Skip to the text

Caput 24

ante tres annos fere talem per somnum vidit visionem. i Videbatur enim sibi quod hac Deo digna persona de qua i sermo est devotissime communicaret. Cumque a Commu- yy nione sancta rediret, habebat phialam auream maximam, i longiorem cubito; et alta voce coepit decantare dicens :; « Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque i superlucratus sum post haec dixit omnibus : « Quis i vault de melle coelestis Jerusalem ? » Tum Sororibus omnibus quae in choro erant ad eam accedentibus, singulis de phiala : illa favum mellis propinabat. Illa autem persona quae hacin De melle 2 visu conspexit etiam accessit, et illa dedit ei buccellam panis "wus Nbri. F de illo melle infusam; quam dum illa manibus teneret, miro modo buccella illa simul cum melle excrescere coepit, ita ut bucella in panem integrum, mollem et calidum excresceret, et favus ille panem tam intus quam foris penetrans, etiam i per manus se tenentis in similitudine olei, in tanta uber i tale distillabat, ut sinum ejus et deinde ipsam terram k influens irroraret.

Nec hocsilendum puto, quod cum hic Liber cum magna cautela servaretur a personis quae ipsum scribebant, die quo- k dam sancto, una ex eis volens in eo legere, cum vix aperuis- f setlibrum, alia quaedam persona in vebementiadixit ad eam: : « Eia ! quid boni habetur in hoc libro ? quia primo ut eum te aspexi, cor meum miram et tam affectuosam sensit commo- t tionem, quae omnia membra mea pertransivit. » cum dicit: Declaratio sermonum tuorum, Domine, dat intellectum parvulis (Psal. cxvut. 130).

Chapter 221 of 257