tribuam; aliis ratiocinabilem sapientiam, vel utilem doctrinam qua alios instruant conferam; aliis Religionis augmentum, ut sint ceteris in exemplum. » Tunc illa Dominum requisivit dicens : « Et quibus, mi Domine, modis gratias tibi agere et laudes pro ea referre debemus? » Respondit : « Gratias mihi agite pro omnibus quae unquam in ea perfeci bonis et adhuc facio. et in aeternum sum factu- rus :specialiter pro excellenti delectatione et amcenosa requie y quam habui in ea; pro deliciosa influitione quam in eam declinabam; pro sancta operatione Spiritus mei in ea, et per- Aa fecta fruitione qua deliciis meis in ea perfruebar. » i
;
H
Chapter 223 of 257